In festo omnium sanctorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11236 Infeoms
2.1
SERMO II. De statu sanctorum ante resurrectionem.
2.1
Quia Sanctorum omnium festivam hodie, dilectissimi, omnique dignissimam devotione memoriam celebramus, operae pretium puto de communi eorum felicitate, in qua beata jam requie perfruuntur, et futura quam praestolantur consummatione, adjuvante Spiritu sancto sermonem facere charitati vestrae, ita sane, ut non opinionis propriae conjecturas, sed divinorum librorum sequar auctoritatem; ne prophetare videar de corde meo, sed innitar, quoad potero, testimoniis Scripturarum. Erit enim, praestante Domino, triplex sermonis hujus utilitas, quatenus agnita, vel ex parte aliqua, felici retributione sanctorum, abundantiori deinceps sollicitudine ipsorum inhaerere vestigiis, ac ferventiori desiderio ad eorum suspirare consortia, propensiori quoque devotione eorumdem nos commendare patrociniis studeamus. Fidelis quippe sermo, et omni acceptione dignus, ut quos solemni veneratione prosequimur, etiam simili conversatione sequamur: quos beatissimos praedicamus, ad eorum beatitudinem tota aviditate curramus: quorum delectamur praeconiis, sublevemur eorum patrociniis. Nec sane parum fructuosa invenitur memoria festiva sanctorum, languorem, teporem, erroremque depellens: cum eorum intercessione juvetur infirmitas nostra, consideratione beatitudinis excitetur negligentia nostra, ignorantia quoque nostra ipsorum erudiatur exemplis. Propterea cum perfecte eruditos vos ad imitanda sanctorum vestigia, hodierna sancti Evangelii lectione, et ipsius Domini sermone non dubitem, erecta nimirum ante oculos vestros scala, per quam universus, quem hodie veneramur, sanctorum chorus ascendit; nec ignorem implorandis eorum suffragiis totum paulo minus noctis et diei hujus religiosa devotione tempus expensum: jam de eorum felicitate loqui vel exiguum aliquid attentabo, quod donaverit ipse, qui eos et magnificat jam et glorificat, quos vocavit prius atque justificavit.
2.2
Legimus in Propheta: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu; et in alio psalmo: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Multa quoque similia in divinarum reperisse mihi videor serie Scripturarum verba hominum, qui liberatos se esse non sine multa admiratione laetantur, verba perfectae securitatis et felicitatis immensae, vocem gratiarum actionis et laetitiae, quam pro meo sapere his qui luteas adhuc domos inhabitant, et in sudore vultus sui comedunt panem suum, omnino non arbitror convenire. Quis enim eorum gloriabitur castum se habere cor? quis audeat gloriari contritum esse laqueum, liberatos pedes suos a lapsu, reclamante nimirum Apostolo, et dicente: Qui stat, videat ne cadat? Unde et de semetipso: Infelix, inquit, ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et alio in loco: Fratres, inquit, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae retro sunt oblitus, et in ea quae ante me sunt extentus, sequor ad palmam, etc. 1031 Itemque: Ego, ait, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Haec plane tuba militiae est, haec verba ducis strenui fortiter dimicantis. Nam superiora quidem videntur potius triumphantis, aut certe necdum quidem triumphantis, sed cum victoria jam redeuntis de praelio, et futuram magni triumphi diem laeta ac secura conscientia praestolantis.
2.3
Quid enim loquitur reversus de praelio fortis miles, servus fidelis? Convertere jam, inquit, anima mea, in requiem tuam. Dum enim in corpore mortis Domino militares, nulla requies erat, tum pro labore certaminis, tum pro periculo exitus adhuc incerti. Hinc excitabat tumultus tentationum, inde succumbendi metus gravius sollicitabat. Habebat tamen, fratres, etiam tunc gloriam miles Christi, licet requiem non haberet. Ait siquidem strenuus ille et fortissimus miles, cujus et paulo ante fecimus mentionem: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Quod conscientiae testimonium non sic intelligendum puto, tanquam ipsa sibi conscientia attestetur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Est ergo testimonium conscientiae, in quo gloriatur Apostolus, non quod perhibeat conscientia, sed quod loquitur Spiritus veritatis in ipsa, testimonium perhibens spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Est enim testimonium conscientiae non perhibentis, sed percipientis. Cum enim veritas applaudit, cum justitia attestatur, Dei sine dubio commendantis vox est, et Spiritus sancti testimonium perhibentis, ac si decertanti viriliter militi rex suus, pro cujus amore et honore decertat, prope assistens laetus applaudat, laudet fortia facta, proximam clamitet esse victoriam, parata jam praemia, et coronam polliceatur aeternam. In quo testimonio gloriatur quidem probatus et strenuus miles; minime tamen quiescit, sed tanto acrius viriliusque decertat. Itaque dum adhuc militant, gaudent utique electi Dei, sed tantum de primitiis Spiritus, qui et infirmitatem eorum adjuvat virtute sua, et pusillanimitatem sua consolatur attestatione. Unde et is, de quo loquebamur, Apostolus: Non est, inquit, regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.
2.4
Jam vero consummato militiae tempore gaudium habent sancti etiam in spiritu suo, donec adveniat dies illa, qua introire mereantur in gaudium Domini sui, gaudium habituri et in ipso corpore suo. Sic enim habemus in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo. Unde? Plane ex his quae sequuntur: A fructu frumenti, vini et olei sui. Audivit enim ejusmodi anima vocem dicentis: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. Unde et Joannes scribere jubetur in Apocalypsi, quoniam beati mortui qui in Domino moriuntur. Quare beati? Amodo enim jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Unde et in ipso de quo paulo ante loquebamur psalmo, eis quae supra posuimus verbis adjunctum est: In pace in idipsum dormiam et requiescam. Et de operibus habemus in Apocalypsi: Opera enim illorum sequuntur illos. Ad quid vero sequuntur, nisi ut laudent eos in portis? Ad quid sequuntur, nisi ut multiplicentur a fructu eorum, et accipientes de fructu manuum suarum, saginentur vituli, quos ex prophetico testimonio, cum reaedificabuntur muri Jerusalem, super altare Domini novimus imponendos? Interim quippe sub altari eos esse, et non supra, ipse nos doceat, cujus testimonium credibile factum est nimis, qui, ut scribit in Apocalypsi, sub altari ipso eorum etiam voces audivit. Adhuc ergo signatum est super eos lumen vultus Dominici: et licet non plenam, habent tamen laetitiam multam in corde suo, donec veniat dies illa, qua implebit eos laetitia cum 1032 vultu suo. Interim, inquam, convertuntur animae illae in requiem suam, donec veniat dies, qua introire mereantur in requiem Domini. Adhuc laudant eas in portis opera sua, donec veniat, cum erit unicuique laus a Deo. Videtis, fratres, quanta est unitas Scripturarum, quam uno sensu et eisdem pene verbis de beatitudine loquantur animarum.
2.5
Jam vero nemo ex vobis parvam aliquam requiem, aut laetitiam suspicetur eorum, qui ab omni penitus molestia liberi recogitant annos suos in dulcedine animae suae; laetantur pro diebus quibus humiliati sunt, annis quibus viderunt mala; cum jucunda admiratione et mira jucunditate considerant pericula quae evaserunt, labores quos pertulerunt, certamina quae vicerunt; et pro his omnibus certa et indubitata fide exspectant beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris sui, qui resuscitabit et reformabit corpora eorum, configurata proprii corporis claritati.
2.6
Quanta est felicitas eorum, quam immensa laetitia! qui nimirum triplici gaudio, de recordatione transactae virtutis, de exhibitione praesentis quietis, de certa exspectatione futurae consummationis exsultant. Nam de futura illa consummatione habemus vocem eorum in fine ejus psalmi, de quo superius loquebamur. Dicunt enim singulae animae, quibus jam datum est ad hanc requiem pervenire: In pace in idipsum dormiam et requiescam; quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Singulariter, inquam, in spe, non jam inter spem et metum, ubi prius non sine sollicitudine et anxietate plurima fluctuabam. Sic et de praesenti sanctorum requie habemus in alio psalmo scriptum: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Bene, inquam, fecit, quamvis necdum optime. Denique audi quam bene: Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: id est a peccato omni et a peccati poena, a timore quoque et a periculo recidendi penitus liberavit. Hoc est suavissimum animae stratum, quod nullis jam lavet aut riget lacrymis, quando absterget Deus omnem lacrymam ab oculis ejus. Hoc cubile, in quo jam non compungitur, nec convertitur in aerumna sua, dum configitur spina. Exiit enim de terra illa, quae spinas ei et tribulos germinabat. Hoc plane stratum animae, quod minime jam versatur in infirmitate ejus; quoniam universa quae infirmitatis erant, pariter transierunt. Haec est, inquam, animae suavissima et saluberrima requies, conscientia munda, quieta, secura. Sit ergo beatae animae culcitra conscientiae suae puritas, sit capitale tranquillitas, sit opertorium ejus securitas: ut in hoc interim strato dormiat delectabiliter, feliciter requiescat.
2.7
Jam vero de recordatione transactae virtutis habes in psalmo centesimo vicesimo tertio manifeste verba eorum, quae superius quoque commemoravi. Considerant enim et multa cum admiratione recogitant, a quibus laqueis, quantisque periculis divino meruerint auxilio liberari, et exsultantes in Domino dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos. Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem; et addunt: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Sed et verba quae jam tempore suae resolutionis instante loquebatur Apostolus, de eo in quo nunc feliciter requiescit statu praesumpta, videntur et nunc ei multo melius convenire: nunc enim jam secure loquitor: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illum diem justus judex. Haec sunt, dico vobis, fratres, haec modo sunt universa sanctorum negotia, hic cibus, hic somnus eorum: et propterea 1033 voluit Spiritus sanctus scribi verba ea quae protulimus, caeteraque similia, ut ex his aliquatenus innotesceret nobis status eorum.
2.8
Longe aliter tamen afficiuntur in hujusmodi meditationibus, et multo amplius delectantur, quam nostra aut cogitatio capere, aut explicare queat oratio. Audi enim quomodo laboret propheta inculcans, et multiplicans verba, nec tamen sic digne magnificare valens quod intendit. Quam magna, inquit, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid tamen addidit? Perfecisti, inquit, eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. Est ergo multitudo dulcedinis, quae abscondita est, magna quidem et magna valde, necdum tamen perfecta; quoniam in manifesto perficietur, non in abscondito, quando non sub altari requiescent sancti, sed super thronos tanquam judices residebunt. Ad requiem enim exutae a corporibus animae sanctae protinus admittuntur; ad plenam autem gloriam regni non ita. Me exspectant justi, ait Propheta, cum adhuc detineretur in custodia corporis hujus, donec retribuas mihi. Et vox divina ad animas ctas corporum suorum resurrectionem flagitantes. Sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum. Sed jam sermo claudendus est: vocant enim nos missarum adhuc celebranda solemnia. Quod ergo restat adhuc de eadem materia, sermoni alteri reservemus.