Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In festo omnium sanctorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11236 Infeoms
3.1
SERMO III. Quomodo animae sactae erunt sine macula et ruga.
3.1
Advertistis, nisi fallor, ex his quae praecedente sermone sunt dicta, tres esse sanctarum status animarum: primum videlicet in corpore corruptibili, secundum sine corpore, tertium in corpore jam glorificato. Primum in militia, secundum in requie, tertium in beatitudine consummata; primum denique in tabernaculis, secundum in atriis, tertium in domo Dei. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! multo magis tamen atria concupiscibilia, secundum quod addit: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Sed quoniam in ipsis quoque atriis nonnullus, ut audis, defectus est, beati omnino qui habitant in domo tua, Domine. Laetatus sum plane in his quae dicta sunt mihi, fratres, quoniam in domum Domini ibimus. Quod si quaeritis, unde id tam fiducialiter praesumam: inde sine dubio, quod jam multi ex nobis in atriis stent, exspectantes donec recipiant corpora sua, donec impleatur numerus fratrum. In illam enim beatissimam domum nec sine nobis intrahunt, nec sine corporibus suis, id est nec sancti sine plebe, nec spiritus sine carne. Neque enim praestari decet integram beatitudinem, donec sit homo integer cui detur; nec perfectione donari Ecclesiam imperfectam. Propterea cum resurrectionem expeterent corporum, sicut priore sermone jam diximus, acceperunt divinum responsum, dicens: Sustinete modicum tempus, donec compleatur numerus fratrum vestrorum. Acceperunt tamen jam singulas stolas; sed non vestientur duplicibus, donec vestiamur et nos: quomodo de patriarchis et de prophetis ait Apostolus: Deo melius aliquid providente pro nobis, ut non sine nobis consummarentur. Stola enim prima ipsa est, quam diximus, felicitas et requies animarum: secunda vero immortalitas et gloria corporum. Unde et dicunt: Vindica, Domine, sanquinem sanctorum tuorum qui effusus est, non tanquam vindictae cupidi, nec de propriae ultionis zelo; sed ex desiderio resurrectionis et glorificationis corporum suorum, quam nimirum usque in diem judicii differendam esse non dubitant.
3.2
Sed ende hoc tibi, o misera caro, o foeda, o fetida, unde tibi hoc? Animae sanctae, quas propria Deus insignivit imagine, te desiderant; quas redemit proprio sanguine, te exspectant; et ipsarum sine te compleri 1034 laetitia, perfici gloria, consummari beatitudo non potest. Adeo siquidem viget in eis desiderium hoc naturale, ut necdum tota earum affectio libere pergat in Deum, sed contrahatur quodam modo, et rugam faciat, dum inclinantur desiderio tui. Unde et beatus Joannes, qui multa nobis de eo statu, in quo feliciter beatae animae requiescunt, per Spiritum reseravit: Sine macula, inquit, sunt ante thronum Dei. Sine macula, inquam, sed necdum sine ruga; donec veniat dies, cum sibi gloriosam Christus exhibebit Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam. In his namque qui adhuc militant, nec sine macula quidem Ecclesia est; quoniam nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram: quam utique vitam beatus Job militiam esse testatur. In his vero qui sub altare Domini requiescunt, jam quidem sine macula est Ecclesia, sicut habes in psalmo: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur, inquit, sine macula. Hic ergo requiescet in monte Domini, qui ingreditur sine macula: qui vero fuerit sine ruga, exaltabitur supra montem. Sed si vis scire quando erunt sine ruga animae sanctae, quando extendentur coeli sicut pellis, quae dilatatur penitus. ut nec minima quidem ruga inveniatur in ea: tunc sine dubio, quando jam sequentur Agnum quocunque ierit. Vere enim extendi et dilatari necesse est animas, quibus utique sequendus est Agnus. Quo enim vadit? Attingit profecto a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
3.3
Vis adhuc nosse quo eat Agnus, et quo necesse habeant beatae animae sequi eum? In omnibus requiem quaesivi. Haec est plane requies Domini, non intercisa, non circa aliquid certum restricta; quoniam in omnibus gaudet, in omnibus delectatur, in omnibus requiem quaerit, et invenit. Nam et bona ei placent in seipsis, et delectatur nihilominus bona ordinatione malorum. Diligit misericordiam et judicium: nec modo in bonorum gloria sibi complacet, sed in ipsis quoque, utpote justis, suppliciis impiorum. Quid ergo? putasne, poterit humana anima in hoc gaudium Domini sui, et in hanc ejus requiem intrare, ut et ipsa quoque in omnibus delectetur; nec aliqua jam privata affectione contrahatur in rugam, sed transeat in affectum quemdam generalem atque divinum? Poterit sine dubio, si fidelis inveniatur super pauca, quae accepit militiae suae tempore, id est, super artus, super sensus, super appetitus suos, quos suscepit regendos, ut in his probetur, quam fidelis sit Domino suo. Sciat igitur servus Christi vas suum possidere in sanctificatione, glorificet et portet Deum in corpore suo: nec dubium quin fidelem in modico servum supra multa constituat Dominus liberalis et dives. Supra multa plane, quoniam constituet eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Neque id vobis incredibile videatur, fratres, tanquam a meipso id loquar: quoniam Veritas ipsa manifeste id pollicetur, cujus de promissione omnino dubitare non licet. Beatus, ait, servus ille, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Tunc enim fidelis servus constituitur super omnia bona Domini sui, cum in gaudium ejus meretur intrare, et cum eo deinceps laetari in universis, in cunctis gaudere, in omnibus delectari. Etenim qui adhaeret Deo, Apostolo teste, unus cum eo spiritus efficitur( I Cor. VI, 17); et voluntas ejus omnino divinae adhaerens voluntati fit una cum ea, ut nihil jam, quod contra eam sit, inveniatur in omnibus creaturis; sed universa fiant, vel magis maneant pro ejus arbitrio.
3.4
Haec est ergo beata spes, quam exspectant animae sanctae: et licet in gratiarum actione versentur pro ea felicitate, in qua jam requiescunt; adhuc tamen orant et clamant ad Deum pro ea consummatione, quam praestolantur. Unde quemadmodum sine macula quidem vetustatis, sed non sine ruga contractionis eas diximus esse; sic ad gratiarum actionem jam pervenisse videntur, sed necdum ad vocem laudis; quoniam perfectum 1035 perfectos laudare decet, ut laudetur cum haereditate sua, quando jans et ipsi laudabunt cum, et erit unicuique laus a Deo. Unde et Propheta signanter futuri temporis verbo usus videtur: Beati, inquiens, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Nam et beatus Joannes in Apocalypsi non vocem laudis, sed potius vocem precis audivit. Sic enim habes: Sub altare Dei audivi voces occisorum. Quas voces? Vindica, Domine, sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est. Vox precis, non laudis est ista. Sed quousque a longe circumdamus altare istud, et veremur accedere? Desiderat, nisi fallor, charitas vestra audire sacramentum altaris hujus, et sacrum secretumque nosse mysterium. Sed quis ego sum, qui sanctorum cubiculum facile audeam temerarius perscrutator irrumpere? Quasi vero non legerim scrutatorem majestatis opprimendum a gloria. Verumtamen pausemus hic, si placet, hodie si forte pulsantibus nobis aperire dignentur mysterium altaris illius inhabitatrices animae sanctae, non nostro merito sane, sed propter eum qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo: agnoscentes et nos inter cives et domesticos Dei, nec tanquam hospites et advenas a secreta illa habitatione censeant propulsandos.

Intertext edge

Open linked passage

Note