Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dominica I post octavam Epiphaniae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11212 Doipooc
1.1
SERMO I. De miraculo facto in nuptiis, (Joan. II, 1-11) ; et de eo quod Dominus ait, « Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. » (Luc. XII, 36.)
1.1
In lectione sancti Evangelii fratres, hodie audivimus quia Dominus noster ivit ad nuptias. Faciamus ergo quod alibi monet, et studeamus similes fieri hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Nam tenenti carrucam in agro, et vendenti aliquid vel ementi in foro, non dicimus: Quid exspectas? neque enim similes sunt exspectantibus. Ei vero quem videmus stare ante januam, pulsare crebrius, saepius suspicere ad fenestras; nihil mirum si dicitur: Quid exspectas? Illi ergo sunt similes exspectantibus, qui non surda aure audierunt: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Veniet Dominus exspectantibus eum in veritate, qualis erat qui dicit: Exspectans exspectavi Dominum. Veniet tanquam revertens a nuptiis, inebriatus vino charitatis, et immemor iniquitatum nostrarum. Veniet non exspectantibus, tanquam revertens a nuptiis, tanquam potens crapulatus a vino. Vere[ alias Veniet] ebrius, et immemor miserationum suarum. Tunc enim, quantum ad illos, obliviscetur misereri Deus. Veniet in ira et indignatione, tanquam furibundus; sed, o Domine, ne in furore tuo arguas me. Haec modo non tam de praesentibus nuptiis, quam pro earum occasione sint dicta.
1.2
Jam vero sequamur una cum discipulis ad nuptias euntem Dominum, ut, videntes quod facturus est, pariter credamus cum illis. Deficiente vino, dixit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Compassa est enim eorum verecundiae, sicut misericors, sicut benignissima. Quid de fonte pietatis procederet, nisi pietas? Quid, inquam, mirum, si pietatem exhibent viscera pietatis? Nonne qui pomum in manu sua tenuerit dimidia die, reliqua diei parte pomi servabit odorem? Quantum igitur viscera illa virtus pietatis affecit, in quibus novem mensibus requievit? Nam et ante mentem replevit, quam ventrem; et cum processit ex utero, ab animo non recessit. Durior fortasse et austerior videri posset responsio Domini: sed noverat ille cui loqueretur; et quis loqueretur illa non ignorabat. Denique ut scias quomodo responsum ipsum acceperit, aut quantum de Filii benignitate praesumpserit, ait 806 ministris: Quaecumque praeceperit vobis, servate, et facite.
1.3
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae. Has nunc hydrias purificandis veris Judaeis non littera, sed spiritu, necesse habemus apponere, vel magis appositas demonstrare. Quia enim nondum pervenit Ecclesia ad perfectam purificationem, quando eam sibi Christus exhibebit gloriosam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid hujusmodi; multis interim purincationibus opus habet, quatenus sicut abundant peccata, abundet et indulgentia; sicut multiplicatur miseria, sic et misericordia: nisi quod non sicut delictum, ita et donum. Gratia enim non solum peccata lavat, sed et merita donat. Sex igitur hydriae sunt positae his qui post baptismum in peccata labuntur: de his enim loquimur, quia de his sumus. Exuimus tunicam veterem; sed, heu! pejus reinduimus eam. Lavimus pedes nostros: sed pejus inquinavimus eos. Sicut ergo quod alius inquinaverat, lavit alius, sic inquinatos a nobis lavari opus est a nobis. Aliena lavit aqua, quos culpa inquinaverat aliena. Nec tamen sic alienam dixerim, ut negem nostram; alioquin nec inquinaret. Sed aliena est, quia in Adam omnes nescientes peccavimus; nostra, quia, etsi in alio, nos tamen peccavimus, et nobis justo Dei judicio imputabatur, licet occulto. Verumtamen, ut jam non sit quod causeris, o homo, contra inobedientiam Adae datur tibi obedientia Christi, ut, si gratis venumdatus es, gratis etiam redimaris; si nesciens in Adam periisti, nesciens vivificeris in Christo. Nescisti quando ad lignum vetitum vetus Adam tetendit manus noxias; nescisti nihilominus quando in ligno salutifero innoxias manus Christus extendit. A primo homine in te manavit macula qua inquinatus es: a Christi latere aqua qua mundatus es. Nunc jam inquinatus propria culpa, propria nihilominus aqua mundaberis, ab illo tamen et per illum, qui solus est purgationem faciens peccatorum.
1.4
Prima ergo hydria et prima purgatio in compunctione est, de qua legimus quoniam, in quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Secunda vero, confessio est. Omnia siquidem in confessione lavantur. Tertia, eleemosynarum largitio. Hinc enim habes in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quarta, remissio injuriarum, secundum quod orantes dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quinta est afflictio corporis; unde et oramus, ut mundi per abstinentiam, Deo canamus gloriam( Hymn. Eccles. ad Prim.). Sexta est obedientia praeceptorum, sicut audierunt discipuli( quod utinam audire mereamur et nos!): Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Nimirum quia non erant sicut hi quibus dicitur, Sermo meus non capit in vobis; sed in auditu verbi obaudierant ei. Hae sunt sex hydriae positae in purificationem nostram, quae vacuae sunt et plenae vento, si pro inani gloria observantur. Aqua replentur, si timore Dei custodiantur, quoniam timor Domini fons vitae. Aqua, inquam, timor Domini est, etsi minus sapida, sed optime refrigerans animam noxiis desideriis aestuantem. Aqua est, quae jacula inimici ignita possit exstinguere. Nam nec illud dissonat, quod aqua semper ima petit, et timor ad ima cogitationem deducit, et in inferioribus immoratur, atque loca horrenda pavida mente collustrat, juxta illud: Vadant ad portas inferi. Sed divina virtute aqua mutatur in vinum, quando perfecta charitas foras mittit timorem.
1.5
Dicuntur autem lapideae hydriae, non tam propter duritiam, quam propter stabilitatem. Capientes singulae metretas binas vel ternas. Duae metretae, duplex timor: ne forte trudi in gehennam, ne forte ab aeterna vita contingat excludi. Sed quia de contingente futuro sunt ista, et blandiri potest sibi anima dicens, Postquam aliquandiu in voluptatibus tuis vixeris, ages poenitentiam, nec ista jam cariturus, nec periturus in illa; honum est adhibere et tertium, qui utique spiritualibus notus est, eo utilior, quo de praesenti 807 est. Timent enim qui noverunt spiritualem cibum, ne quando forte fraudentur eo. Cibo siquidem forti egent qui manum miserunt ad fortia. Vivant de paleis Aegypti, qui deserviunt in operibus luti et lateris; nobis fortior cibus est necessarius, quoniam nobis grandis restat via, ut ambulemus in fortitudine cibi illius. Ipse est panis angelorum, panis vivus, panis quotidianus. Hic est de quo nobis promissum est quia centuplum accipiemus in hoc saeculo. Sicut enim mercenariis et quotidianus cibus datur in opere et merces servatur in fine, sic Dominus vitam aeternam in fine reddet, et interim centuplum repromittit, et exhibet. Quid ergo mirum si timet ne perdat hanc gratiam, qui jam consecutus est eam? Haec est metreta tertia, quam sub disjunctione signanter posuit, eo quod non omnium sit; quia nec omnibus centuplum repromissum, sed solis qui omnia reliquerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note