Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Dominica Palmarum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11218 Indopa
2.1
SERMO II. De passione, et processione, et quatuor ordinibus processionis.
2.1
Necesse est ut loquamur hodie brevius propter angustiam temporis. Multa quidem nobis ministrat processio, quam celebraturi sumus, sed eadem impedit ne dicere plura possimus. Celebraturi sumus hodie processionem, et paulo post audituri passionem. 880 Quid sibi vult mirabilis ista conjunctio, aut quid cogitaverunt patres nostri, passionem addentes processioni? Nam processio quidem merito repraesentatur hodie, quae facta est hodie; passio vero cur addita est, quam sexta feria constat esse secutam? Opportune utique processioni passio conjuncta est, ut discamus in nulla laetitia hujus saeculi habere fiduciam, scientes quoniam extrema gaudii luctus occupat. Propterea non simus stulti, ut occidat nos prosperitas nostra; sed in die bonorum non immemores simus malorum, et e converso. Istis enim mistum est praesens saeculum, non saecularibus tantum, sed etiam spiritualibus viris. Nam et saecularibus viris aliquando quae placent, quandoque quae displicent videmus accidere; et ipsis nihilominus spiritualibus non semper tristia, non semper laeta succedunt, sed vespere et mane dies unus; et illud: Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Verum hoc interim dum praesens saeculum manet, vel magis manat et fluit.
2.2
Caeterum post hoc saeculum duo futura sunt saecula valde divisa et diversa: ita ut in altero non sit nisi fletus et stridor dentium; in altero sit sola gratiarum actio, et vox laudis. Absterget enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum: et mors jam non erit amplius, neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt. Interim sicut amatores mundi multa patiuntur adversa: sic nec ipsis servis Dei omnia in hoc mundo optata succedunt. In die ergo malorum memores sunt bonorum, ne pusillanimes fiant et impatientes, sicut is de quo legimus in psalmo: Confitebitur tibi cum benefeceris ei. In die quoque bonorum non immemores sunt malorum; ne extollantur, ut dicant in abundantia sua: Non movebimur in aeternum. Sicut enim saecularium rerum prosperitas occidit stultum saecularem, sic potest abundantia spiritualis prosperitatis occidere indoctum spiritualem, atque ideo non spiritualem. Spiritualis quippe dijudicat omnia. Unde autem eveniat quod stultum occidit prosperitas, et non sapientem, alibi habemus: Cor sapientis ubi tristitia, et cor stultorum ubi laetitia. Merito proinde ait: melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Licet enim multos frangat adversitas, tamen multo plures extollit prosperitas, sicut scriptum est: Cadent a latere tuo mille, sinistro scilicet, per quod designatur adversitas; et decem millia, id est multo plures, a dextris tuis, in quibus prosperitas designatur. Denique quia utrobique periculum est, orat Sapiens et dicit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi( Prov, XXX, 8): ne forte aut divitiae extollerent in superbiam; aut paupertas dejiceret in impatientiam.
2.3
Unde et Dominus sicut in passione patientiam, ita in processione humilitatem exhibere curavit. In illa enim tanquam ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit, et non aperuit os suum: qui cum percuteretur, non comminabatur, sed magis orabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. In processione autem quid? Parabant sese populi, ut exirent obviam ei, nec eum latebat qui noverat quid esset in homine. Propter quod et ipse paratus est, non in curribus et in equis, nec in frenis argenteis, aut sellis auro tectis: sed humilis aselli tergo sedens, suppositis apostolorum vestibus, quas ego de pretiosioribus regionis fuisse non credo.
2.4
Sed quid fuit quod processionem habere voluit, qui mox futuram noverat passionem? Forte ut amarior esset passio, quam processio praecessisset. Ab eodem enim populo, in eodem loco, et ipso tempore, paucissimis diebus interpositis, primo cum tanto triumpho susceptus, postea crucifixus est. O quam dissimile est: Tolle, tolle, crucifige eum; et: Benedictus qui venit in nomine Domini; hosanna in altissimis! Quam dissimile: Rex Israel; et: Non habemus regem nisi Caesarem! Quam dissimiles rami virentes et crux, flores et spinae! Cui 881 prius sternebantur vestimenta aliena, ecce suis exuitur, et sors mittitur super ea. Vae tibi, amaritudo peccatorum nostrorum, propter quae solvenda, tanta amaritudo necessaria est.
2.5
Jam vero ad processionem accedens, tanquam quatuor ordines in ea mihi videor intueri: et fortassis in hac nostra processione hodie omnes poterunt inveniri. Praeibant enim aliqui, et viam parabant. Ipsi sunt qui viam parant Domino ad corda vestra, qui vos regunt, et dirigunt gressus vestros in viam pacis. Alii sequebantur: et hi sunt qui propriae inscientiae conscii, devote sequuntur, et adhaerent semper vestigiis praecedentium. Erant quoque discipuli, tanquam domestici, lateri ejus adhaerentes. Ipsi sunt qui optimam partem elegerunt, qui in claustro soli Deo vivunt, semper Deo adhaerentes, et ejus placitum considerantes. Ipsum quoque jumentum, cui insidebat, non defuit: quod designat duros corde, et animos quodammodo bestiales. Verum non fuit animalium ibi hujusmodi copiosior multitudo; nec oportuit. Tales enim magis oneri sunt quam honori, nec propter eos processio valde gloriosior est. Hujusmodi namque cantare non norunt, sed male sonoros dant rugitus. Ipsi sunt qui virga semper et calcaribus egent. Attamen nec ipsos relinquet Dominus, dum disciplinam ferre voluerint. His enim dicitur: Servite Domino in timore; et: Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Postquam enim jumentum hoc disciplinam ferre noluerit, quid restat, nisi ut abjiciat eum Dominus cum indignatione quadam, et protinus exeat a via, currens ad spinas et tribulos, a quibus suffocatur verbum Dei; qui sunt divitiae hujus mundi, et voluptates carnis?
2.6
Sed si qui tales sunt hic, quibus gravis sit ordo, et omnia onerosa; quos pungi frequenter oporteat et urgeri: obsecramus eos, ut studeant de jumentis, si forte queant, in homines commutari, et computari inter aliquos caeterorum, ut aut de praecedentibus, aut de adhaerentibus et collateralibus, aut de sequentibus sint. Quod si non faciunt, obsecro ut vel in eo quod sunt permaneant, et patienter interim ferant quae salubria sunt, etsi minus suavia, donec complaceat Domino respicere humilitatem eorum, et in melius aliquid cos promovere. Vultis autem ut aliquatenus consolemur jumentum nostrum? Scimus equidem quia cantare non novit. Neque enim de eis est qui dicere possint: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae. Attamen unum est, quod nemini caeterorum tam prope est Dominus. Nam nec ipsi qui hinc inde adhaerent, tam prope eum habent, ut jumentum cui insidet. Et audi hoc ipsum a Propheta: Prope est Dominus his qui tribulato sunt corde. Nam et mater quem aegrotantem novit filium, magis fovet et saepius amplectitur eum. Nemo igitur indignetur, nemo contemnat, dum voluerit esse Christi jumentum. Etenim qui scandalizaverit unum de pusillis istis, illum graviter offendit, qui eos tanquam mater gremio suae fovet misericordiae, donec roborentur. Unde et morum infirmitates patientissime ferendas beatus Benedictus admonuit.
2.7
Quatuor ergo sunt genera in processione Domini. Boni prudentes, et boni simplices: hi sunt qui praeeunt, et qui sequuntur. Bonos autem addidi, quia prudentes non boni, iniqui sunt, juxta illud: Sapientes sunt ut faciant mala; et simplices non boni, stulti sunt. In processione sutem Domini, nec iniquus locum habet, nec stultus. Porro qui adhaerent ei, contemplativi sunt. Qui portant eum et onerantur eo, ipsi sunt duri corde, et parum devoti. Sed ecce omnes sunt in processione Domini, et nemo ex ipsis faciem ejus videt. Nam qui praecedunt, occupati sunt in paranda via, solliciti circa peccata et tentationes aliorum. Qui sequuntur, ipsi omnino faciem ejus videre non possunt: sed, sicut Moysi dictum est, posteriora ejus vident. Jumentum cui insidet, nunquam ad videndum levat oculos, sed pronum est semper in terram. Qui vero 882 adhaerent ipsi, aliquando videre possunt, sed raptim et non continue, nec plene dum adhuc sunt in via. Attamen quantum ad alios, ipsi magis facie ad faciem eum vident, juxta quod item[ alias affectuosus] de Moyse scriptum est, quia caeteris quidem prophetis per visiones et somnia, Moysi vero facie ad faciem loquebatur. Quantum ad plenam sane visionem, nec ipse Moyses, dum viveret in hoc mundo, impetrare potuit faciei ipsius visionem; quia, sicut ipse ait, Non videbit me homo, et vivet. Non videbor, inquit, in hac vita: non videbit quis faciem meam in hac via, et in processione ista. Ipse itaque magna pietate sua donet nobis sic in ejus processione perseverare dum vivimus, ut in magna illa processione, qua cum suis omnibus a Patre suscipiendus est, et traditurus regnum Deo et Patri, sanctam civitatem ingredi mereamur cum eo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note