Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In dedicatione ecclesiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11229 Indeec
6.1
SERMO VI. De reverentia sacris locis debita.
6.1
Domestica nobis celebritas dedicatio domus nostrae; magis autem domestica nostra ipsorum dedicatio est. Nostra siquidem illa aspersio, nostra illa benedictio, nostra consecratio fuit, quae per manus sanctorum celebrata pontificum, etiam hodie anniversario reditu votivis laudibus ad memoriam revocatur. Nunquid de lapidibus cura est Deo? Non parietes dicunt, sed homines: Ipsi enim cura est de nobis. Unus homo erat Jacob, et dormiens vidit descendentes angelos et ascendentes. Parum est hoc; etiam Dominum angelorum adesse testatus est, dicens: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Miratur enim gratiam, et dignationis magnitudinem expavescit. Quam terribilior est iste locus, quam evidentius certiusque Dominus est in loco isto, ubi nimirum non modo duo aut tres, sed tam multi in ipsius congregati nomine perseverant! Nemo jam nesciat, nemo vestrum ignoret. Siquidem non accepimus spiritum mundi hujus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo data sunt nobis. Terribilis plane locus, et dignus omni reverentia, quem fideles viri inhabitant; quem angeli sancti frequentant; quem sua quoque praesentia Dominus ipse dignatur.
6.2
Quomodo enim tantus patriarcha nescire potuerat quod non esset locus ubi non esset Deus? Sed forte aliud esse miratus est, ubi ait: Vere Dominus est in loco isto. Ibi vere est, et vere Dominus est, ubi in ejus nomine angeli simul et homines congregantur. Licet enim in omni loco sit, qui nullo clauditur loco, signanter tamen dicimus: Pater noster, qui es in coelis; quod aliter illic et proprio quodam modo praesentem se exhibeat, non quidem ipse diversus, sed diversa distinguens. Est ergo in omni loco, omnia universaliter continens, omniaque disponens; sed longe tamen aliter atque aliter. Apud homines malos est praestans atque dissimulans; apud electos homines operans et servans; apud superos pascens et cubans; apud inferos arguens et damnans. Facit solem suum oriri etiam super malos: sed ubi malorum interim dissimulatio 1083 est, quodam modo veritas non est. Itaque, si dicere licet, apud impios est in dissimulatione; apud justos in veritate; apud angelos in felicitate; apud inferos in feritate sua. Durum vobis sonat quod de feritate dixi? ego vero et iram vereor, et furorem. Domine, ne in furore tuo arguas me, etc. Vere, inquit, Dominus est in loco isto. Ubi enim pluit super justos et injustos, pater est, et Pater misericordiarum, exspectans homines ad poenitentiam. Ubi damnat obstinatos, judex est, et horrendum est incidere in manus Dei viventis; ubi cubat, sponsus est: et beata anima quam introduxerit in cubiculum suum.
6.3
Caeterum in loco isto vere Dominus est, si tamen serviamus ei in spiritu et veritate. Non enim vere Dominus erat apud eos quibus dicebat: Quid vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico? Testantur sacrae litterae in paradiso olim positum primum Adam ut operaretur et custodiret illum. Sic secundus Adam in ecclesia sanctorum, in congregatione suorum, in horto deliciarum: siquidem deliciae suae esse cum filiis hominum; ita, inquam, et ipse Dominus est in loco isto, ut operetur atque custodiat. Alioquin sicut: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam; sic nihilominus: Nisi ipse custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Porro angelos ascendentes et descendentes esse in loco isto, patriarchalis ipsa visio manifestat: ascendentes, ut videant faciem Patris; descendentes, ut provideant nobis. Quid ergo? Nos quomodo hic esse debemus, in quanta reverentia stare in loco isto, ubi Deus est operans et servans, angeli ascendentes et descendentes? Nimirum poenitentes et exspectantes esse nos convenit. Hoc est enim oblivisci quae retro sunt, ignorare, reprobare, recogitare annos illos in amaritudine animae nostrae, ac deinceps cogitatione simul et aviditate extendere nos in anteriora. Ad hoc venimus, in hoc positi sumus. Haec sunt quae exiguntur a nobis, praeteritorum poenitudo peccatorum, et futurorum exspectatio praemiorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note