Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In dedicatione ecclesiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11229 Indeec
5.1.1
SERMO V. De gemina consideratione sui.
5.1.1
Etiam hodie, fratres, solemnitatem agimus, et praeclaram. Atque id quidem facile dixerim: sed si pergitis quaerere cujus sancti, illud forte jam non ita. Quoties enim apostoli, seu martyris, vel confessoris alicujus memoria celebratur, haud difficile est dicere cujus, utputa sancti Petri, et Stephani gloriosi, aut sancti Patris nostri Benedicti, vel alicujus caeterorum magnorum principum magnae curiae coeli. Nunc vero nullius eorum solemnitas agitur: agitur tamen nonnulla solemnitas. Nec modo nonnulla, sed non parva. Et si jam vultis audire, festivitas est domus Domini, templi Dei, civitatis regis aeterni, sponsae Christi. Nemo sane ambigit sanctam esse sponsam Sancti sanctorum, et omni celebritatis honore dignissimam. An vero domum Dei sanctam esse quis dubitet, de qua legitur: Domum tuam decet sanctitudo? Sic et sanctum est templum ejus, mirabile in aequitate: sed et civitatem sanctam Joannes sese vidisse testatur: Vidi, inquit, sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de coelo a Deo, paratam tanquam sponsam, ornatam viro suo. In quibus sane verbis aperire jam coepi quod adhuc, fateor, dissimulare volebam. Dico autem quod eadem sponsa, quae civitas est, sed et templum quoque, et domus nihilominus sit. Neque id mirum, praesertim cum similiter unus sit, qui se ei et sponsum dignatur, et regem, et Deum, et patremfamilias exhibere.
5.1.2
Necdum tamen vobis arbitror satisfactum, donec evidentius quae domus hujus patrisfamilias, quod hoc templum Dei, quae civitas regis istius, quaenam denique hujus tam gloriosi sponsi sponsa dici et esse meruerit, addiscatis[ alias audiatis]. At ego super hoc quidem non parum vereor loqui quid sentiam, ne quem vestrum, quod absit! aut minus fideliter, aut minus humiliter audire contingat: ne quis forsitan ab hoc auditorio aut elatus prae magnitudine gloriae, aut incredulus exeat prae pusillanimitate spiritus sui. Opto enim semper vos et fideles et humiles inveniri, quod utrumque 1079 summopere sit necessarium ad salutem. Solis namque humilibus ipse dat gratiam, cui etiam sine fide placere impossibile est. Opto igitur et omnibus modis cupio ut et parvulos et magnos, imo, ut plus miremini, et nihil et aliquid, etiam grande[ alias, nihil aliud quam grande] aliquid ei vos exhibere curetis. Neque enim sine magno animo bona illa tam magna capere, aut vim facere poteritis regno coelorum: non plus quam idem coelorum regnum intrare, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli. Non sum homo profundi sensus, nec possum vobis quod non gustaverim eructare. Dicam tamen quid interdum in me sentiam actitari, ut si quis forte sibi utile judicaverit, imitetur. Quia enim olim persuasum est mihi ut miserear animae meae, placiturus exinde Deo meo, frequenter de ea recogito: utinam autem semel, semperque[ alias, magis semper] liceret! Erat quando id actitari minime libebat, nempe quod minus( si tamen minus, et non magis minime) diligerem eam. Quomodo enim amat quis, cujus mortem amat? Quod si, ut verum est et indubitabile, mors animae iniquitas est, absolutam proinde liquet esse sententiam, quod iniquitatem qui diligit, odit animam suam. Oderam ergo eam, et odissem adhuc, nisi hoc mihi quodcunque amoris ejus initium is qui prior eam dilexerat contulisset.
5.2
Ipsius proinde beneficio nonnunquam de ea cogitans, videor mihi in ea, fateor, velut duo quaedam contraria invenire. Si ipsam, prout in se est et ex se, juxta rei veritatem intueor, nihil de ea verius sentire possum, quam ad nihilum esse redactam. Quid modo necesse est singulas ejus miserias numerare, quam sit onerata peccatis, offusa tenebris, irretita illecebris, pruriens concupiscentiis, obnoxia passionibus, impleta illusionibus, prona semper ad malum, in vitium omne proclivis, postremo totius confusionis et ignominiae plena? Nimirum si ipsae quoque justitiae nostrae omnes, ad lumen veritatis inspectae, velut pannus menstruatae inveniuntur; injustitiae deinceps quales reputabuntur? Si lumen quod in nobis est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? Facile est cuique nostrum, si sua plenius[ alias, melius] universa et sine dissimulatione vestiget, et judicet sine acceptione personae, attestari per omnia apostolicae veritati, et libere proclamare: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Quid est homo, quia magnificas eum? ait fidelis et devota confessio; aut quid apponis erga eum cor tuum? Quid? Sine dubio vanitati similis factus est homo, ad nihilum redactus est homo, nihil est homo. Quomodo tamen penitus nihil est, quem magnificat Deus? Quomodo nihil est, erga quem appositum est cor divinum?
5.3
Respiremus, fratres, et si nihil sumus in cordibus nostris, forte in corde Dei potest aliud latere de nobis. O Pater misericordiarum! o Pater miserorum! quid apponis erga eos cor tuum? Scio, scio: ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum: Quomodo ergo nihil sumus, si thesaurus tuus sumus? Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt ante te, et tanquam nihilum et inane reputabuntur. Siquidem ante te, sed non sic intra te. Sic in judicio veritatis tuae, sed non sic in affectu pietatis tuae. Nimirum vocas ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Et non sunt ergo, quia quae non sunt vocas: et sunt, quia vocas. Licet enim non sint quantum ad se, apud te tamen sunt, utique, juxta Apostolum, non ex operibus justitiae, sed ex vocante. Sic nimirum, sic consolaris in tua pietate quem in veritate tua humiliasti, ut magnifice dilatetur in tuis, qui merito angustiatur in visceribus suis. Siquidem universae viae tuae misericordia et veritas, requirentibus testamentum tuum et testimonia tua; testamentum utique pietatis, et testimonia veritatis.
5.4
Lege, homo, in corde tuo; lege intra te ipsum de te ipso testimonia veritatis: etiam hac communi luce judicabis te indignum. Lege in corde Dei testamentum, quod firmatum est in sanguine Mediatoris: et invenies quam longe aliud spe possidere, quam re tenere videris. Quid est, inquit, homo, quia magnificas eum? Magnus utique, sed in illo: siquidem magnificatus est 1080 ab illo. Aut quomodo non magnus apud illum, cui tam magna cura est de eo? Ipsi enim cura est de nobis, ait apostolus Petrus. Et Propheta: Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei. Plane artificiosa connexio utriusque considerationis, qua velut uno momento descendens pariter et ascendens, et se pauperem et mendicum, et Deum pro se sollicitum vidit. Angelicum est istud, ascendere et descendere simul. Videbitis, ait, angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Neque enim talis aliqua vicissitudo in eorum ascensionibus et descensionibus est. Simul et mittuntur in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis, et assistunt vultui majestatis: Deo misericorditer providente ut et nobis sit consolatio, et eis tribulatio nulla. Alioquin quando aequanimiter paterentur ab illo vultu gloriae, in quem semper prospicere desiderant propter nos, vel ad modicum separari? Denique ipsam audi in Evangelio Veritatem. Angeli eorum, ait, haud dubium quin parvulorum, in coelis semper vident faciem Patris; sic videlicet parvulorum custodiae deputati, ut non privati ullo modo beatitudine sua. Hinc est quod Joannes sanctus civitatem Jerusalem descendentem vidit, stantem non potuit intueri. Et adverte quod descendentem dixerit, non cadentem. Cecidit enim quondam non minima pars civitatis illius, sed ea quidem minime sancta, quippe cui gravissimus casus fuit, quod totius inimica facta est sanctitatis.
5.5
Verum hanc equidem ruinam et terribilem casum Joannes videre non potuit, quia necdum erat; sed vidit Verbum quod in principio erat, vidit principium quod apostolis loquebatur: Videbam Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo. Itaque pars illa quae cecidit, a Deo reparanda est, cum implebit ruinas, et reaedificabit muros Jerusasalem, non tamen ex his qui ceciderunt. Haec autem quae descendens apparuit, jam parata erat, sicut secutus adjunxit: A Deo paratam. Siquidem quod descendunt, non cadunt angeli sancti, divina praeparatio facit: a quo nimirum haec ipsa eis et voluntas praeparata est, et facultas. Unde non solum administratorios, sed et missos in ministerium Apostolus quoque testatur. Quidni mittat angelos, pro quibus et ipse a Patre voluit mitti? Quidni pro eis inclinet coelos, pro quibus ipse quoque coelorum rex inclinavit se, ita ut digito in terram scriberet? Domine, inclina coelos tuos( parum est), et descende. Quid ultra? Ut quibus condescendit, faciat etiam coascendere sibi. Caeterum, ut jam diximus, angelicus ascensus et descensus caret vicissitudine; nos autem modo hac, modo illac versari necesse est, quod nec supra diutius stare liceat, nec expediat infra longius demorari. Ascendunt, ait, usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat. Utquid hoc? Propterea sane anima eorum in malis interim plus tabescit, quam delectetur in bonis, quod haec in re, illa vero tantum in spe videantur haberi. Quis poterit salvus esse, dicunt discipuli Salvatori? Et ille: Apud homines hoc impossibile est, sed non apud Deum. Haec tota fiducia nostra, haec unica consolatio nostra, haec tota ratio spei nostrae.
5.6
Sed de possibilitate jam certi, de voluntate quid agimus? Quis scit si est dignus amore an odio? Quis novit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Hic jam plane fidem nobis subvenire necesse est, hic oportet succurrere veritatem[ alias pietatem]: ut quod de nobis latet in corde Patris, nobis per ipsius Spiritum reveletur, et Spiritus ejus testificans persuadeat spiritui nostro quod filii Dei sumus. Persuadeat autem vocando et justificando gratis per fidem, in quibus nimirum velut medius quidam transitus est ab aeterna praedestinatione ad futuram magnificationem. Propterea sane geminam illam considerationem, alteram quidem judicii et veritatis, alteram vero non incongrue vocari credimus fidei et pietatis. Nec mirabere in humanis qualitatibus tam dissimilia reperiri, si solerter advertas quanta et in ipsa ejus substantia convenisse videtur diversitas 1081 naturarum. Quid enim spiritu vitae sublimius? quid vero humilius limo terrae? Quam profecto tam discohaerentium in homine cohaerentiam rerum ipsos quoque sapientes saeculi hujus arbitror non latuisse, cum hominem definirent, animal rationale mortale. Mirabilis siquidem copula rationis et mortis, mira societas discretionis et corruptionis. Sic nimirum, sic in moribus, sic in affectibus, sic in studiis hominum non minor, forte et amplior contrarietas invenitur: ut si totam, sicut est, pravitatem seorsum intuearis, ac rursum quidquid boni videtur inesse consideres singillatim, plenum censeas esse miraculo, quod tam adversa convenerint. Inde homo nunc quidem Bar- Jona, nunc vero Satana meretur audire. Nolite mirari hoc. Recolite ex Evangelio, cui dictum sit( et utrumque in veritate, nam utrumque ab ipsa Veritate dictum) prius quidem: Beatus es, Simon Bar- Jona; nec multo post: Vade retro, Satana. Unus ergo utrumque, etsi non utrumque ex uno. Illud enim ex Patre, istud ex homine, ipse tamen utrumque erat. Unde Bar- Jona? Quia non caro nec sanguis, sed Pater ei quod locutus est revelavit. Unde Satanas? Quia sapuit quae erant hominum, non quae Dei. Jam si utraque consideratione diligenter inspexerimus nos quid sumus, imo in una, quam nihil, in altera quam magnificati: quippe pro quibus etiam sollicitudinem gerat tanta majestas, et cor suum apposuerit erga nos: puto temperata videtur gloriatio nostra, sed forsitan magis aucta est, solidata tamen, ut non in nobis, sed in Domino gloriemur, quibus nimirum in hoc solo respirare est, ut dicamus, Si decreverit salvare nos, continuo liberabimur.
5.7
Ex hoc jam in illa superiori specula vel paululum immorantes, quaeramus domum Dei, quaeramus templum, quaeramus civitatem, quaeramus et sponsam. Neque enim oblitus sum, sed cum metu et reverentia dico: Nos sumus. Nos, inquam, sumus, sed in corde Dei; nos sumus, sed ipsius dignatione, non dignitate nostra. Non usurpet quod Dei est, ut non apponat homo magnificare se ipsum: alioquin quod illius erat faciens Deus, exaltantem se humiliabit. Quod etsi nos puerili animositate gratis salvari volumus, merito non salvamur. Excludit miseriae dissimulatio miserationem, nec dignatio locum habet, ubi fuerit praesumptio dignitatis: provocat vero compassionem humilis confessio passionis. Sane haec sola facit ut nos ipse tanquam dives paterfamilias alat in fame, et sub eo panibus abundantes inveniamur. Proinde domus ejus, cui nunquam deest alimonia vitae. Et memento quod domum suam domum orationis esse definiat; quia et hoc prophetico satis videtur testimonio convenire, qui ab ipso nos, in orationibus utique, cibandos pane lacrymarum, et in lacrymis potum asserit accepturos. Caeterum juxta eumdem Prophetam, sicut supra quoque meminimus, domum istam decet sanctitudo: ut videlicet poenitentiae lacrymas puritas continentiae comitetur, et quae jam domus est, fiat subinde etiam templum Dei. Sancti estote, inquit, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Et apostolorum: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, et Spiritus sanctus habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus.
5.8
Nunquid tamen vel ipsa jam sanctimonia sufficit? Pax quoque necessaria est, Apostolo teste, qui ait: Pacem sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Haec est quae facit unius moris habitare fratres in unum, novam utique regi nostro, vero pacifico, aedificans civitatem, quae et ipsa Jerusalem nominetur, quod est visio pacis. Ubi enim sine foedere pacis, sine observantia legis, sine disciplina et regimine acephala multitudo congregata fuerit, non populus, sed turba vocatur: non est civitas, sed confusio; Babylonem exhibet, de Jerusalem habet nihil. Sed quemadmodum fieri posse videbitur, ut rex tantus 1082 in sponsum transeat, civitas promoveatur in sponsam? Sola hoc potest, quae nihil non potest, charitas fortis ut mors. Quomodo non facile istam levet, quae illum jam inclinavit? Verum hinc tibi nullatenus consulenda prior illa, quam diximus, consideratio tui: hic quam potissimum fidei magnanimitas exercetur. Denique et ipse ait: Desponsavi te mihi in fide, desponsavi te in judicio et justitia( ejus, non tuam intellige), desponsavi te in misericordia et miserationibus. Si non fecit ille quod sponsus, si non tanquam sponsus amavit, si non zelatus est tanquam sponsus, noli acquiescere sponsam te arbitrari.
5.9
Itaque, fratres mei, si per abundantem refectionem magni patrisfamilias domus esse probamur, si templum Dei per sanctificationem, si civitas summi regis per socialis vitae communionem, si sponsa immortalis sponsi per dilectionem, puto, jam non est quod dicere verear nostram esse solemnitatem. Nec miremini quod in terris agitur haec celebritas, siquidem agitur et in coelis. Nempe si( ut Veritas ait, et non potest non esse verum) super uno peccatore poenitentiam agente gaudium est in coelis, etiam angelis Dei, non est dubium quin sit eis hodie gaudium multiplex super tam multo peccatore poenitentiam agente. Adhuc amplius vultis audire? Etiam gaudium Domini, fortitudo nostra. Collaetemur ergo angelis Dei, congaudeamus Deo, et in gratiarum actione praesens solemnitas agatur, quia quanto nobis domestica, tanto amplius debet esse devota.

Intertext edge

Open linked passage

Note