Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In festo omnium sanctorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11236 Infeoms
4.1
SERMO IV. De sinu Abrahae, et altari sub quo sanctorum animas beatus Joannes audivit, et septem panibus, ex quibus totidem sportae remansisse leguntur.
4.1
Cum de altari illo coelesti, sub quo beatus Joannes sanctorum voces audivit, sermo incidisset, distulimus, sicut meminisse arbitror charitatem vestram, ut oratione praemissa securior nobis ad tam sacrum secretumque cubiculum pateret accessus. Tempus est, ut jam dicamus quod de eo nobis sentire datum est, sine praejudicio sane, si cui forte aliter fuerit revelatum. Illud ergo primum movere potest, quid sibi velit, quod beatus Joannes sub altare Dei audisse se perhibet sanctarum voces animarum, cum Salvator in Evangelio de Lazari anima loquens, non sub altare Dei, sed in sinum Abrahae dicat eam ab angelis deportatam. Nam et sanctus Job, ut apparet, nequaquam ad altare Dei ausus est aspirare, cum diceret: Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? Sed jam venerat tempus, fratres, illud, quod beatus Job postulabat, jam recordandi tempus, jam venerat tempus miserendi, quando sanctorum voces sub altare Dei beatus Joannes audivit. Donec enim veniret desideratus ille, qui sanguine suo deleret chirographum damnationis nostrae, et flammeum exstinguens gladium, aperiret credentibus regna coelorum; nullus omnino cuiquam sanctorum ad ea patebat accessus: sed providerat eis Dominus in inferno ipso locum quietis et refrigerii, chaos magnum firmans inter sanctas illas animas, et animas impiorum. Quamvis enim utraeque in tenebris essent, non utraeque erant in poenis; sed cruciabantur impii, justi vero consolabantur. Quod autem in tenebris essent, beati Job testimonio didicimus, qui se quoque in locum tenebrosum et opertum mortis caligine perhibebat iturum. Hunc ergo locum, obscurum quidem, sed quietum, sinum Abrahae Dominus vocat: pro eo, ut arbitror, quod in fide et exspectatione quiesceret Salvatoris. Abrahae enim fides tam manifeste probata est, et approbata, ut primus ipse futurae incarnationis Christi meruisset accipere promissionem. In hunc ergo locum 1036 Salvator descendens, contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit, eductosque vinctos de domo carceris, sedentes quidem, hoc est quiescentes, sed in tenebris et umbra mortis, jam tunc quidem sub altare Dei collocavit, abscondens eos in tabernaculo suo in die malorum, et protegens eos in abscondito tabernaculi sui, donec veniat tempus, quo procedant completo jam numero fratrum, et percipiant regnum, quod eis paratum est ab origine mundi. Jam vero sicubi forte praesens quoque sanctorum requies Abrahae sinus vocatur, certum est de Evangelio hanc inolevisse consuetudinem: licet neminem oporteat dubitare, longe alium hunc sinum esse, quam illum: quippe cum ille in tenebris, hic in luce multa; in inferno ille fuerit, iste in coelo. Non incongrue tamen etiam nunc dictum videtur patriarcharum filios paternum in sinum recipi, cum ad eorum consortium ab hoc saeculo transire merentur[ alias, meruerint].
4.2
Porro altare ipsum, de quo nobis habendus est sermo, ego pro meo sapere nihil aliud arbitror esse, quam corpus ipsum Domini Salvatoris. Credo autem quod et ego super hoc sensum ejus habeam, praesertim cum audiam eum in Evangelio promittentem: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Interim ergo sub Christi humanitate feliciter sancti[ alias, felices animae] quiescunt, in quam nimirum desiderant etiam angeli ipsi prospicere, donec veniat tempus, quando jam non sub altari collocentur, sed exaltentur super altare. Sed quid dixi? nunquid humanitatis Christi gloriam, non dicam hominum, sed vel angelorum assequi poterit quis, nedum superare? Quonam igitur modo super altare dixerim exaltandos eos, qui nunc sub altare quiescunt? Visione utique et contemplatione, non praelatione. Ostendet enim nobis Filius, ut pollicitus est, semetipsum, non in forma servi, sed in forma Dei. Ostendet etiam nobis Patrem et Spiritum sanctum, sine qua nimirum visione nihil sufficeret nobis; quoniam haec est vita aeterna, ut cognoscamus Patrem verum Deum, et quem misit Jesum Christum, et in eis, quod non est dubium, etiam Spiritum utriusque. Transiens quippe ministrabit nobis, novas utique, et usque ad tempus illud nobis penitus inexpertas delicias manifestae suae contemplationis. Unde et beatus Joannes in Epistola sua: Nunc, inquit, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus; et addit: Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Audi denique sponsam in Cantico canticorum fiducialiter loquentem, et spe quidem jam super altare locatam. Laeva ejus, haud dubium quin sponsi, sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Transcendit enim beata anima Christi incarnationem et humanitatem, quae nimirum laeva ejus jure vocatur; ut divinitatem ejus et majestatem ejus, quam non incongrue dexteram nominat, sublimius contempletur.
4.3
Tripliciter enim, fratres, in aeterna illa et perfecta beatitudine fruemur Deo, videntes eum in omnibus creaturis, habentes eum in nobis ipsis, et( quod his omnibus ineffabiliter jucundius sit atque beatius) ipsam quoque cognoscentes in semetipsa Trinitatem, et gloriam illam sine ullo aenigmate mundo cordis oculo contemplantes. In hoc enim erit vita aeterna et perfecta, ut cognoscamus Patrem, et Filium cum sancto Spiritu, et videamus Deum sicuti est: id est, non modo sicut inest nobis videlicet, aut caeteris creaturis, sed sicut est in semetipso. Unde duo illa velut circumjacentia esse videntur quae praediximus, et quasi cortex tritici: haec vero cognitio, summa beatitudinis, tritici medulla, adeps frumenti, quo nimirum civitas sancta Jerusalem satiatur. Verum quam magna est beatitudo illa, tam abscondita est ab oculis nostris; quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor 1037 hominis ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, quanta jucunditas maneat nos in illa cognitione. Pax Dei est illa, quae exsuperat omnem intellectum; quanto magis omnem sermonem nostrum? Quod ergo nulli datum est experiri, nullus conetur effari. Mensuram, ait Dominus, plenam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus vestros. Plenam universitate creaturarum, confertam in interiore homine nostro, cogitatam in exteriore, supereffluentem in Deo ipso. Ibi cumulus felicitatis, ibi supereminens gloria, ibi supereffluens beatitudo.
4.4
Nam quomodo videndus sit in creaturis, quomodo in nobis habendus, possumus vel ex parte conjicere, ex ipsis nimirum, quas accepimus jam, primitiis spiritus. Cognitio autem illa omnino adhuc nobis incognita est: mirabilis facta est; confortata est, ut non possimus ad eam. At vero quemadmodum in creaturis videndus sit, possumus aliquatenus intelligere, nimirum cum et modo videatur in ipsis: unde et philosophi, Apostolo teste, per ea quae facta sunt, Dei invisibilia conspexere. Verum quantumcunque proficiat quis intelligendo conspicere, quam potentissime, quam prudentissime, quam benignissime majestas aeterna omnia fecerit, cuncta regat, ordinet universa; prorsus modicum ab eo quod est comprehendit. Veniet autem, quando jam, ut in praecedenti sermone diximus, sequemur Agnum quocunque ierit, et in omnibus consequemur creaturis, ut in omnibus gaudeamus, quod est gaudium Domini Dei nostri. Gaudeamus sane in omnibus, sed non aliunde quam de ipso, sicut et ipse non aliis fruitur, sed semetipso.
4.5
Jam vero quemadmodum in nobis habendus sit, et hoc vel ex parte possumus cogitare. Constat enim animarum triplicem esse naturam. Unde et sapientes mundi hujus animam humanam, rationalem, irascibilem, concupiscibilem esse tradiderunt: quam utique triplicem vim animae ipsa quoque natura et quotidiana experimenta nos docent. Porro quemadmodum circa rationale nostrum, et scientia, et ignorantia constat, tanquam habitus et privatio: sic et circa concupiscibile, desiderium et contemptus: et circa id quod dicitur irascibile, et laetitia pariter, et ira versatur. Implebit ergo Deus rationale nostrum luce sapientiae, ita ut penitus nobis nihil desit in ulla scientia. Implebit concupiscibile nostrum fonte justitiae, ut omnino desideremus eam, et ea penitus repleamur, sicut scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Nulla enim alia res implere potest desiderium animae, nulla alia praeter justitiam beatificare animam potest. Cum ergo repleverit Deus concupiscibile nostrum justitia; quidquid respuere debet anima, respuet; quidquid debet concupiscere, concupiscet: et ex omnibus id magis appetet, quod magis fuerit appetendum. Merito denique concupiscibili nostro justitiam attribuimus, ex quo nimirum aut justi, aut injusti reputamur. Jam vero quod dicitur in nobis irascibile, cum repleverit illud Deus, perfecta erit in nobis tranquillitas, et in summam jucunditatem atque laetitiam replebimur pace divina. Et vide si non etiam in his tribus perfecta, quantum sane ad animam spectat, beatitudo consistit: quando scientia jam non inflabit propter justitiam; jam non contristabit propter laetitiam, ut cesset proverbium illud: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem: quando justitia nec indiscreta erit propter scientiam, nec onerosa propter laetitiam: quando laetitia nec inepta[ alias, suspecta] erit propter scientiam, nec impura propter justitiam.
4.6
Sed in his omnibus nihil adhuc exterior homo noster accepit. Ipsi ergo, ut inhabitet gloria etiam in terra nostra, et juxta alium prophetam repleatur majestate Domini omnis terra, quatuor sunt quaerenda, quem nimirum constat ex elementis quatuor esse compactum. Nec mireris quod pluribus indigere videtur qui miserior est, cum et in psalmo legeris, dicente Propheta: Si tivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea! Habeat ergo terra nostra immortalitatem 1038, ne jam timeat denuo se in pulverem redigendam. Resurgens enim corpus nostrum jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Sed quid proderit, si forte contingat in aeternum vivere in miseriis et aerumnis passibilitatis hujus, qua nimirum incessanter corruptibile hoc corpus affligitur; et si non semel, utique semper moritur? Habeat certe etiam aliquando omnimodam impassibilitatem. Ab humoribus enim inordinatis causas aiunt procedere passionum. Sed jam desiderat corpus nostrum etiam levitatem, secundum eam nimirum quam habet ex aere portionem, ne vel ipso onere sit molestum. Tanta itaque futura credenda est corporum levitas et agilitas beatorum, ut possint, si velint, absque omni mora seu difficultate ipsam quoque cogitationum nostrarum sequi ad omnia velocitatem. Quid ultra deest ad perfectam corporis beatitudinem? Sola utique pulchritudo. Hanc perfectissimam habituri, non immerito possumus attribuere ei parti, quam habemus ab igne. Salvatorem enim exspectamus, ut ait Apostolus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, exhibens quod pollicitus est, quoniam fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Sic ergo replebit animas nostras Deus, cum perfecta in eis scientia fuerit, perfecta justitia, perfecta laetitia. Sic replebitur majestate ejus omnis terra, cum fuerit corpus incorruptibile, impassibile, agile, configuratum denique corpori claritatis suae. Et vide ne forte isti sint septem panes, quibus quatuor hominum millia Salvator legitur satiasse, e quibus ejusdem numeri sportas plenas apostoli reservandas sustulerunt. Nunc enim reficimur panibus istis, cum jucunda meditatione beatam spem ruminamus: donec veniat, cum jam non de spe, sed de re ipsa et exhibitione gaudentes, quasi plenas sportas recipere pro panibus singulis mereamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note