Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Dominica Palmarum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11218 Indopa
1.1
SERMO I. De tribus ordinibus obsequentium Christo.
1.1
Non sine causa spiritum Sponsi pariter et Dei sui habens Ecclesia, processionem hodie nova quadam et mira conjunctione addidit passioni. Nam processio plausum habet, passio planctum. Quoniam ergo sapientibus et insipientibus debitores sumus, videamus quid utrisque conferat haec conjunctio. Et prius quidem quid saecularibus indicet: quoniam non prius quod spirituale, sed quod animale. Videat ergo saecularis anima, videat et intelligat, quoniam extrema gaudii luctus occupat. Propter hoc enim qui caetera quoque coepit facere et docere, non solum verbis praedicans, sed et exemplis; quod ante praedixerat per prophetam, Quoniam omnis caro fenum, et omnis gloria ejus, tanquam flos feni, etiam apparens in carne manifeste studuit probare in se ipso. Unde et processionis gloria voluit sublimari, qui paulo post sibi noverat imminere diem ignominiosissimae passionis. Quis ergo sperare jam debeat in incerto gloriae temporalis, cum videat in ipso quoque qui peccatum non fecit, creatore temporum et conditore universitatis, post exaltationem tantam, tantam nihilominus humiliationem sequi? In eadem enim civitate, a plebe eadem, et eodem tempore, nunc quidem processionis gloria et divinis est laudibus honoratus; postmodum vero interrogatus contumeliis et tormento, et cum sceleratis deputatus Hic est transitoriae finis laetitiae, hic fructus gloriae temporalis. Propterea prudenter orat propheta, ut cantet Domino gloria ejus, et non compungatur; id est, processionem habeat, quam passio non sequatur.
1.2
Vobis autem, charissimi, tanquam spiritualibus spiritualia comparantes, in processione quidem coelestis patriae repraesentamus gloriam, in passione monstramus viam. Nam si in processione quidem venit tibi in mentem futura illa laetitia et exsultatio multa nimis, quando rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; si tota concupiscentia videre desideras diem illam, quando suscipietur in coelesti Jerusalem Christus Dominus, caput cum omnibus membris, portans triumphum victoriae, applaudentibus jam non popularibus turmis, sed virtutibus angelicis, clamantibus undique populis utriusque Testamenti, Benedictus qui venit in nomine Domini: si, inquam, considerasti in processione quo properandum sit, disce in passione qua sit eundum. Haec est enim via vitae, tribulatio praesens; via gloriae, via civitatis habitaculi, via regni, secundum quod clamat latro de cruce: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Euntem in regnum vidit, quo cum pervenisset, sui memorem esse rogavit. Pervenit ergo et ipse: sed si vis nosse quam compendiosa via, eadem die meruit cum Domino 879 esse in paradiso. Tolerabilem proinde reddit passionis laborem gloria processionis quoniam amanti nihil difficile est.
1.3
Nec mireris quod praesenti processione coelestem dixerim repraesentari, quando unus et idem in utraque suscipitur, etsi longe aliter et ab aliis. In hac enim processione irrationabili jumento Christus insidet: in illa vero jumentum quidem futurum est, sed rationale: quoniam homines et jumenta salvos facies, Domine. Cui simile est illud: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Et vide si non de processione loquitur, cum sequatur: Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Ibi certe ne ipse quidem pullus deerit: quoniam etsi murmuret haereticus parvulos non sinens venire, parvulorum baptismo detrahens, qui parvulus natus est, et primam parvulorum elegit aciem( Innocentes loquor), hodie quoque parvulos a gratia non excludit: quia nec pietati incongruum, nec majestati ejus difficile est, ut suppleat munus gratiae, quod minus in eis habet natura possibile. Ibi non ramos arborum, non vilia vestimenta popularis turma prosternet: sed demittent pennas suas animalia sancta, deponent coronas suas ante thronum Agni viginti quatuor seniores, et virtutes omnes angelicae quidquid habent gloriae vel decoris, totum ei adscribent, totum ei attribuent.
1.4
Jam vero quoniam de jumento et vestibus, et de ramis arborum mentio facta est, considerare diligentius libet triplex obsequium, quod in processione hac exhiberi video Salvatori: primum quidem, a jumento cui insidet; secundum ab eis qui sua illi vestimenta sternunt; tertium vero, ab his qui de arboribus ramos caedere perhibentur. Nonne tamen omnes reliqui ex eo quod abundat sibi mittunt, et quasi sine gravamine obsequuntur Domino, solum vero jumentum semetipsum exponit ejus obsequio? Silendum mihi est, ut elationem caveatis; an magis loquar, ut habeatis consolationem? Jumentum certe, cui insidet Christus, nonne vos estis, juxta praeceptum Apostoli, glorificantes et portantes Deum in corporibus vestris? Expendunt enim saeculares homines in obsequium Domini, non quidem corpora, sed quae adjacent, et necessaria sunt corporibus, cum de terrena substantia eleemosynas largiuntur. Praelati quoque ramos caedunt de arboribus, verbi causa, cum de fide et obedientia Abrahae, de castitate Joseph, de mansuetudine Moysi, caeterorumque sanctorum virtutibus evangelizant. Verumtamen et illi de promptuariis plenis largiuntur; et hi quae acceperunt gratis, gratis nihilominus dare jubentur. Omnes tamen, si fideliter suo quisque intentus fuerit ministerio, in processione Salvatoris sunt, et cum eo ingrediuntur in sanctam civitatem; quoniam tres praevidit propheta salvandos, Noe caedentem ramos in arcae fabricam; Danielem in vili edulio, et labore abstinentiae factum tanquam jumentum, Salvatoremque portantem; tertium quoque Job, bene dispensantem substantiam hujus mundi, et de velleribus ovium suarum pauperum latera calefacientem. Cui tamen in processione illa Jesus propinquior, cui de tribus ordinibus salus vicinior, facile, credo, potestis advertere.

Intertext edge

Open linked passage

Note