Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In conversione S. Pauli
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11228 Incospa
2.1
SERMO II.
2.1
Conversus est hodie Paulus, imo Saulus conversus versus est in Paulum. Siquidem factus est tanquam evangelicus ille parvulus, de quo Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum. Forte enim seipsum dicebat. Nimirum ipse magnus Dominus et laudabilis nimis, ipse parvulus qui datus est nobis; nec tamen magnus interim, sed parvulus exhibetur, ut seipsum faciat gratum et efficax necessariae parvitatis exemplum. Ad parvulum ergo sit conversio tua, ut discas parvulus esse: tu quoque cum converteris, parvulus fias. Enimvero audi, quam evidenter ipsum tibi, in quo constituit formam conversionis, parvulum manifestat, signanter ea quae sunt parvuli, in seipso imitanda proponens. Discite a me, inquit, quia mitis sum et humilis corde. Gemina parvitas, humilitas et mansuetudo. Et illa interior, ista exterior parvitas. Utraque tamen non parva virtus est: nempe quam parvulus ille tam magnus unicum magisterium profitetur. Hodie ergo conversus est Paulus, hodie desiit esse Saulus. Hodie factus est humilis et mitis corde. Probat oris confessio cordis humiliationem, dum clamat: Domine, quid me vis facere? Magis autem probat ipsa collatae gratiae magnitudo, quae nimirum tam multa, nisi multum humili, data non fuit.
2.2
Caeterum mansuetudo, quoniam exterior quaedam 959, ut diximus, parvitas, et ob hoc manifestior est, tripliciter nobis in conversione hac commendatur. Triplici quidem velut ariete mansuetudo nostra pulsatur; verborum injuriis, damnis rerum, corporis laesione. In his tribus omnis exhibitio patientiae, omnis exercitatio mansuetudinis. Probata est illa virtus, quam nihil horum videtur concutere potuisse. Considerare libet, quemadmodum Paulus super his omnibus in ipsa statim sua conversione tentatus, vere jam Paulus inventus sit, in hac parte vere jam mitis et patiens. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Durum equidem verbum, verbum increpatorium, plenum comminatione. Sane quod ad corpus pertinuit, concussus est et prostratus in terram. An vero et damno quoque probatus est? Et valde; siquidem ipsum ei lumen ademptum est oculorum, et apertis, ut scriptum est, oculis nihil videbat. Experta est in his tribus et exercitata patientia Job, quem in hac virtute opinatissimum Deus exemplar dedit. Sed vestrae hoc industriae relinquimus vestigandum. Sufficit nos monere, formam verae conversionis magna ex parte in hac mansuetudine constitutam: ut pudeat eos, qui conversi esse debuerant, vel in corporum laesione, vel in damno rerum, vel, quod magis indignum est, in verborum injuriis inveniri perversos penitus et aversos.

Intertext edge

Open linked passage

Note