Formula confessionis privatae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11216 Focopr
1.1
Formula confessionis privatae
1.1
In unione acerbissimi doloris tui, qui causam doloris mei assumpsisti, et emendationem pro peccatis meis suscepisti, Domine Jesu Christe, cum universitate dolentium, vere poenitentium, et te in veritate quaerentium, confiteor tibi omnia peccata mea, mala commissa, et bona omissa, vel non pure aut negligenter facta, sicut tu ea melius nosti in numero, pondere et mensura; et dies perditos vitae meae, in quibus te offendi, et laudem tuam minui, et a te summo bono cecidi, et proximum in casum traxi. Suscipe ergo, Domine, de mea misera vita residuum annorum meorum; pro his vero quos male vivendo perdidi, quibus perdite vixi, cor contritum et humiliatum, Deus, ne despicias. Dies mei declinaverunt et perierunt sine fructu. Impossibile est ut eos revocem; sed placeat tibi, ut recogitem illos in amaritudine animae meae. Domine, abyssus profundissima miseriae meae abyssum invocat altissimae misericordiae tuae. Ne contineas in ira miserationes tuas, et fontem inexhaustum misericordiae tuae circa me exsiccari ne permittas propter peccata mea, qui misereris omnium, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. Tuum est, Domine, remittere peccata; miserere mei, dum tempus est gratiae et miserationis; et dum tempus est emendationis, da mereri gloriam benedictionis, ne in die consummationis me feriat verbum maledictionis.
1.2
Fac me, quaeso, Domine, assueta mala relinquere et quae tibi placent peragere; et studium, quod huc usque in peccatis exercui, te adjuvante, deinceps in tua voluntate da ut exerceam, ut ubi abundavit delictum tua gratia reabundet. Rogo te propter temetipsum, et per amorem piissimae matris tuae gloriosae Virginis Mariae, et per intercessionem omnium sanctorum tuorum atque electorum tuorum, ignosce omnibus peccatis, negligentiis et ignorantiis meis, et ne perdas me cum omnibus iniquitatibus meis, neque in finem iratus reserves mala mea. Recordare, Domine Jesu, quia tuum non est perdere quidquam eorum quae Pater tuus dedit tibi; quin tibi proprium est misereri semper et parcere, neminem perdere, sed salvare. Nam Pater tuus misit te in mundum, non ut judices mundum, sed ut vitam habeamus per te; ut sis propitiatio nostra, et advocatus noster, non contra nos. Quod enim nos debuimus, tu solvisti; quod nos peccavimus, tu luisti; quod nos negleximus, tu supplesti.
1.3
Proficiat ergo nunc, Domine, et in extremis meis, plenaria, imo superflua satisfactio, amarissima mors tua, et pretium inaestimabile fusi sanguinis tui, commemoratio satisfactionis tuae, venerabile mysterium corporis et sanguinis tui, quod tibi quotidie offertur in Ecclesia pro salute fidelium servorum tuorum: in quo es tu ipse sacerdos et sacrificium; ille qui offert pariter et cui offertur, et hoc ipsum quod offertur, ad promerendam in praesenti gratiam, quam non mereor; ad obtinendam in futurum requiem et gloriam, quam tua amarissima mors impetravit. Imperfectum meum, Domine Jesu, oculi tui viderunt; sed tu, pie, misericors et praestabilis super malitia, ne, quaeso, imputes mihi ad aeternum supplicium, qui omnia ad summum et 1257 perfectum bonum optime, et perfectissime, et sapientissime praeordinasti; et ne permittas me deleri de libro vitae; sed offer mihi portionem, quae me contingit, in subsidium tuae videlicet pretiosae passionis, pro qua voluisti hominem habere tibi cohaeredem in terra viventium.
1.4
Te igitur, Domine, moveat et inclinet ad misericordiam humanae fragilitatis consideratio, qui nosti quae sit hominis substantia, et quod non vane constitueris hominem super terram; et conserva me opus tuae pietatis, ne incassum circa ipsum laboraveris, neve infructuosa sit in me immaculati cruoris tui effusio. Tu, qui es purificationem faciens peccatorum, praesta, ut emundatis per te peccatorum sordibus, illustrataque mentis facie cognoscam te, teque agnoscens in directione jugiter ad te tendam, ut felici tandem exitu ad te merear pervenire, Jesu Christe, Deus meus et Dominus meus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis, etc.