In Dominica Palmarum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11218 Indopa
3.1
SERMO III. De quinque diebus, processionis, refectionis, passionis, requietionis et resurrectionis.
3.1
Cum universa fecerit Deus in numero, pondere et mensura; specialius tamen ea tempora, quibus in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, quaecunque in eis operatus, locutus aut passus est, ita disposuit, ut ne minimum quidem momentum, ne unum iota a sacramento vacaverit, aut praeterierit sine mysterio. Evidentius tamen quatuor proximos dies, et ipsum quem hodie colimus, illustravit: diem processionis, diem refectionis, passionis, requietionis et resurrectionis suae. Notabiles admodum dies, et inter caeteros insignes magis. Prima siquidem die gloriam suscipere dignatus est humanam, et cum ingenti quodam tripudio, et exsultatione universae terrae, Jerosolymam non propriis( ut hactenus consueverat) pedibus, sed jumento vectus intrare. Et haec quidem praeparatio ad passionem fuit, excitata hinc maxime invidia sacerdotum. Sane venturas aliquando turbas ut raperent, et eum regem facerent, fugiens legitur declinasse. Nunc vero etiam non quaesitus adfuit, ut tanquam rex Israel susciperetur et praedicaretur ab eis: quin etiam in haec ipsa praeconia eorum( quod dubium non est) animos excitavit. Sic nimirum et de passione advertere est. Exiit quandoque, et abscondit se ab eis, scilicet Judaeis: nec volebat jam ambulare palam in Judaea, quia quaerebant eum interficere. Sciens autem quod venerit hora ejus, tanquam potestatem habens spontaneus ipse se obtulit passioni. Decebat nempe Pontificem nostrum tentari per omnia pro similitudine absque peccato: ut tanquam verus homo et prospera hominum, et adversa opportune vitaret, opportune susciperet, et utrarumque rerum in se ipso nobis salutare praeberet exemplum. Ut enim temperantiae est praeconia populi et saeculi hujus prospera declinare, sic interdum justitiae est certa quidem dispensatione admittere ea. Persecutio quoque et temporalis omnis adversitas pro loco et tempore prudenter aliquando fugienda erit; cum autem necesse fuerit, viriliter toleranda.
3.2
Et in his quidem duobus( prosperitatem et adversitatem loquor) humana omnis vita versatur. Nihilominus autem in illis quatuor notissimis utique speciebus virtus universa consistit. Ita ergo omnem virtutem implere decuit eum, in quo plenius habitabat omnis plenitudo virtutis, ut notum fieret omnibus quia is sciret maxime abundare, sciret et penuriam pati. Non enim Dei Sapientia de his erat, quos occidere prosperitas sua; non Dei Virtus de his quos perdere posset aversio. Utrumque enim scriptum est, quod prosperitas, non tamen omnium sed stultorum, occidat illos: et aversio utique, non quorumlibet, sed parvulorum, perdat illos. Quam modeste tamen hanc ipsam videtur gloriam suscepisse, ad triumphalem 883 occursum in asino veniens, non in curribus aut in equis! Et dicebat: Si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet. Opus magnum, opus salutis. Nempe homines et jumenta salvos facere venerat, multiplicans misericordiam suam Deus. Initia nostrae conversionis foret ista dignatio, ut primum ex ancilla filium generemus. Solutus est ad mandatum Domini qui antea tenebatur, aut non valens, aut non volens benefacere; aut utroque fortius vinculo alligatus, nec volens scilicet, nec valens. Non novit interim purius in Domino gratulari. Persuasum tenet placere ei quod agit, et consolatur in eo quod sibi eum quodammodo se facere reputet debitorem, saepius memorans quia Dominus his opus habet. Nam processu temporis in eo magis afficietur, ut suo sollicitetur debito, et timeat, ne forte tantis beneficiis inveniatur ingratus, dicens: Quia servus inutilis sum, et bonorum meorum non eges. At haec quidem verax affectio et fidelis: hic filius liberae, cum quo ancillae filius haeres esse non possit. Ita ergo in hac processione.
3.3
Caeterum ante passionem affectuosissimus[ alias, affectuosius] Paterfamilias refectionem suis curavit domesticis exhibere: et in hoc quoque apparuit benignitas et humanitas Salvatoris. Cum enim dilexisset suos, in finem dilexit eos, et dicebat: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Oportebat enim. Expetierat eos Satanas, ut cribraret sicut triticum: opus erat praevenire refectionem. Denique qui refecti paulo minus defecerunt, quid jejuni fecissent? Hinc fuit quod non modo corpora, sed etiam corda refecit, et ea quam maxime. Neque enim corporalis passio, sed tentatio spiritualis instabat, quod singulariter ille futurus esset donec transiret. Ea nimirum hostia sicut sola prodesse potuit, sic sola suffecit: nec Christum decuit simul et Petrum, aut Jacobum, vel Joannem pro salute hominum pati. Crucifixi tamen fuere cum eo alii duo, sed duo nequam, de quibus nulla prorsus suspicio posset haberi, tanquam ex eis minus efficax sacrificium suppleretur.
3.4
Quibus ergo panibus in coena refecit apostolos? Ut ego arbitror, quinque. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Cibus utique, sed cibus cordis. Quid enim aeque confirmat et corroborat cor humanum, quid ita in omni necessitate confortat et sustentat, ut divinae voluntatis exsecutio, velut in quemdam animae ventrem, conscientiam scilicet ejus, ingesta? Sic et sermonem divinae exhortationis, et promissionum ejus consolationem, et orantium[ alias, orationum] lacrymas, panes cordis esse solus ille ignorat, cujus jam aruit cor, pro eo quod suum ipsius panem comedere sit oblitus. Super omnia autem caro Domini vere est cibus, et cibus vitae, panis de coelo vivus. Nullum ex his in hac tam solemni coena Domini defuisse reperies, si diligenter advertas. Recumbentibus adhuc discipulis, surgit a coena, praecingitur linteo, aquam ponit in pelvim, discipulorum pedes abluit et extergit, Non est voluntas carnis et sanguinis haec, sed voluntas Patris, et sanctificatio nostra. Denique, Si non lavero te, ait Dominus ad Petrum obnixius repugnantem, non habebis partem mecum. Scimus autem quis dixerit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras; quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Opportune autem, et utique more suo, post exemplum operis, exhortationem sermonis adjunxit. Inter loquendum quoque( nam copiosissimus exstitit sermo) multis eos promissionibus propter instantem maxime passionem refovere et refocillare curavit, de resurrectione sua, de adventu Paracleti, de eorum confirmatione, et aliquando assumptione ad seipsum. Nec multo post ventum est ad orationem, et usque tertio factus in agonia orabat. Ubi quidem non solis oculis, sed quasi membris omnibus flevisse videtur, ut totum corpus ejus, quod est Ecclesia, totius lacrymis corporis purgaretur. Nam de sacramento quidem corporis et 884 sanguinis sui nemo est qui nesciat, hanc quoque totam et tam singularum alimoniam ea primum die exhibitam, ea die commendatam et mandatam deinceps frequentari.
3.5
Ex hoc jam dies sequitur Passionis, in qua nimirum sicut totum hominem salvum fecit, sic de toto se fecit hostiam salutarem, corpus exponens tantis suppliciis et injuriis, animum vero geminae cujusdam humanissimae compassionis affectui: hinc quidem super moerore inconsolabili sanctarum feminarum, inde super desperatione et dispersione discipulorum. In his quatuor crux Dominica fuit: et haec omnia propter nos passus est, qui tanta charitate compassus est nobis. Verumtamen quae de ipso erant, finem habuere, sicut ipse lamentantibus mulieribus ait, finem utique celerrimum et celeberrimum, primo quidem requiem, deinde resurrectionem. Nos quoque, si festinamus in illam ingredi requiem, per multas tribulationes nobis meminerimus transeundum. Et prius quidem donec sumus in tribulatione, magnum nobis videtur[ alias, videretur] aspirare ad requiem, tanquam nihil simus amplius desideraturi. Verum non erit nobis requies, ne in requie quidem ipsa, a desiderio gloriae, a desiderio resurrectionis. Amodo, inquit, jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. A labore ergo requiescunt, qui in Domino moriuntur; sed non requiescunt interim a clamore. Denique sub throno Dei clamant animae occisorum; quia etsi nihil habeant quod molestet, nondum tamen totum habent quod delectet, donec requiem resurrectio, donec Sabbatum Pascha sequatur. Amen.