Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bernardus Claraevallensis1090-1153
Epistolae
Epis 144.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21392 Episto308
144.1
EPISTOLA CXLIV. AD EOSDEM. Molestiam longioris absentiae suae a dilecta Clara-Valle, et tenerrimum erga filios suos affectum ac desiderium exprimit. Solatium nihilominus suum in tantis pro Ecclesia laboribus indicat.
144.1
Tristis est anima mea usque dum redeam, et non vult consolari usque ad vos. Quae enim est mihi consolatio in tempore malo, et in loco peregrinationis meae? Nonne vos in Domino? Minime quidem deserit me, quocunque iero, dulcis memoria vestri: sed quanto memoria dulcior, tanto absentia molestior. Heu mihi, quia incolatus meus non solum prolongatus est, sed et cumulatus! et revera, juxta Prophetam, super dolorem vulnerum meorum addiderunt, qui me a vobis aliquando vel corpore separant. Est commune exsilium ipsumque molestum satis, quod quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Huic accessit et speciale, quod pene impatientem me reddit, ut cogar vivere sine vobis. Longa molestia, et taediosa exspectatio, vanitati huic occupanti omnia tamdiu manere subjectum, faeculenti corporis horrido circumdari carcere, et mortis vinculis, funibusque peccatorum necdum absolvi, et tanto tempore non esse cum Christo. Caeterum adversus haec omnia unum mihi remedium qualecumque erat, et vere datum desuper, pro vultu videlicet gloriae, qui absconditus est usque adhuc, videre interim templum Dei sanctum, quod estis vos. Ex hoc templo facilis mihi videbatur transitus ad illud gloriosum, ad quod Propheta suspirat, dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
144.2
Quid dicam? quoties id solatium interpolatum est mihi? Ecce hoc tertio, nisi fallor, avulsa sunt a me viscera mea. Parvuli ablactati sunt ante tempus: ipsos quos per Evangelium genui, non licet educare. Propria denique deserere, et aliena curare cogor: et dubito pene quid magis aegre feram, an subtrahi illis, aut intricari istis. Itane, bone Jesu, tota deficiet in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus! Bonum mihi, Domine, magis mori quam vivere est, non tamen nisi inter fratres, inter domesticos, inter charissimos. 150 Id siquidem dulcius, humanius, tutiusque esse constat. Imo vero pium est ut in hoc remittas mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. Si placet Domino meo, ut oculi Patris qualiscumque, qui non sum dignus vocari Pater, claudantur manibus filiorum, ut extrema videant, exitum consolentur, spiritum suis desideriis levent ad consortium, si dignum judicas, beatorum, cum pauperum corporibus pauperis corpus sepeliant: hoc prorsus, si inveni gratiam in oculis tuis, precibus et meritis eorumdem fratrum meorum obtinere toto affectu desidero. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Nec mihi vivere volo, nec mori.
144.3
Sed dignum est ut qui dolorem meum audistis, etiam consolationem non ignoretis, si qua est. Primum quidem omni labore et calamitate, quam patior. solum arbitror esse in causa eum cui omnia vivunt. Velim, nolim, necesse est me vivere illi, qui meam sibi propriae vitae positione acquisivit; qui et potens est, si quid patimur pro ipso, recompensare nobis in illa die misericors et justus judex. Quod si invitus militavero ei, dispensatio mihi tantum credita est, et ero servus nequam: si autem volens, gloria est mihi. In hac ergo aliquantulum consideratione respiro. Deinde quod saepe non meis meritis superna gratia honestavit me in laboribus meis, et gratia illa in me vacua non fuit, sicut in multis expertus sum, et vos ex parte non latuit. Sed et hac vice quam necessaria Ecclesiae Dei sit vel fuerit praesentia parvitatis nostrae, dicerem ad consolationem vestram, si non gloriam redoleret. Nunc autem melius est ut hoc per alios cognoscatis.
144.4
Instantissima postulatione imperatoris, apostolicoque mandato, necnon Ecclesiae ac principum precibus flexi, dolentes et nolentes, debiles atque infirmi, et, ut verum fatear, pavidae mortis pallidam circumferentes imaginem, trahimur in Apuliam. Rogate quae ad pacem sunt Ecclesiae, rogate quae ad salutem sunt nobis, ut iterum vos videamus, vobiscum et vivamus, et moriamur: et sic vivite, ut obtineatis. Infirmus in arcto temporis, certe cum lacrymis et singultibus ista dictavi, teste charissimo fratre nostro Balduino, qui stylo ea excepit: quem Ecclesia vocavit ad aliud officium et ad aliam dignitatem. Orate et pro ipso tanquam unico solatio meo, et in quo spiritus meus plurimum requiescit. Orate pro domino papa, qui me pariter atque universitatem vestram paterno fovet affectu. Orate et pro domino cancellario, qui mihi pro matre est; et pro ipsis qui cum eo sunt domino Luca, et domino Chrysogono, magistro Yvone, qui se nobis exhibent fratres uterinos. Qui mecum sunt frater Bruno, et frater Girardus, salutant vos, supplicantes et ipsi pro se orari.

Intertext edge

Open linked passage

Note