Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De praecepto et dispensatione
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11201 Depretd
2.1
500 EPISTOLA AD ABBATEM COLUMBENSEM. DE OPERE SEQUENTI.
2.1
Domno Abbati Columbensi, frater BERNARDUS abbas dictus de Clara- Valle, valere in Domino semper.
2.2
Rescriptum meum ad epistolas Carnotensium quorumdam monachorum, vobis primum, ut promiseram, destinare curavi: ubi et aliud quoque impletum est quod jussistis. Nam cum breviter rescribere decrevissem, et epistolis epistolam tantum reddere velle coepissem; hortatu vestro in libri, ut cernitis, longitudinem protraxi stilum, ut et in pluribus plures possint aedificari. Quod opus cum a vobis perlectum fuerit, tunc non ipsis, ad quos factum est, sed eorum prius reddatur abbati: et sic demum ad ipsos, si jusserit abbas, perveniat. Monachi enim sunt; et ex lege suae Regulae sine nutu sui abbatis sicut dare, ita et accipere datas prohibentur epistolas. Nam et ob hoc maxime diu, sicut scitis, multum licet rogatus ab eis, respondere tardavi, quod( ut mihi videbatur) ignorante abbate scribere illas epistolas et mittere praesumpsissent. Nec falso id suspicatus sum, uti postmodum liquido comperi. Ego coepto operi( quod quidem legentibus apparebit) Epistolae nomen indideram: sed quoniam pro nomine modum, vestro obviante mandato, ut promiseram, non servavi; Liber, si judicatis, non Epistola censeatur. Et quia inter multas quaestiones, quae ibi a me solvuntur, id praecipue subtilius utiliusque pertractatur, quaenam liceat praecepta, et per quos, et quatenus dispensari; detur ei titulus, De Praecepto et Dispensatione: nisi vobis aliud forte congruentius videatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note