Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bernardus Claraevallensis1090-1153
Epistolae
Epis 240.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21392 Episto308
240.1
EPISTOLA CCXL. AD EUMDEM, DE EBORACENSI INTRUSO. Laudat zelum Eugenii. Porro eum nunc ostendi vult in deponendo Eboracensi, illam sedem fraudulenter occupante.
240.1
Quam cupio semper illa de vobis audire, in quibus glorificetur Deus, honoretur ministerium vestrum, et anima mea laetificetur! Inde est quod audita responsione vestra de quibusdam, qui ad officium legationis nimium videbantur et ambitiose aspirare, et impudenter sperare, supra quam dicere possumus, facti sumus laetantes. Non autem nos tantum, sed et omnes qui diligunt nomen vestrum, gavisi sunt gaudio magno. Porro visis litteris vestris, quas pro causa Rutinensis ecclesiae destinastis, tunc prorsus, tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Haec atque hujusmodi digna sunt vestro apostolatu, summam Sedem nobilitant, decent plane orbis Episcopum. Unde et flecto genua mea ad ipsum unici hujus vestri primatus auctorem, ut det vobis sic sapere, et sic agere semper in evellendo, et plantando; in destruendo, et aedificando: siquidem in ruinam et resurrectionem multorum ascendistis hanc cathedram. Ruant, ruant qui noxie stant; erigantur digni. Ponatur securis ad radicem sterilium plantationum, purgentur fructiferae, ut fructum plus afferant. Praesidente, inquam, humili Eugenio, deponantur superbi de sede, et exaltentur humiles: esurientes impleantur bonis, et divites dimittantur inanes. Nuper nempe exsultatione universae terrae ita factum est in causa cujusdam pauperis episcopi.
240.2
Age ergo, transeat jam sanctus hic pietatis zelus et ad miseram illam Ecclesiam transmarinam, quia tempus miserendi ejus. Vinea Domini Sabaoth est, vinea electa, vinea speciosissima: sed, heu! in desertum pene redacta, quia singularis ferus depascitur eam. Cur dicunt inter gentes, Ubi est Deus ejus? ubi quem posuerunt custodem in vineis? ubi manus putans? ubi sarculus excolentis? Quousque sarmento inutili occupatur tellus, suffocatur fructus? Et certe tempus putationis advenit. Siquidem homo pacis ejus, in quo speravit, quod se purgare deberet, non purgatione, sed amputatione opus esse testatur. Exstant denique litterae ipsius de eo ad apostolicae Sedis legatum, in quibus manifeste manifestam asserit intrusionem, electionem negat. Ita ergo quem sibi paraverat defensorem, accusatorem sustinet. Ad haec quae ubique de eo publica fama concelebrat, etiam virum militarem possent omni jure spoliare cingulo militari.
240.3
Quomodo jam poterit stare, ubi multiplex vobis subest ratio dejiciendi? et voluntas non deest? Legi siquidem zelum vestrum pro Ecclesia illa in litteris vestris, et jam exigo de manibus vestris. Quanam via procedendum sit ad ejus dejectionem( neque enim una 237 mihi esse videtur) non est meum dictare sapienti. Nec multum nostra interest, qua parte arbor infructuosa cadat, dummodo cadat. Dico tamen, qui sibi possessionem vindicat furtivarum commercio litterarum, nonne fur est et latro? Denique ubi asserit habuisse se clandestinas litteras exsecrationis suae, aut verum est, aut falsum quod loquitur. Si verum, reus est furti, et summi Pontificis criminator: si falsum, debet audire: Occidisti, et possedisti. Os enim quod mentitur, occidit animam. Sed absit ut tanta de tali viro credatur duplicitas, quanta ab isto ei imponitur. Nempe Innocentius hic erat: cui si pro se respondere liceret, procul dubio diceret huic, quia Ego palam in te dedi sententiam, et in occulto locutus sum nihil.

Intertext edge

Open linked passage

Note