Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In conversione S. Pauli
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11228 Incospa
1.1
SERMO I. Quomodo ad exemplum ejus converti debemus.
1.1
Merito quidem, dilectissimi, conversio Doctoris gentium ab universitate gentium festivis gaudiis hodie celebratur. Multos enim ab hac radice ramos prodiisse videmus. Conversus Paulus, conversionis minister factus est universo mundo. Et multos quidem olim in carne adhuc, sed non jam secundum carnem ambulans, praedicationis officio convertit ad Deum; nunc quoque in ipso felicius vivens, et apud ipsum, ne adhuc quidem cessat ab hominum conversione: dico autem, exemplo, oratione, doctrina. Propterea denique conversionis ejus memoria frequentatur, quod et ipsa quoque memorantibus utilis inveniatur. In hac enim memoria et peccator spem veniae concipit, ut provocetur ad poenitentiam; et qui jam poenitet, perfectae conversionis accipit formam. Quis desperet ultra pro magnitudine cujuslibet criminis, quandoquidem Saulum audiat adhuc spirantem minarum et caedis in discipulos Domini, subito factum vas electionis? Quis dicat iniquitatis pondere pressus: Assurgere jam ad studia meliora non valeo; quando in ipso itinere, quo sanguinem sitiens Christianum, dirum toto pectore virus efflabat, persecutor crudelissimus in fidelissimum repente mutatus est praedicatorem? Magnifice siquidem in hac una conversione et misericordiae magnitudo, et efficacia gratiae commendatur.
1.2
Subito, ait Lucas, circumfulsit eum lux de coelo. O vere inaestimabilis divinae dignatio pietatis! Illustrat coelesti fulgore vel a foris, intus adhuc luminis incapacem: qui necdum infundi poterat, divina saltem circumfunditur claritate. Et vox facta est. Lucis et vocis testimonia credibilia facta sunt nimis, nec dubitare est de veritate, quae sese ingerit per utrasque, oculorum scilicet auriumque fenestras. Sic nimirum, sic in Jordane quoque supra caput Domini et columba apparuit, et vox sonuit: sic et in monte, quando transfiguratus est coram discipulis, et claritas visa est, et vox nihilominus Patris audita: Saule, Saule, quid me persequeris? Vere deprehensus est Saulus: non est dissimulandi locus, non est facultas ulla negandi. In manibus sunt epistolae crudelissimae legationis, auctoritatis exsecrandae, potestatis iniquae. Quid me persequeris? inquit. Annon persequebatur Christum, qui Christi membra trucidabat in terris? An vero persecuti sunt Christum, qui sacratissimum illud corpus crucis affixere patibulo, et non persequebatur eum qui adversus corpus ejus, quod est Ecclesia( est enim corpus ejus etiam ipsa), odio furebat iniquo? Denique si proprium sanguinem dedit in pretium redemptionis animarum, non tibi videtur graviorem ab eo sustinere persecutionem, qui suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione, avertit ab eo animas quas redemit, quam a Judaeo qui sanguinem illum fudit?
1.3
Agnoscite, dilectissimi, et expavescite consortia eorum qui salutem impediunt animarum. Horrendum penitus sacrilegium, quod et ipsorum videtur excedere facinus, qui Domino majestatis manus sacrilegas injecerunt. Videbatur jam cessasse persecutionis 956 tempus; sed, ut palam factum est, nunquam deest persecutio Christiano, sed neque Christo. Et nunc, quod gravius est, ipsi Christum persequuntur, qui ab eo utique Christiani dicuntur. Amici tui, Deus, et proximi adversum te appropinquaverunt et steterunt. Conjurasse videtur contra ae universitas populi Christiani a minimo usque ad maximum: a planta pedis usque ad verticem non est sanitas ulla: egressa est iniquitas a senioribus judicibus, vicariis tuis, qui videntur regere populum tuum. Non est jam dicere, Ut populus, sic sacerdos; quia nec si populus, ut sacerdos. Heu, heu! Domine Deus, quia ipsi sunt in persecutione tua primi, qui videntur in Ecclesia tua primatum diligere, gerere principatum! Arcem Sion occupaverunt, apprehenderunt munitiones, et universam deinceps libere et potestative tradunt incendio civitatem. Misera eorum conversatio, plebis tuae miserabilis subversio est. Atque utinam sola hac parte nocerent! Esset forte qui Dominica praemonitus et praemunitus exhortatione, daret operam ipsorum non exempla imitari, sed observare praecepta, juxta illud: Quae dicunt facite, et ad opera eorum nolite respicere. Nunc autem dati sunt sacri gradus in occasionem turpis lucri, et quaestum aestimant pietatem. Copiosissimae siquidem pietatis inveniuntur in suscipienda, imo accipienda magis animarum cura: sed haec apud eos cura minor, et de animarum salute novissima cogitatio est. An vero Salvatori animarum gravior ulla esse poterat persecutio? Inique agunt et caeteri contra Christum, multique sunt nostris temporibus antichristi. Merito tamen et crudeliorem eam censet persecutionem pro acceptis beneficiis, et graviorem sentit pro potestate, quam propriis sustinet a ministris; licet alii quoque multi contra proximorum salutem multifarie, multisque modis et variis occasionibus agere videantur. Haec videt Christus, et silet; haec Salvator patitur, et dissimulat. Propterea dissimulemus et nos quoque necesse est, et sileamus interim, maximeque de praelatis nostris, magistris ecclesiarum. Sic nimirum, sic placet et ipsis, ut evadant nunc humana judicia, veniatque semel judicium grave his qui praesunt, et potentes patiantur tormenta potenter.
1.4
Vereor, dilectissimi, ne quis forte sit et in nobis Domini persecutor, quia manifesta docuit ratio, impedire salutem, esse persequi Salvatorem. Quas ego de salute animae meae fratri illi gratias agere possum, qui mihi propinat detractionis fraternae venenum? Merito detractores Deo odibiles describuntur, tanquam persecutores. Quid et is qui exemplo suo ad remissius agendum caeteros provocat, aut singularitate turbat, aut inquietat curiositate, aut impatientia sua et murmuratione molestat; aut quocunque modo contristat Spiritum Dei qui in eis est, scandalizans unum de minimis istis credentibus in eum? nonne et hic manifeste persequitur Christum? Ut ergo persecutorum et nomen, et crimen longe sit semper a nobis, obsecro vos, dilectissimi, benignos semper et mites exhibeamus nos, invicem supportantes in omni patientia, et ad id quod melius et perfectius est, alterutrum provocantes. Quis enim servus sufficere sibi putat non persequi Dominum, sed nec obsequi Domino? Quam habiturus est gratiam, si ut non resistit, sic nec assistit quidem? Denique si quis adeo pusillanimis est, ut satis sibi reputet nec persecutorem esse, nec coadjutorem 957 Dei, audiat quid ipse loquatur: Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit.
1.5
Saule, Saule, quid me persequeris? Et ille Quis es, Domine? Hinc profecto datur intelligi quia vere circumfusa erat illi claritas, non infusa. Audiebat Paulus vocem Domini, sed faciem Domini non videbat; quoniam erudiebatur ad fidem: et ut ipse postea docuit, Fides ex auditu. Quis es, inquit? Ignotum enim persequebatur, et ideo consecutus est misericordiam, quia ignorans in incredulitate hoc fecit. Discite ex hoc, fratres, justum judicem Deum, non modo quid fiat, sed et quo animo fiat, considerare; et cavete deinceps, ne quis parva reputet, quamlibet parva scienter delinquere convincatur[ alias, videatur]. Nemo dicat in corde suo: Levia sunt ista, non curo corrigere; non est magnum si in his maneam venialibus minimisque peccatis. Haec est enim, dilectissimi, impoenitentia, haec blasphemia in Spiritum sanctum, blasphemia irremissibilis. Paulus quidem blasphemus fuit, sed non in Spiritum sanctum, quia ignorans fecit in incredulitate. Non in Spiritum sanctum dixit blasphemiam; ideo consecutus est misericordiam.
1.6
Quis es, Domine? Et Dominus ad eum: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Ego sum Salvator, quem tu persequendo petis. Ego sum, de quo tu in lege tua legis praedictum quod nescis impletum: Quia Nazaraeus vocabitur. Et ille: Domine, quid me vis facere? Haec plane, fratres, perfectae conversionis est forma. Paratum, inquit, cor meum, Deus; paratum cor meum( Psal. CVII, 2). Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Domine, quid me vis facere? O verbum breve, sed plenum, sed vivum et efficax, sed dignum omni acceptione! Quam pauci inveniuntur in hac perfectae obedientiae forma, qui suam ita abjecerint voluntatem, ut ne ipsum quidem cor proprium habeant, ut non quid ipsi, sed quid Dominus velit, omni hora requirant, dicentes sine intermissione, Domine, quid me vis facere? et illud Samuelis, Loquere, Domine, quia audit servus tuus?. Heu! plures habemus evangelici illius caeci, quam novi apostoli imitatores. Quid vis, ait Dominus ad caecum illum, ut faciam tibi?. Quanta est miseratio tua, Domine, quanta dignatio tua! Siccine Dominus quaerit, ut servi faciat voluntatem? Vere caecus ille, quia non consideravit, non expavit, non exclamavit: Absit hoc, Domine, tu magis dic quid me facere velis! Sic enim decet, sic omnino dignum est, non meam a te, sed a me tuam quaeri et fieri voluntatem. Videtis, fratres, quia vere necessaria erat hoc in loco conversio. Sic profecto, sic multorum usque hodie pusillanimitas et perversitas exigit, ut ab eis quaeri oporteat. Quid vis ut faciam tibi? non ipsi quaerant, Domine, quid me vis facere? Considerare necesse habent ministri et vicarii Christi, quid sibi praecipi velint: non ipsi considerant quae voluntas sit praeceptoris. Non est obedientia eorum plena, non in omnibus parati sunt obsequi, non per omnia sequi proposuerunt eum, qui non suam, sed Patris venit facere voluntatem. Discernunt et dijudicant eligentes in quibus obediant imperanti, imo in quibus praeceptorem suum ipsorum obedire necesse sit voluntati. Hujusmodi itaque, etsi tolerari se videant, et condescendi ac morem geri infirmitati suae, proficiant, obsecro, pudeatque semper parvulos inveniri, ne quando forte audiant. Quid debui vobis facere, et non feci? et abutentibus patientia et benignitate praelati, fiat tandem multitudo exhibitae miserationis cumulus justae damnationis.
1.7
Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad illum: Surge, et ingredere civitatem; ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. O Sapientia suaviter vere universa disponens! Eum cui tu loqueris, erudiendum de voluntate tua mittis ad hominem, ut socialis vitae commendetur utilitas; et edoctus per hominem discat et ipse secundum datam sibi gratiam hominibus subvenire. 958 Ingredere civitatem. Videtis, fratres, non sine divino consilio factum esse, ut hanc civitatem Domini virtutum ingrederemini, divinam discere voluntatem. Plane qui te salubriter terruit, et convertit cor tuum ad desiderandam voluntatem suam, ipse tibi dixit: Surge, et ingredere civitatem. Sed audi quam manifeste in his quae sequuntur voluntaria simplicitas et Christiana commendatur mansuetudo. Apertis oculis nihil videbat: ad manus autem trahebatur ab his qui comitabantur eum. Felix caecitas, qua male quondam illuminati in praevaricatione, tandem in conversione oculi salubriter excaecantur. Sane quod triduo Paulus sine cibo manet persistens in oratione, ad eos maxime pertinet, qui noviter saeculo abrenuntiantes, necdum in coelesti consolatione respirant. Sustineant ergo et ipsi Dominum in omni patientia; orent sine intermissione, quaerentes, petentes, pulsantes, quia exaudiet eos Pater coelestis in tempore opportuno. Non obliviscetur eorum in finem; veniet, et non tardabit. Si triduo sustinueris eum non habens quod manduces, confide quia miserator et misericors Dominus jejunum te non dimittet.
1.8
Exinde jubetur Ananias manus imponere Saulo; sed tanquam bene eruditus, non continuo acquiescit. Vide enim si non etiam Paulus ipse doctrinam hanc deinde tradidit discipulo, Nemini, inquiens, cito manus imponas. Vidit, ait Dominus, virum imponentem sibi manus, ut visum recipiat. Fratres, Paulus hoc cum vidisset, non continuo illuminatus est. Nunquid non exspectavit Ananiae manum, quia venturum eum forte in somniis praevidit?. Haec dico vobis, charissimi, quia vereor ne quis forte sit inter vos, qui solo se somnio praesumat illuminatum esse; nec jam aequanimiter patiatur ad manum trahi, sed ductorem sese profiteatur aliorum. Cui enim necdum administrationis cura injuncta est, cui necdum credita dispensatio, cui necdum praeceptum ut videat, et provideat his qui apertos oculos habentes nihil vident: quid hoc praesumere tentat, nisi quia meditatur inania, et quasi somnia vana sectatur? Caveamus ab hoc vitio, fratres: semper, quod in nobis est, abjecti eligamus esse, et ad manus trahi; mansuetudinem et humilitatem discentes a Christo Domino, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note