In assumptione B. V. Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11225 Inasbvm
1.1
SERMO I. De gemina susceptione, Christi scilicet et Mariae.
1.1
Virgo hodie gloriosa coelos ascendens, supernorum gaudia civium copiosis sine dubio cumulavit augmentis. Haec est enim, cujus salutationis vox et ipsos exsultare facit in gaudio, quos materna adhuc viscera claudunt. Quod si parvuli necdum nati anima liquefacta est ut Maria locuta est, quid putamus quaenam illa fuerit coelestium exsultatio, cum et vocem audire, et videre faciem, et beata ejus frui praesentia meruerunt? Nobis vero, charissimi, quae in ejus Assumptione solemnitatis occassio, quae causa laetitiae, quae materia gaudiorum? Mariae praesentia totus illustratur orbis: adeo ut et ipsa jam coelestis patria clarius rutilet virgineae lampadis irradiata fulgore. Merito proinde resonat in excelsis gratiarum actio et vox laudis; sed plangendum nobis quam plaudendum magis esse videtur. Quantum enim de ejus praesentia coelum exsultat, nunquid non consequens est, ut tantum lugeat hic noster inferior mundus ejus absentiam? Cesset tamen querela nostra, quia nec nobis hic est manens civitas; sed eam inquirimus, ad quam hodie Maria benedicta pervenit. In qua si conscripti cives sumus, dignum profecto est etiam in exsilio, etiam super flumina Babylonis ejus nos recordari, ejus communicare gaudiis, ejus participare laetitiam, maximeque 996 eam, quae tam copioso impetu laetificat hodie civitatem Dei, ut sentiamus et ipsi stillicidia stillantia super terram. Praecessit nos regina nostra, praecessit, et tam gloriose suscepta est, ut fiducialiter sequantur Dominam servuli clamantes: Trahe nos post te; in odorem unguentorum tuorum curremus. Advocatam praemisit peregrinatio nostra, quae tanquam Judicis mater, et mater misericordiae, suppliciter et efficaciter salutis nostrae negotia pertractabit.
1.2
Pretiosum hodie munus terra nostra direxit in coelum, ut dando et accipiendo felici amicitiarum foedere copulentur humana divinis, terrena coelestibus, ima summis. Illo enim ascendit fructus terrae sublimis, unde data optima, et dona perfecta descendunt. Ascendens ergo in altum Virgo beata, dabit ipsa quoque dona hominibus. Quidni daret? Siquidem nec facultas ei deesse poterit, nec voluntas. Regina coelorum est, misericors est; denique mater est unigeniti Filii Dei. Nihil enim sic potest potestatis ejus seu pietatis magnitudinem commendare: nisi forte aut non creditur Dei Filius honorare matrem; aut dubitare quis potest omnino in affectum charitatis transisse Mariae viscera, in quibus ipsa quae ex Deo est charitas novem mensibus corporaliter requievit.
1.3
Et haec quidem propter nos dixerim, fratres, sciens difficile esse ut in tanta inopia charitas illa perfecta, non quaerens quae sua sunt, valeat inveniri. Ut tamen interim sileam beneficia, quae pro illius glorificatione consequimur; si eam diligimus, gaudebimus utique, quia vadit ad Filium. Plane, inquam, congratulabimur ei, nisi forte, quod absit! inventrici gratiae omnimodis inveniamur ingrati. Quem enim in castellum mundi hujus intrantem prius ipsa susceperat, ab eo suscipitur hodie sanctam ingrediens civitatem. Sed cum quanto putas honore, cum quanta putas exsultatione, cum quanta gloria? Nec in terris locus dignior uteri virginalis templo, in quo Filium Dei Maria suscepit; nec in coelis regali solio, in quo Mariam hodie Mariae filius sublimavit. Felix nimirum utraque susceptio; ineffabilis utraque, quia utraque inexcogitabilis est. Utquid enim ea hodie in ecclesiis Christi evangelica lectio recitatur, in qua mulier benedicta in mulieribus excepisse intelligitur Salvatorem? Credo ut haec quam celebramus, ex illa susceptione aliquatenus aestimetur, imo ut juxta illius inaestimabilem gloriam inaestimabilis cognoscatur et ista. Quis enim, etiamsi linguis hominum angelorumque loquatur, explicare queat quemadmodum superveniente Spiritu, obumbrante virtute Altissimi, caro factum sit Verbum Dei, per quod facta sunt omnia; et Dominus majestatis quem non capit universitas creaturae, intra virginea sese clauserit viscera factus homo?
1.4
Sed et illud quis vel cogitare sufficiat, quam gloriosa hodie mundi regina processerit, et quanto devotionis affectu tota in ejus occursum coelestium legionum prodierit multitudo: quibus ad thronum gloriae canticis sit deducta; quam placido vultu, quam serena facie, quam laetis[ alias, divinis] amplexibus suscepta a Filio, et super omnem exaltata creaturam, cum eo honore, quo tanta mater digna fuit, cum ea gloria, quae tantum decuit Filium? Felicia prorsus oscula labiis impressa lactentis, cui virgineo mater applaudebat in gremio. Verum nunquid non feliciora censebimus, quae ab ore sedentis in dextera Patris hodie in beata salutatione suscepit, cum ascenderet ad thronum gloriae, epithalamium canens, et dicens: Osculetur me osculo oris sui? Christi generationem, et Mariae assumptionem quis enarrabit? Quantum enim gratiae in terris adepta est prae caeteris, tantum et in coelis obtinet gloriae singularis. Quod si oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se: quod praeparavit gignenti se, et, quod omnibus est certum, diligenti prae omnibus, quis loquatur? Felix plane Maria, et multipliciter felix, sive cum excipit Salvatorem, sive cum a Salvatore suscipitur: utrobique miranda dignitas Virginis matris: utrobique 997 amplectenda dignatio majestatis. Intravit, inquit, Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam excepit illum in domum suam. Sed laudibus magis vacandum est, quod festivis praeconiis haec dies debeatur. Quia vero copiosam nobis materiam lectionis hujus verba ministrant; cras quoque, convenientibus nobis in unum, communicandum erit sine invidia quod fuerit desuper datum, ut in memoria tantae Virginis non modo affectus devotionis excitetur, sed et mores aedificentur ad profectum conversationis, in laudem et gloriam Filii ejus Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.