Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In festo omnium sanctorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11236 Infeoms
1.1
SERMO I. De lectione evangelica, « Videns Jesus turbas, » etc. (Matth. V, 1-12.)
1.1
Festivitatem hodiernam Sanctorum omnium cum omni devotione dignum est celebrari. Nimirum si magna videtur, et est, beati Petri solemnitas, seu beati Stephani, aut cujuslibet caeterorum; quanta ista est, quae non unius tantum est, sed universorum? Verum non ignoratis, fratres, saecularibus id moris esse, ut diebus festis festiva sibi convivia parent: et quanto fuerit solemnitas clarior, tanto splendidius epulentur. Quid ergo? nonne et his qui convertuntur ad cor, cordis deliciae sunt quaerendae, et spiritualibus spiritualia comparanda? Propterea jam paratum est convivium nostrum, fratres, jam cocta sunt omnia, et epulandi tempus advenit. Dignum est enim ut prius anima satietur, quod haec portio sine dubitatione, et sine comparatione sit potior: praesertim cum Sanctorum solemnitates manifestum sit ad animas magis, quam ad corpora pertinere; et quae animarum sunt, animae plus acceptent, quippe naturali quadam eis cognatione conjunctae. Quibus propterea quoque sancti isti compatiuntur amplius, propterea magis desiderant animarum bona, et plus earum refectionibus delectantur, quoniam et ipsi similes nobis fuere passibiles; et ipsi peregrinationis hujus et exsilii miserabilis deploravere molestias; et ipsi grave hujus corporis onus, et tumultus saeculi, et tentationes experti sunt inimici. Nihil itaque dubium, quin gratior eis sit et multo acceptabilior illa festivitas, qua intenditur epulis animarum, quam sit ea, quae celebratur a saecularibus, curam carnis perficientibus in desideriis voluptatum.
1.2
Verumtamen unde nobis animarum panis in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis? Unde nobis sub sole spiritualis cibus, ubi nihil est nisi labor et dolor, et afflictio spiritus? Sed scio quis dixerit: Petite et accipietis: et illud: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? Nec ignoro, 1024 quam obnixe tota hac nocte et die petieritis mendicantes dari vobis panem de coelo vivum; non eum qui corpus roborat, sed qui confirmat cor hominis. Nam convivas quidem non ausim dicere, sed mendici sumus, in praebenda Dei viventes. Mendici, inquam, jacentes ante januam regis praedivitis, ulceribus pleni, et cupientes saturari, imo et sustentari de micis, quae cadunt de mensa dominorum nostrorum, quorum celebramus hodie solemnitatem. Nempe deliciis affluunt, et mensuram accipiunt bonam, et confertam, et supereffluentem. Confidimus autem quoniam erit qui det nobis: chaos enim magnum et distantia est multa nimis inter liberalitatem et benignitatem Dei, et avari divitis crudelitatem. Propterea dedit hodie Pater noster panem: Patrem enim misericordiarum, patrem esse necesse est etiam miserorum; dedit, inquam, nobis panem de coelo, et cibaria in abundantia: quorum utinam ego fidelis coquus, utinam anima mea coquina utilis videatur!
1.3
Siquidem ad praeparanda fercula vestra, tota hac nocte concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis: ille sine dubio, quem Dominus Jesus misit in terram, et voluit vehementer accendi. Nam spiritualem cibum, et coquinam, et ignem habere necesse est spiritualem. Superest jam ut distribuam quae paravi: vos autem considerate potius dantem Dominum, quam ministrum distribuentem. Ego enim, quantum in me est, nihil aliud sum quam conservus vester, qui vobiscum pariter, et mihi, et vobis, sicut ipse Dominus novit, mendico panem de coelo, et alimoniam vitae. Propterea non ego do vobis, sed Pater vester ipse est, qui dat vobis panem de coelo vivum: ipse vos pascit, et operibus, et sermonibus, etiam et carne Filii sui, quae est vere cibus. Nam et de operibus lego: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei; et de verbis, quoniam non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei; Ergo nunc quidem cibari habemus factis ejus et verbis; post haec etiam illibatum Dominici corporis sacramentum in altaris mensa sacrosancta, ipso propitio, percepturi.
1.4
Legimus in Evangelio hodie, quoniam videns turbas Jesus, ascendit in montem. Praedicantem enim Dominum de civitatibus et castellis populi sequebantur: quorum salvabat animas, sanabat corpora; et adhaerebant ei, affatu pariter et aspectu illius delectati: cujus nimirum vox suavis, et facies ejus decora, sicut scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis( Psal. XLIV, 3). Talis est quem nos sequimur, cui adhaeremus; totus desiderabilis, in quem non solum populi, sed et ipsi quoque angeli sancti desiderant prospicere. Quid vobis suavius apponemus? Nimirum hae sunt deliciae angelorum. Gustate proinde, et videte, quoniam suavis est Dominus. Et huic suavitati, huic sapori, huic sapientiae, quae vere trahitur de occultis, omne quod desideratur, non valet comparari. Quid enim? Miraris in sole splendorem, in flore pulchritudinem, in pane saporem, in terra fecunditatem? Sed a Deo haec universa donata sunt: nec dubium, quin multo amplius reservaverit sibi quam dederit creaturis.
1.5
Jam ne hoc quidem otiosum putemus, quod ascendit in montem, nimirum quod tanto ante praedictum est tanquam a longe clamante propheta: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem. In qua ascensione, si vos melius non habetis, ego illud intelligendum puto, quod initio Actuum apostolorum beatus Lucas meminit, dicens: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere, et docere. Utique non juxta Pharisaeorum morem, qui alligabant onera gravia et importabilia, et imponebant ea in humeros hominum, digito autem suo nolebant ea movere. An non bonus animae panis est iste, et plurimum confirmans cor hominis? Fiducialiter sequor te, Domine, quocunque ieris, et secure incedo 1025 viam mandatorum tuorum sciens quod per eam praecesseris ipse. Secure, inquam, viam mandatorum tuorum curro, quandoquidem novi quod a summo coelo egressio tua ad currendum hanc viam, et occursus tuus usque ad summum ejus fuerit per hanc viam. Non possum modo, fratres, in hunc modum singula masticare: vos estote animalia munda et ruminantia, ut fiat sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Cogit enim succingere forsitan et praescindere verbum tam brevitas horae, quam materiae magnitudo.
1.6
Videns turbas Jesus, ascendit in montem. Videns miserationis intuitu, quoniam erant sicut oves errantes, non habentes pastorem. Quid est quod priusquam docere inciperet, ascendit in montem, nisi quod in hoc ipso docuit necesse habere praedicatores verbi Dei desideriis animi et conversatione sancta ad sublimia tendere, et virtutum conscendere montem? Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Cum sedisset, inquit. Alioquin quis ad excelsum illum gigantem posset accedere? Benignissime prorsus inclinavit se, et exinanivit usque ad sessionem, ita ut dicat Patri: Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. Sedit enim, ut ad eum, quem ne ipsi quidem angeli stantem attingere poterant, etiam publicani et peccatores accedant, accedat Maria Magdalene, accedat et Latro de cruce. Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Accesserunt non tam incessu pedum, quam affectu cordis, et imitatione virtutum. Bene autem non turbae, non quilibet de populo, sed discipuli accessisse dicuntur: quatenus sicut Testamentum Vetus datum legitur in monte Sina, solo Moyse ascendente, et populo exspectante deorsum; sic et modo susciperent montes pacem populo, et colles justitiam; et velut in tenebris quibusdam, et in occulto diceretur apostolis quod postea dicerent in lumine, et audirent in aure quod praedicarent postmodum super tecta. Unde et sequitur:
1.7
Et aperiens os suum, docebat eos. Aperuit nunc os suum, qui prophetarum prius aperuerat ora. Hinc est quod legitur in psalmo, Propheta dicente: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem dem tuam. Nunc autem qui multifarie, multisque modis olim locutus fuerat in prophetis, demum suo ipsius ore locutus est, tanquam si diceret: Et qui loquebar, ecce adsum. Beati qui audierunt loquentem in carne Sapientiam: beati qui Verbi Dei verba, quae ab ipsius ore processerunt, audierunt. Verumtamen quod audierunt illi, adhuc reservatur nobis; quia et nos audire possumus, quamvis non ab ipso. Aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu. Vere apertum est os ejus, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt reconditi. Et vere ejus haec doctrina, qui in Apocalypsi loquitur: Ecce nova facio omnia: qui per Prophetam ante praedixerat: Aperiam os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Quid enim tam absconditum, quam paupertatem esse beatam? Attamen Veritas loquitur, quae nec falli, nec fallere potest; et ipsa est quae dicit quoniam beati pauperes spiritu. Sic vos, insensati filii Adam, divitias quaeritis, divitias desideratis usque adhuc: cum jam beatitudo pauperum divinitus commendata, praedicata mundo, credita sit ab hominibus? Quaerat eas paganus, qui sine Deo vivit; quaerat Judaeus, qui terrenas promissiones accepit: sed qua fronte, magis autem qua mente Christianus divitias quaerit, postquam Christus beatos esse pauperes praedicavit? Quousque, filii alieni, quousque vanitatem loquetur os vestrum, ut beatum dicatis populum cui haec sunt, haec visibilia, haec praesentia; cum Filius Dei os suum aperiens locutus sit veritatem, beatos esse pauperes, et vae divitibus?
1.8
Sed diligenter attende, quod non simpliciter pauperes nominat, propter plebeios pauperes necessitate miserabili, non laudabili voluntate. Spero equidem profuturam eis apud divinae bonitatis misericordiam hanc ipsam afflictionis suae miseriam: scio tamen 1026 Dominum hoc in loco non de hujusmodi fuisse locutum, sed de his qui possunt dicere cum Propheta: Voluntarie sacrificabo tibi. Attamen nec voluntaria quidem paupertas omnis laudem habet apud Deum: nam et philosophi omnia sua reliquisse leguntur, ut expediti mundialibus curis, studio vanitatis possent vacare liberius; et nolebant censu abundare terreno, ut abundarent magis in sensu suo. Hos discernit quod dictum est, spiritu, id est, spirituali voluntate. Beati ergo pauperes spiritu, spirituali scilicet intentione, desiderio spirituali, propter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Sed quis est qui sic loquitur, qui sic beatificat pauperes, et sic ditat? Putas, poterit verum esse? Erit sine dubio, siquidem verax et potens est qui promittit. Si murmurat inimicus, respondebitur ei: An non licet mihi facere quod volo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Si tu jure humiliatus es pro eo quod adversum me exaltare te voluisti; nonne qui se humiliant propter me, merito sunt exaltandi? Et vere, fratres, si miserrimus ille e coelo dejectus est, quoniam affectavit celsitudinem, altitudinem concupivit, sublimitatem praesumpsit: nonne consequens est beatos esse, qui sponte in paupertatis humilitatem sese deponunt, et juxta Domini promissionem, ipsorum est regnum coelorum, quod perdidit iste? Et attende quam sapienter ordinaverit Sapientia, contra peccatum primum, remedium primum opponens. Ac si apertius dicat: Vis obtinere coelum quod perdidit superbiens angelus, qui confisus est in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum? Paupertatis vilitatem amplectere, et tuum erit. Sequitur:
1.9
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Bene, optime. Sic enim oportebat, commendata paupertate, etiam mansuetudinem praedicari; quoniam relinquentibus omnia, prima solet esse tentatio de molestiis corporis, et afflictione carnis insolita. Quid vero paupertas proderit, si, quod absit! pauper in murmurationem deveniat, factus exasperans, et impatiens disciplinae? Optime quoque post regni promissionem minus aliud regnum velut in arrham datur, ut secundum Scripturam, promissionem habeamus vitae ejus quae nunc est, pariter et futurae; et de exhibitione praesentium firma sit exspectatio futurorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Hanc ego terram corpus nostrum intelligo: quod si possidere vult anima, si regnare desiderat super membra sua, necesse est ut sit ipsa mitis, et superiori suo subjecta; quoniam tale inveniet inferius suum, qualem se exhibuerit superiori. Armatur enim creatura ad ulciscendam sui injuriam Creatoris. Et ideo noverit anima, quae rebellem sibi invenit carnem suam, se quoque minus, quam oporteat, superioribus potestatibus esse subjectam. Mansuescat ipsa, et humilietur sub potenti manu Altissimi; et subjecta sit Deo, et his pariter quibus vice ejus habet obedire praelatis: et continuo corpus suum inveniet obediens et subjectum. Veritas enim est quae loquitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et vide, si non adversus secundi peccati vulnus secunda processerit medicina. Prima siquidem post angelicae praevaricationis ruinam Eva peccavit, inquietudine spiritus agitata, et interdicti Dominici jugum suave, et leve onus abjiciens; quoniam exspectare noluit, ut de manu Domini, unde jam caetera acceperat, perfectionem quoque beatitudinis mereretur, sed praeripere illam serpentis consilio attentavit. Propter hoc paradisum perdidit, terram deliciarum: propter hoc in ipso corpore suo contrariam legem invenit. Sed jam fortassis ad hanc Domini vocem desiderio mansuetudinis aestuas, et conquereris super asperitate cordis tui, et belluinis quibusdam motibus atque indomita feritate. Attende ergo quod sequitur:
1.10
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Equum indomitum flagella domant; animam immitem contritio spiritus et assiduitas lacrymarum. Ergo in omnibus operibus tuis memorare novissima tua: 1027 mortis horrorem, judicii tremendum discrimen, ardentis gehennae metum ab oculis cordis tui elongari nullatenus patiaris. Cogita peregrinationis tuae miseriam, recogita annos tuos in amaritudine animae tuae; cogita vitae humanae pericula, cogita fragilitatem propriam: et in hujusmodi cogitatione si perseveraveris, dico tibi, parum senties quidquid foris videtur esse molestum, dum toto corde circa interiorem molestiam occuparis. Sed nec patietur Dominus sine consolatione te esse, quoniam Pater misericordiarum est, et Deus totius consolationis; et complebitur omnino quod Veritas pollicetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Concordat autem huic sententiae etiam illud, quod in Salomone legisti: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Propterea beata esses, Eva, si post culpam consolationem quaereres lacrymarum, et conversa ad poenitentiam veniam citius obtineres. Nunc autem miserrimam quaesisti consolationem de simili casu viri tui, et veneno pessimo, nequissimo videlicet vitio, totam infecisti posteritatem tuam: ut usque hodie perditionem alterius, alter suam reputet consolationem. Misera prorsus Evae consolatio, et eorum qui miseriam hanc imitantur! Sed beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Verum quid aliud est haec consolatio, quam procedens de spe veniae gratia devotionis, et suavissima delectatio boni, et gustus sapientiae, licet exiguus, quibus interim benignus Dominus afflictam refrigerat animam? Sed gustus ille nihil aliud est, quam irritamentum desiderii, et incentivum amoris, sicut scriptum est: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient. Propterea illico subinfertur:
1.11
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Qui esurit, esuriat amplius; et qui desiderat, abundantius adhuc desideret; quoniam quantumcunque desiderare potuerit, tantum est accepturus. Imo vero non secundum imperfectionem modumve desiderii, quoniam quidem donec perfecte habeat, perfecte desiderare non potest; sed nec et perfecte habere, donec perfecte desideret; sed mensuram accepturus est bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Infirmiori palato cordis, et animae languenti adhuc dura et insipida res videtur esse justitia; sed qui gustaverunt, ecce ipsi sciunt quam beati sunt qui esuriunt illam, quoniam ipsi saturabuntur. O vere felix et gloriosa satietas! o sanctum convivium! o desiderabiles epulae! ubi nimirum anxietas nulla, nullum poterit esse fastidium, quoniam satietas summa, et summum inerit desiderium. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Jam vero hoc verbum adversus Adam procedere credo, qui portionem quidem aliquam videtur tenuisse justitiae, in eo quod mulieri compassus est; sed si esurisset justitiam, curasset sine dubio reddere quod debebat, non modo uxori, sed multo magis Creatori. Debebat enim uxori compassionem utique et disciplinam, tanquam inferiori. Caput enim mulieris vir. Debebat autem Deo obedientiam atque subjectionem. Sed quid putamus, fratres, quamplurimi usque hodie factum illud graviter dijudicant, et tamen insipienter imitantur? Indignantur adversus Adam, quod obedierit voci uxoris suae, plus quam Dei; et ipsi quotidie Evam suam, carnem videlicet, audiunt plus quam Deum. Fratres, si modo praesentem videremus Adam in eo articulo positum, ascendentibus cogitationibus in cor ejus, coarctari inter precem uxoris, et praeceptum Creatoris; nonne clamaremus adversus illum, dicentes: Cave tibi, miser, vide ne feceris; seducta est mulier, non acquiescas ei? Utquid ergo, quoties apprehendit nos tentatio similis, non persuademus similiter nobis ipsis? Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sed quid potest esse omnis justitia nostra coram Deo? Nonne juxta prophetam, velut pannus menstruatae reputabitur et 1028 si districte judicetur, injusta invenietur omnis justitia nostra, et minus habens? Quid ergo de peccatis erit, quando ne ipsa quidem pro se poterit respondere justitia? Propterea obnixe cum Propheta clamantes: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, tota humilitate ad misericordiam recurramus, quae sola potest salvare animas nostras, et sollicite pensemus quod sequitur:
1.12
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et attende, quemadmodum Zacchaeus breviter uno verbo utrumque complectitur, dicens: Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quempiam defraudavi, reddo quadruplum. Vides quantum esurit iste justitiam, cui non sufficit aequa mensura reddere, nisi reddat quadruplum. Misericordia quoque magna est, quod dimidium bonorum suorum dat pauperibus. Verumtamen non silebo ego quod sentio. Laudem Domini loquetur os meum: Domini plane, non vestram. Neque enim vobis, sed nomini ejus do gloriam. Zacchaeus certe, cujus laus est in Evangelio, dimidium bonorum suorum dedit pauperibus; sed ego multos Zacchaeos hic video, qui nihil sibi ex omnibus reliquere. Quis mihi scribet hoc Evangelium de Zacchaeis istis, imo de Petris istis, qui fiducialiter loquantur Domino: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? Sed scriptum est jam in Evangelio aeterno, in libro vitae scriptum est et signatum: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Jam vero, fratres, Adae crudelitatem haec sententia tangit, qui videbatur prius uxoris amore peccasse. Ecce enim scimus, o Adam, quia os de ossibus tuis, et caro de carne tua est, et ejus amore peccasti. Videamus nunc quantum diligas eam. Venit Dominus igneum tenens gladium in ultionem praevaricationis: oppone te discrimini propter illam, et dic: Domine, mulier infirmior est, mulier seducta est: mea est iniquitas, meum peccatum, in me solum vindicta procedat. Sed non loquitur sic: Mulier, inquit, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. O perversitas! Poenam pro ea suscipere refugis, et culpam admittere non recusasti! Quomodo, proh dolor! omnia confudisti! perniciose misericors, ubi severus esse debueras; et perniciosius crudelis, ubi misericordiam impendere oportebat? Nam delinquere propter illam nullo modo, satisfacere vero pro ea libenti animo debuisti. Sic enim oportet fieri, fratres, ut nunquam propter alium homo peccet, quod est justitiae: et libenter aliena peccata portet, quod est misericordiae. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sequitur:
1.13
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vinebunt. Beati plane, et omnino beati, qui videbunt in quem desiderant angeli prospicere, quem videre vita aeterna est. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram. Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? Vae mihi ab immunditia cordis mei! qua impediente, necdum mereor ad beatam illam visionem admitti. Quanta sollicitudine, fratres, quanto studio danda est opera, ut mundari possit oculus, quo videndus est Deus? Et ego quidem triplici sorde inquinari me sentio; concupiscentia carnis, et concupiscentia gloriae temporalis, et praeteritorum conscientia delictorum. Sunt enim in anima motus quidam utrorumque desideriorum, quos nec ratione, nec viribus exstinguere possum, quandiu sum in hoc saeculo nequam, et in corpore mortis teneor alligatus. Attamen contra sordes istas orationis oppono remedium; et propterea sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri, qui solus mundus est, et potest facere mundum de immundo conceptum semine. Sic et contra peccati conscientiam remedium confessionis est institutum; et omnia in confessione lavantur. Ecce haec sunt quae mundant 1029 oculum cordis, oratio et confessio. Porro beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Videbunt quidem in fine facie ad faciem; videbunt etiam nunc, sed per speculum in aenigmate; et nunc cognoscunt ex parte, perfecte postea cognituri. Omnis enim in cujus conscientia clausum adhuc peccatum vivit, aut peccat in spe, et ita sentit de Deo, tanquam si minus ei peccata displiceant; aut peccat in desperatione, immisericordem sentiens Deum. Quorum utrique merito dicitur: Existimasti inique, quod ero tui similis: quoniam neuter Deum videt, sed mentitur iniquitas sibi, formans sibi idolum pro eo quod non est ipse. Beati vero mundo corde, quoniam ipsi soli Deum vident, soli de eo sentiunt in bonitate: sicut vere bonus est, ita ut nemo bonus sit nisi ipse. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Miseri proinde Adam et Eva, qui conversi in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, dum confessionis mundationem fugiunt, immundo remanent corde, et a facie Domini ejiciuntur. Sequitur:
1.14
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Merito filii nomine vocabuntur, qui filii opus impleverint. Ipse enim est, per quem reconciliati pacem habemus ad Deum: ipse qui pacificavit in sanguine suo quae in coelis sunt, et quae super terram, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Et attende quemadmodum in tribus quidem prioribus sibi ipsi reconciliatur anima; in duobus quae sequuntur, proximo; in sexto, Deo; in septimo etiam alios reconciliat, tanquam receptus in gratiam Domini, et felici familiaritate donatus. Nam paupertate, mansuetudine, fletu renovatur in anima similitudo quaedam et imago aeternitatis omnia tempora complectentis, dum paupertate futura meretur, mansuetudine sibi praesentia vindicat, luctu poenitentiae praeterita quoque recuperat, sicut scriptum est: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Porro justitia et misericordia perfecte proximo cohaeremus, dum quidquid nolumus nobis fieri, aliis non faciamus per justitiam; et quaecunque volumus ut faciant nobis homines, et nos faciamus illis per misericordiam. Jam reconciliati nobis, reconciliati etiam proximo, fiducialiter per munditiam cordis reconciliamur Deo. Beati vero, qui de sua reconciliatione non ingrati, et pro fratribus suis pie solliciti, eos quoque, quantum praevalent, et sibi, et Deo reconciliare laborant. Quibus enim laudibus dignum, quanto amplectendum putas affectu fratrem illum, qui sine querela conversans inter fratres, tota sollicitudine cavet, ne quid in eo sit quod ab aliis portari oporteat; et quidquid in aliis est onerosum, patientissime portat? qui singulorum scandala sua reputat; qui cum Apostolo loquitur: Quis scandalizatur, et ego non uror? quis infirmatur, et ego non infirmor? Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Non est enim Deus dissensionis, sed pacis: ideoque filios pacis, Dei quoque filios dignum est appellari.
1.15
Jam quae sequitur octava beatitudo, martyrum est praerogativa: cujus nobis tolerantiae nec tempus videtur esse, nec virtus. Honoratur nunc justitia magis quantum in facie est: aut nulli, aut pauci pro ea sustinent persecutionem. Felices tamen, si qui sunt, quoniam ipsorum est regnum coelorum, ut[ alias, ubi] eos nemo persequatur. Quod si multiplex fuerit tribulatio, tunc quoque multiplicius exsultandum, non intuentibus quae videntur incommoda; sed praemia, quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Beati, inquit, eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et ejecerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra copiosa est in coelis, copiosior longe quam sit labor in terris. Verumtamen quid sibi vult, quod eadem promissio facta est pauperibus et martyribus, nisi quia vere martyrii genus paupertas voluntaria est? Beatus vir, ait Propheta, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecuniae. Quis est hic, et laudabimus eum? 1030 Fecit enim mirabilia in vita sua. Quid mirabilius, aut quod martyrium gravius est, quam inter epulas esurire, inter vestes multas et pretiosas algere, paupertate premi inter divitias, quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster ipse appetitus? An non merito coronabitur qui sic certaverit, mundum abjiciens promittentem, irridens inimicum tentantem, et, quod gloriosius est, de semetipso triumphans, et crucifigens concupiscentiam prurientem? Denique propterea pauperibus pariter et martyribus regnum coelorum promittitur, quia paupertate quidem emitur, sed in passione pro Christo absque omni dilatione percipitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note