Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In assumptione B. V. Mariae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11225 Inasbvm
3.1
SERMO III. De Maria, Martha et Lazaro. (Luc. X, 38-42.)
3.1
Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Quid est, fratres, quod e duabus sororibus altera tantum Dominum legitur excepisse, et ea ipsa quae videtur inferior? Optimam enim partem elegit Maria, teste ipso quem Martha suscepit. Sed prior natu Martha videtur, et salutis initium sibi magis actio, quam contemplatio noscitur vindicare. Laudat Christus Mariam, sed a Martha suscipitur. Amat Rachelem Jacob, sed Lia supponitur ignoranti. Si de fraude queritur, audiet non esse consuetudinis ut juniores prius tradantur ad nuptias( Gen. XXIX, 23- 26). Quod si luteam hanc cogites domum, facile erit nosse quemadmodum in ea Dominum Martha magis excipiat quam Maria. Quod enim ait Apostolus: Glorificale et portate Deum in corpore vestro, Marthae dicitur, non Mariae. Haec nimirum corporis utitur instrumento, cum illi potius sit impedimento. Denique corpus, inquit, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Nunquid et operantem? Martha igitur in domum suam excipit Salvatorem in terris: Maria potius cogitat quemadmodum suscipiatur ab eo in domo non manu facta, aeterna in coelis. Forte tamen et ipsa Dominum suscepisse videtur, sed in spiritu: Dominus enim spiritus est.
3.2
Huic, inquit, haud dubium quin Marthae, soror erat, nomine Maria: quae etiam sedens secus pedes Jesu, audiebat verbum illius. Vides quod utraque suscepit Verbum, haec in carne, illa in voce. Martha autem salagebat circa frequens ministerium. Quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Putas, in domo, in qua Christus suscipitur, vox murmurationis audietur? Felix domus, et beata semper congregatio est, ubi de Maria Martha conqueritur. Nam Mariae Martham aemulari prorsus indignum, prorsus illicitum est. Alioquin ubi legis Mariam causantem, Quia soror mea reliquit me solam vacare? Absit, absit ut qui Deo vacat, ad tumultuosam 1001 aspiret fratrum officialum vitam! Martha semper insufficiens sibi et minus idonea videatur, aliisque magis in operis quod administrat optet imponi. Respondit autem ei Jesus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Vide praerogativam Mariae, quem in omni causa habeat advocatum. Indignatur siquidem Pharisaeus, conqueritur soror, etiam discipuli murmurant: ubique Maria tacet, et pro ea loquitur Christus. Optimam, inquit, partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum. Hoc unum illud quod necessarium est; haec una, quam Propheta tam sedulo requirebat: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram.
3.3
Quid tamen sibi vult, fratres, quod optimam partem Maria dicitur elegisse? Ubi jam erit, quod adversus eam proferre solemus, si quando forte administrantis Marthae turbationem, inaequalitatem dijudicare voluerit: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier? Ubi erit et illud: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus? Et illud: Qui major est vestrum, erit minister vester? Postremo, quae consolatio est laboranti, quasi in ejus suggillationem, partem sororis attollere? Unum ergo arbitror e duobus, ut aut de electione Maria laudetur, quod pars ipsa, quantum in nobis est, sit omnibus eligenda; aut certe ut neutrum dicatur defuisse, nec in partem quamlibet praecipitasse sententiam, sed ad obedientiam praeceptoris in utrumlibet sit parata. Quis enim sicut David fidelis, ingrediens et egrediens, et pergens ad imperium regis? Denique paratum, inquit, cor meum, paratum cor meum; non semel tantum, sed et secundo, et vacare tibi, et proximis ministrare. Haec plane pars optima, quae non auferetur: haec mens optima, quae non mutabitur quocunque vocaveris eam. Bonum, inquit, acquirit gradum, qui bene ministraverit. Forte meliorem qui bene vacaverit Deo; optimum autem qui perfectus est in utroque. Unum adhuc dico, si tamen id de Martha liceat suspicari. Nonne enim quasi otiosam reputasse videtur, quam sibi dari petiit adjutricem? Sed carnalis est, et omnino non percipit quae sunt spiritus Dei, si quis forte vacantem animam sua de vacatione redarguit. Audiat igitur optimam esse hanc partem, quae maneat in aeternum. Nunquid enim non rudis quodammodo videtur anima, quae divinae contemplationis penitus expers, illam intraverit regionem, ubi hoc unum omnium opus, unum studium, eadem vita?
3.4
Sed consideremus, fratres, quemadmodum in hac domo nostra tria haec distribuerit ordinatio charitatis, Marthae administrationem, Mariae contemplationem, Lazari poenitentiam. Habet haec simul quaecunque perfecta est anima; magis tamen videntur ad singulos singula pertinere, ut alii vacent sanctae contemplationi, alii dediti sint fraternae administrationi, alii in amaritudine animae suae recogitent annos suos, tanquam vulnerati dormientes in sepulcris. Sic plane, sic opus est, ut Maria pie et sublimiter sentiat de Deo suo, Martha benigne et misericorditer de proximo, Lazarus misere et humiliter de se ipso. Gradum suum quisque consideret. Si inventi fuerint in civitate hac Noe, Daniel, Job; ipsi justitia sua liberabuntur, ait Dominus: sed filium aut filiam non liberabunt. Nemini nos blandimur: utinam nec vestrum quispiam se seducat! Quibus enim nulla credita est dispensatio, administratio nulla commissa, his omnino sedendum erit, aut secus pedes Jesu cum Maria, aut certe cum Lazaro intra septa sepulcri. Quidni erga multa turbetur Martha, quae sollicita est pro multis? Tibi vero cui necessitas haec non incumbit, e duobus unum est necessarium: aut non turbari penitus, sed delectari magis in Domino; aut, si id necdum potes, turbari non erga plurima, sed, ut de se propheta loquitur, ad te ipsum.
3.5
Iterum dico, ne quis de ignorantia habeat excusationem: 1002 oportet te, frater, ad quem de fabricanda seu regenda inter undas diluvii Noe area nihil spectat, aut virum esse desideriorum, ut Daniel erat; aut cum beato Job virum dolorum, et scientem infirmitatem. Alioquin vereor ne tepidum te et nauseam provocantem evomat ex ore suo, qui te invenire cupit aut sui consideratione calidum et charitatis igne flagrantem; aut una ipsius cognitione frigidum, et aqua compunctionis ignita diaboli jacula restinguentem. Sed et ipsam quoque Martham admonitam esse necesse est, id maxime quaeri inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Erit autem fidelis, si neque quae sua sunt quaerat, sed quae Jesu Christi, ut sit intentio pura; nec suam faciat, sed Domini voluntatem, ut sit actio ordinata. Sunt enim quorum non simplex est oculus, et recipiunt mercedem suam. Sunt qui feruntur propriis motibus animorum, et contaminata sunt universa quae offerunt, quippe cum voluntates eorum inveniantur in eis. Veni nunc mecum ad nuptiale carmen, et consideremus quemadmodum sponsus, ubi sponsam vocat, nec ullum omiserit ex his tribus, nec his addiderit quidquam. Surge, inquit, propera, amica mea, formosa mea, columba mea, et veni. An non amica est, quae Dominicis lucris intenta, fideliter ipsam quoque pro eo ponit animam suam? Quoties enim pro uno ex minimis ejus spirituale studium intermittit[ alias, interponit], toties pro eo spiritualiter ponit animam suam. An non formosa, quae revelata facie gloriam Domini speculando, in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu? An non columba, quae plangit et gemit in foraminibus petrae, in cavernis maceriae, tanquam sepulta sub lapide?
3.6
Mulier, ait, Martha nomine, excepit eum in domum suam. Certum est hujus tenere locum fratres officiales, quos fraternae charitatis intuitus variis administrationibus deputavit. Utinam autem et ego ipse inter dispensatores fidelis merear inveniri! Quibus enim convenientius videtur aptandum quod Dominus ait: Martha, Martha, sollicita es, quam praelatis, si tamen digna in sollicitudine praesunt? Aut quis turbatur erga plurima, nisi cui et Mariae vacantis, et Lazari poenitentis, sed et ipsorum, quibus onera sua partitur, universa incumbit sollicitudo? Vide Martham sollicitam, vide Martham erga plurima turbatam. Apostolum loquor, qui praelatos sollicitudinis admonens, gerit ipse sollicitudinem omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Suscipiat igitur Martha Dominum in domum suam, cui nimirum credita est dispensatio domus. Mediatrix est, ut sibi pariter et subjectis salutem obtineat, suscipiat gratiam, sicut scriptum est: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Suscipiant caeteri coadjutores ejus singuli pro qualitate ministerii sui; excipiant Christum, serviant Christo, ministrent ei in membris suis, ille in infirmis fratribus, ille in pauperibus, ille in hospitibus et peregrinis.
3.7
Quibus ita sollicitis circa frequens ministerium, videat Maria quemadmodum vacet, et videat quoniam suavis est Dominus. Videat, inquam, quam devota mente, quam tranquillo sedeat animo secus pedes Jesu, providens eum semper in conspectu suo, et verba ex ore ejus excipiens, cujus et aspectus delectabilis, et eloquium dulce. Diffusa est enim gratia in labiis ejus, et est speciosus forma prae filiis hominum, imo etiam super omnem gloriam angelorum. Gaude et gratias age, Maria, quae partem optimam elegisti. Beati enim oculi qui vident quae tu vides, et aures quae merentur audire quod audis. Beata plane, quae venas susurrii divini percipis in silentio, in quo utique bonum est homini Dominum exspectare. Simplex esto, non tantum sine dolo et simulatione, sed et absque multiplicitate occupationum, ut tecum sit sermocinatio ejus, cujus et vox dulcis, et facies decora. Unum cave, ne abundare incipias in sensu tuo, et velis plus 1003 sapere quam oportet sapere: ne forte dum lucem sectaris, impingas in tenebras, illudente tibi daemonio meridiano, de quo non est hujus temporis disputare. Nam Lazarus quo devenit? ubi posuistis eum? Sorores alloquor, quae sepelierunt fratrem praedicatione et ministerio, exemplo et oratione. Ubi ergo posuistis eum? Absconditus est fossa humo, sub lapide jacet, non facile invenitur. Propterea non erit incongruum quatriduano quartum reservare sermonem, ut juxta Salvatoris exemplum audientes: Ecce quem amas, infirmatur, et nos maneamus hic die isto.

Intertext edge

Open linked passage

Note