In capite jejunii
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11226 Incaje
2.1
SERMO II. Quomodo debeamus converti ad Dominum.
2.1
Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu: et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, ait Dominus omnipotens. Quid sibi vult, dilectissimi, quod praecipit Dominus, ut convertamur ad eum? Ubique enim est, et replet omnia, et nihilominus complectitur universa. Quo me vertam, ut convertar ad te, Domine Deus meus? Si ascendero in coelum, tu illic es: 817 si descendero in infernum, ades. Quid jubes? quo convertar ad te? Supra, an infra? ad dexteram, an ad sinistram? Consilium istud est, fratres mei; secretum est, quod solis credatur amicis. Mysterium regni Dei est; Apostolis revelatur in aure, nam turbis nihil dicitur absque parabola. Nisi conversi fueritis, inquit, et efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum. Agnosco plane quo velit ut convertamur. Ad Parvulum converti necesse est, ut discamus ab eo quia mitis est et humilis corde: ad hoc siquidem parvulus datus est nobis. Sane idem et magnus est, sed in civitate Domini, cui et dicitur: Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel. Quid tu inflaris, o homo? quid extolleris sine causa? quid alta sapis, et oculi tui omne sublime vident, quod tibi non cedet in bonum? Sublimis quidem Dominus, sed non ita proponitur tibi: laudabilis magnitudo illius, non etiam imitabilis. Elevata est magnificentia illius, et non poteris ad eam: nec si te ruperis, apprehendes. Accedet, inquit, homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Excelsus siquidem Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Humiliare, et apprehendisti. Haec plane lex pietatis, et propter hanc legem sustinui te, Domine. Si forte sublimitatis esset via proposita, et illic iter quo ostenderetur salutare Dei, quanta facerent homines ut exaltarentur? Quam crudeliter invicem sternerent, invicem conculcarent! Quam impudenter reperent, manibusque et pedibus conarentur in altum, ut imponerent sese homines super capita aliena! Et certe qui contendit supergredi[ alias, excedere] proximos, multas inveniet difficultates, multos habebit aemulos, multos patietur contradictores, ascendentes equidem ex adverso: nihil vero facilius est volenti, quam humiliare semetipsum. Hoc verbum est, dilectissimi, quod omnino nos reddit inexcusabiles, ut ne tenue quidem nobis velamen praetendere liceat.
2.2
Sed jam ad hunc parvulum, ad mansuetudinis et humilitatis magistrum quonam modo converti necesse sit, videamus. Convertimini, inquit, ad me in toto corde vestro. Fratres, si dixisset: Convertimini, nihil addens; esset nobis forsitan liberum respondere: Factum est, jam aliud propone mandatum. Nunc autem spiritualis( ut audio) conversionis nos admonet, quae non una die perficitur: utinam vel in omni vita, qua degimus in hoc corpore, valeat consummari! Corporis namque conversio, si sola fuerit, nulla erit. Forma siquidem conversionis est ista, non veritas, vacuam virtute gerens speciem pietatis. Miser homo, qui totus pergens in ea quae foris sunt, et ignarus interiorum suorum, putans aliquid se esse, cum nihil sit, ipse se seducit! Sicut aqua effusus sum, ait Psalmista in persona hominis hujuscemodi, et dispersa sunt omnia ossa mea. Et alius quidam propheta: Comederunt, inquit, alieni robur ejus, et ignoravit. Exteriorem quippe superficiem intuens, salva sibi omnia suspicatur, non sentiens vermem occultum, qui interiora corrodit. Manet tonsura, vestis necdum mutata est, jejuniorum regula custoditur, statutis psallitur horis; sed cor longe est a me, dicit Dominus.
2.3
Attende solerter quid diligas, quid metuas; unde gaudeas, aut contristeris; et sub habitu religionis animum saecularem, sub pannis conversionis invenies cor perversum. Totum enim cor in his quatuor affectionibus est; et de his accipiendum puto quod dicitur, ut in toto corde tuo convertaris ad Dominum. Convertatur proinde amor tuus, ut nihil omnino diligas nisi ipsum, aut certe propter ipsum. Convertatur etiam ad ipsum timor tuus; quia perversus est timor omnis, quo metuis aliquid praeter eum, aut non propter eum. Sic et gaudium tuum, et tristitia tua aeque convertantur ad ipsum. Hoc autem ita fiet, si nonnisi secundum eum doleas, aut laeteris. Quid enim perversum 818 magis, quam laetari cum male feceris, et in rebus pessimis exsultare? Sed et ea quoque quae secundum carnem est tristitia, mortem operatur. Si pro tuo sive proximi peccato doles, bene facis, et haec tristitia est ad salutem. Si gaudeas ad munera gratiae, hoc gaudium sanctum est, et securum gaudium in Spiritu sancto. Debes et in dilectione Christi fraternis congaudere prosperitatibus, et adversitatibus condolere, sicut scriptum est: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
2.4
Verum ne ipsa corporalis quidem est parvipendenda conversio, quia spiritualis hujus adminiculum noscitur esse non parvum. Inde est quod in hoc loco Dominus cum dixisset: In toto corde, adjunxit protinus: In jejunio: quod utique corporis est. Volo tamen vos admonitos esse fratres meos, observandum illud non ab escis tantum, sed ab omnibus illecebris carnis, et universa corporis voluptate; imo vero jejunandum est longe amplius a vitiis, quam a cibis. Sed est panis a quo vos jejunare nolo, ne forte deficiatis in via: et si nescitis, panem dico lacrymarum. Sequitur enim: In jejunio, et fletu, et planctu. Exigit enim planctum a nobis poenitentia praeteritae conversationis; exigit fletum desiderium futurae beatitudinis. Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, ait Propheta, cum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Parum ei placet hujus vitae novitas, qui necdum vetera plangit, necdum plangit admissa peccata, necdum plangit tempus amissum. Si non plangis, plane non sentis animae vulnera, conscientiae laesionem. Sed nec futura satis gaudia concupiscis, si non quotidie postulas ea cum lacrymis: minus tibi nota sunt, si non renuit consolari anima tua, donec veniant.
2.5
Addit deinde Propheta: Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Quibus verbis manifeste prior ille populus Judaeorum et duritiae cordis, et vanae superstitionis arguitur. Crebra siquidem apud eos scissio vestium, sed non cordium esse solebat. Quando enim scinderentur corda lapidea, quae non poterant nec circumcidi? Scindite, inquit, corda vestra, et non vestimenta vestra. Quis in vobis est, cujus voluntas circa unum aliquid solet obstinatior inveniri? Scindat cor suum gladio spiritus, quod est verbum Dei: scindat illud, et in multas minutias festinet dispertiri. Alioquin non est converti ad Dominum in toto corde, nisi scisso corde. Donec enim illam unam accipias in Jerusalem, cujus est participatio in idipsum, multa interim tibi praecipiuntur; et si in uno offenderis, factus es omnium reus. Spiritus Domini multiplex, ait Sapiens, nec potest sequi multiplicem sine multiplici scissione. Audi denique hominem, quem secundum cor suum invenerat Deus. Paratum, inquit, cor meum, Deus, paratum cor meum. Paratum ad adversa, paratum ad prospera; paratum ad humilia, paratum ad sublimia; paratum ad universa quaecunque praeceperis. Vis pastorem ovium facere? vis constituere regem populorum? Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Quis ut David fidelis ingrediens, et egrediens, et pergens ad imperium regis? Et dicebat de peccatoribus: Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. Inde enim cordis duritia, inde mentis obstinatio, quia meditatur quis non legem Domini, sed propriam voluntatem.
2.6
Scindamus itaque corda nostra, dilectissimi, quatenus integra proinde vestimenta servemus. Vestes enim nostrae virtutes sunt. Bona vestis, charitas; bona vestis, obedientia est. Beatus qui custodit vestimenta haec, ut non ambulet nudus. Denique: Beati quorum tecta sunt peccata; et, Charitas operit multitudinem peccatorum. Scindamus corda, sicut praedictum est, ut 819 haec vestimenta integra servemus, quemadmodum integra salvata est tunica Salvatoris. Nec modo integram servat vestem scissio cordis, sed et talarem eam facit et polymitam, qualem a sancto patriarcha Jacob accepit filius, qui prae caeteris amabatur. Hinc nempe virtutum perseverantia, hinc conversationis pulchrae discolor unitas. Hinc illa est gloria regis filiae in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus. Potest tamen et aliter haec scissio cordis intelligi, ut si quidem pravum fuerit, scindatur ad compunctionem[ alias, confessionem]; si durum, ad compassionem. Quidni scindatur ulcus, ut sanies effluat? Quidni scindatur cor, ut visceribus effluat pietatis? Utilis prorsus utraque scissio, ut nec clausum lateat peccati virus in corde, nec indigenti proximo claudamus viscera misericordiae: ut et ipsi consequamur misericordiam a Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus, in saecula. Amen.