In festo omnium sanctorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11236 Infeoms
5.1
SERMO V.
5.1
Festiva nobis est dies, et inter praecipuas solemnitates hodierna solemnitas numeratur. Quid ergo dicimus? cujus apostoli, cujus martyris, cujus sancti? Non unius alicujus singulariter, sed pariter universorum. Omnes siquidem novimus festivitatem Omnium Sanctorum dici, et esse, quam hodie celebramus. Omnium, inquam, sive coelestium, sive terrestrium. Sunt enim sancti de coelo, et sunt sancti de terra: itemque eorum qui de terra sunt, quidam adhuc in terra, aliqui jam in coelo. Celebratur ergo festivitas omnium horum communiter, sed forsitan non uniformiter. Neque hoc mirum, cum non sit ne ipsa quidem sanctitas omnium uniformis, sed inter sanctos et sanctos distet, idque non parum. Nec modo dico, quia alius alio sanctior( haec enim quantitatis potius, quam qualitatis distantia est); sed quod non modo magis et minus, verum etiam aliter atque aliter sanctos dici, et vere dici inveniamus. Et forte inter angelos atque homines assignari possit ista diversitas sanctitatis pariter et celebritatis. Neque enim tanquam triumphantes honorari posse videntur, qui nunquam pugnasse noscuntur. Aliter tamen honorandi sunt nimis etiam ipsi, tanquam amici tui, Deus, cujus nimirum voluntati semper adhaeserunt, tanta utique felicitate, quanta facilitate. Nisi forte in eo pugnasse creduntur, quod peccantibus aliis viriliter perstiterunt, non abeuntes in concilio impiorum, sed singuli quique dicentes: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Celebranda ergo in eis gratia praeveniens in benedictione dulcedinis; honoranda benignitas Dei, non ad poenitentiam adducens, sed abducens, ab omnibus, quibus poenitentia deberetur; non eripiens a tentatione, sed a tentatione conservans.
5.2
Aliud sane in his sanctitatis genus, et proprio modo videbitur honorandum, qui venerunt ex magna tribulatione, et dealbaverunt stolas suas in sanguine 1039 Agni: qui post multos agones jam nunc triumphant in coelis coronati, quoniam legitime certaverunt. Estne adhuc sanctorum aliquod tertium genus? Est, sed occultum. Sunt enim sancti qui adhuc militant, adhuc pugnant; currunt adhuc, necdum comprehenderunt. Temerarie forsitan hujusmodi videar dicere sanctos; sed tamen novi unum ex his non veritum dicere Deo: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Sic et Apostolus, divinorum conscius secretorum, evidentius ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti( Rom. VIII, 28). Haec nimirum diversitas appellationis in nomine sanctitatis, ut alii quidem jam secundum consummationem sancti vocentur, alii juxta solam adhuc praedestinationem. Latet ergo hujusmodi sanctitas penes Deum; clausa est, et clause quodammodo celebratur. Siquidem nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit; sed in futurum omnia reservantur incerta. Sit ergo istorum celebritas sanctorum in corde Dei; quoniam novit Dominus qui sunt ejus, et ipse scit quos elegerit a principio. Sit etiam apud administratorios illos spiritus, qui mittuntur in ministerium propter eos qui haereditatem capient salutis: nos in vita sua laudare hominem prohibemur. Quomodo namque secura laudatio, ubi nec ipsa vita secura? Non coronabitur nisi qui legitime certaverit, ait tuba illa coelestis. Et legem certaminis ab ore ipsius legislatoris ausculta: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Nescis quis sit perseveraturus, nescis quis sit legitime certaturus, nescis quis coronam sit accepturus.
5.3
Illorum lauda virtutem, quorum jam certa victoria est; illos devotis extolle praeconiis, quorum secure potes adgaudere coronis. Cantavimus sanctis hac nocte, dicentes: Timete Dominum, omnes sancti ejus; sed non istis. Non, inquam, eos qui perseveraverunt usque in finem, timere hortabamur, quia scriptum est: Jam non erit timor in finibus nostris. Illis potius dicebamus sanctis, quibus custodia multiplex necessaria est pro multitudine periculorum. Siquidem non est eis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum, sed adversus principatus quoque et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Egent plane custodia, qui tam multipliciter, non modo cominus, sed eminus appetuntur. Et ubi tot pugnae foris, non debent intus deesse timores, ut merito his dicatur: Timete Dominum, omnes sancti ejus. Tota interim beatitudo nostra est timere Deum, dicente Scriptura: Beatus homo qui semper est pavidus. Et item Psalmista ait: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Caeterum longe aliter beati, in quibus jam perfecta charitas foras misit timorem, nec jam timent ambulantes in viis, sed laudant potius habitantes in domo, sicut idem ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Nostra ergo felicitas, nostra interim festivitas, in timore Dei: nam illorum magis in exsultatione et laude versatur.
5.4
Inde est quod secure laudantur homines, qui non sua jam vivunt vita, sed Dei: nam hominum utique vita tentatio est. Est autem gemina quaedam securitas laudis hujus: nisi quod forte videbitur, si diligenter attendimus intra alteram altera comprehendi. Siquidem non est quod laudare vereamur verissime, certissimeque laudabiles: non est quod glorificare cunctemur sic absorptos in gloria, ut nostra omnino nequeant laudatione moveri. Non enim est quo vanitas intret, ubi veritas jam totum occupavit. Sed quaenam, inquies, gloria sanctis? Neque enim singuli sese glorificant, quia scriptum est: Non te laudet os tuum. Non vicissim alter alterum laudat, quia in laudem Conditoris intenti et extenti, in quo nimirum tota eis reposita est beatitudo, mutuis nunquam vacare laudibus possunt, dicente Propheta, sicut supra quoque meminimus: Beati qui habitant in domo tua, 1040 Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Verumtamen non acquiesco expertes gloriae credere sanctos, maxime propter illud quod Apostolus ait: Quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operabitur in nobis. Et Propheta: Visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. Non enim ait: Ut lauderis ab haereditate tua; sed, cum haereditate tua, ut communis intelligatur futura laudatio. Quod si ipsa laudat haereditas Dominum; haereditatem quis laudet, ab Apostolo audiamus. Tunc, inquit, unicuique laus erit. A quo? A Deo. Magnus laudator, et vehementer ambienda laudatio. Felix commutatio laudis, ubi et laudare beatum est, et laudari.
5.5
Ad quid ergo sanctis laus nostra? ad quid glorificatio nostra? ad quid nostra haec ipsa solemnitas? Quo eis terrenos honores, quos juxta veracem Filii promissionem honorificat Pater coelestis? Quo eis praeconia nostra? pleni sunt. Prorsus ita est, dilectissimi, honorum nostrorum sancti non egent, nec quidquam eis nostra devotione praestatur. Plane quod eorum memoriam veneramur, nostra interest, non ipsorum. Vultis scire quantum interest nostra? Ego in me, fateor, ex hac recordatione sentio desiderium vehemens inflammari, et desiderium triplex. Vulgo dicitur: Quod non videt oculus, cor non dolet. Oculus meus, memoria mea; et cogitare de sanctis, quodam modo eos videre est. Sic nempe portio nostra in terra viventium, nec modica sane portio: si tamen, ut decet, memoriam affectio comitetur. Sic, inquam, conversatio nostra in coelis est; verumtamen non sic nostra, sicut illorum. Ipsorum enim substantia ibi est, nostra autem desideria; ipsi per praesentiam, nos per memoriam ibi sumus. Quando et nos addemur ad patres nostros? quando essentialiter praesentabimur eis? Hoc enim primum desiderium, quod in nobis sanctorum memoria vel excitat vel incitat magis, ut eorum tam optabili societate fruamur, et mereamur concives et contubernales esse spirituum beatorum, misceri coetui patriarcharum, cuneis prophetarum, senatui apostolorum, martyrum exercitibus numerosis, confessorum collegiis, virginum choris; in omnium denique colligi et collaetari communione sanctorum.
5.6
Singulorum quippe recordationes, quasi scintillae singulae, imo quasi ardentissimae faces, devotos accendunt animos, ut eorum et conspectum sitiant[ alias, sentiant] et complexum: adeo ut plerumque etiam inter eos esse se reputent, mode ad omnes simul, modo ad hos vel ad illos tota aviditate et vehementia corda vibrantes. Alioquin quid istud negligentiae, quid pigritiae, imo quid vecordiae est, ut non crebris suspiriis et ferventissima affectione abrumpere hinc, et in illa tam felicia agmina jaculari animos studeamus? Vae nobis a duritia cordis nostri! vae a peccato gentium, quas Apostolus memorat sine affectione fuisse! Praestolatur nos Ecclesia illa primitivorum, et negligimus; desiderant nos sancti, et parvipendimus; exspectant nos justi, et dissimulamus. Excitemur aliquando, fratres; resurgamus cum Christo, quaeramus quae sursum sunt, quae sursum sunt sapiamus. Desideremus desiderantes nos, properemus ad praestolantes nos, exspectantes nos votis praeoccupemus animorum. Ecce enim nihil in hac nostra communione securitatis, nihil perfectionis, nihil quietis: et tamen hic quoque quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum? Quidquid enim, sive interius, sive exterius, molestum occurrit, ipso utique tam germanorum consortio fratrum, cum quibus est nobis cor unum et anima una in Deum, tolerabilius invenitur. Quam dulcior erit, quam delectabilior, quam beatior unio ubi nulla suspicio esse poterit, nulla dissensionis occasio; ubi omnes perfecta charitas indissolubili foedere colligabit, ut sicut Pater et 1041 Filius unum sunt, sic et nos unum simus in ipsis!
5.7
Non tantummodo societas, sed etiam felicitas nobis est optanda sanctorum, ut quorum desideramus praesentiam, gloriam quoque ferventissimis studiis ambiamus. Neque enim perniciosa haec ambitio, aut illius affectatio gloriae ullatenus periculosa est. Nam quod dicimus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; hujus temporis vox est, quando et ipsi angeli clamant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis Noli me tangere, ait: nondum enim ascendi ad Patrem meum. Verbum gloriae est. Nempe Filius sapiens gloria Patris. Noli ergo, ait gloria, noli me tangere. Noli interim quaerere gloriam, fuge potius: et vide omnino ne me tetigeris, donec perveniamus ad Patrem, ubi sit gloriatio omnis jam secura. Ibi in Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Nunquid non videtur audisse dicentem: Noli me tangere; nondum ascendi ad Patrem meum, quae in Cantico clamat: Fuge, dilecte mi, fuge?. Hoc est enim quod supra meminimus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Unde et in hymno hodie nos canimus:« Des pacem famulis, nos quoque gloriam per cuncta tibi saecula,» juxta angelicam scilicet distributionem.
5.8
Quia enim tentatio est vita hominis super terram, merito in terra homini, non gloria, sed pax est quaerenda: pax cum Deo, pax cum proximo, pax in seipso. O custos hominum! quare me posuisti contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Vicina nimirum lucta et intestina seditio, bellum non civile, sed domesticum, spiritus adversus carnem, et caro adversus spiritum concupiscens. Unde hoc, nisi quia posuisti me contrarium tibi? Tu enim vera libertas, tu vita, tu gloria, tu sufficientia, tu beatitudo; ego pauper, et miser, et miserabilis, confusus et humiliatus usquequaque, mortuus propter peccatum, venundatus sub peccato. Denique tu perfecta et sancta voluptas, et requies spirituum beatorum, posuisti me ab initio contra Eden( quod voluptatem sonat) in labore utique et aerumna. Attamen dicis: Convertimini ad me in toto corde vestro. Liquet quia sumus aversi, quos ut revertamur hortaris: liquet quia contrarii, quos revocas ut convertamur. Sed quomodo? In jejunio, inquit, et fletu, et planctu. Mira res! Itane in jejunio tu versaris, et in fletu degis, et in planctu habitas? Procul a te omnia ista: procul ipse ab his vehementer. Nimirum regnum tuum in Jerusalem, quam satias adipe frumenti; nec ibi luctus aut clamor, sed nec ullus dolor, magis autem gratiarum actio, et vox laudis. Justi, inquit, epulentur in conspectu Dei, et delectentur in laetitia et exsultatione. Quomodo ergo in jejunio, et fletu, et planctu convertemur ad ipsum? An vero justus eum in laetitia et exsultatione; qui vero nondum justus est, nonnisi in jejunia, et fletu, et planctu reperiet? Ita plane; sed justus qui jam conspectum meruerit, non qui adhuc vivat ex fide. Nimirum quod ait Dominus: Cum ipso sum in tribulatione, ad eum pertinet qui per fidem ambulat; non autem qui ad faciem jam pervenit. Equidem utrisque est caput unum, sed non uno modo membris omnibus exhibetur. Quibusdam enim ostenditur caput hirsutum spinis, inclinatum in cruce, ut humilientur pariter, pariter et compungantur. Quibusdam gloriosum apparet, ut ab ipso glorificentur, ut in ipso glorientur facta ei similia, quem[ alias, quod] vident sicuti est.
5.9
Hoc ergo secundum desiderium, quod ex sanctorum commemoratione flagrat in nobis, ut sicut illis, sic nobis etiam Christus appareat vita nostra, et nos quoque cum ipso appareamus in gloria. Interim nempe non sicut est, sed sicut pro nobis factum est, caput nostrum nobis repraesentatur non coronatum gloria, sed peccatorum nostrorum circumdatum spinis dicente Scriptura: Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua. O regem! o diadema! Mater siquidem Synagoga, non matrem sese exhibens, sed novercam, regem nostrum 1042 corona spinea coronavit. Pudeat sectari gloriam membra, quibus caput suum tam inglorium exhibetur, non habens speciem aut decorem, vel aliquid ejusmodi. Nimirum Salomon est, quod interpretatum est pacificus, sane quod in praesenti est; non utique beatificus, aut glorificus: ut in omnibus angelicum illud elogium commendetur, quo terris pacem, coelis gloriam tradiderunt. Pudeat sub spinato capite membrum fieri delicatum, quod omnis ei interim purpura non tam honoris sit, quam irrisionis. Videre est tamen hodie multis in locis, non sine multa ambitione et comessatione, praesentem diem honorari. Honorari an dehonestari dicam? Ipsi viderint qui haec agunt. Ipsorum est enim hujusmodi celebritas, non sanctorum: quod sibi libet faciunt, non quod sanctis. Erit cum venerit Christus, nec mors ejus ultra annuntiabitur, ut sciamus quoniam ipsi quoque mortui sumus, et cum eo abscondita est vita nostra. Apparebit caput gloriosum, et cum eo membra glorificata fulgebunt, cum videlicet reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum gloriae capitis, quod est ipse. Hanc ergo gloriam tota et tuta ambitione concupiscamus, ne forte audiamus et nos: Quia gloriam quae ab invicem est quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est non vultis.
5.10
Sane ut eam nobis sperare liceat, et ad tantam beatitudinem aspirare, summopere nobis desideranda sunt suffragia quoque sanctorum, ut quod possibilitas nostra non obtinet, eorum nobis intercessione donetur. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei. Nostis, ipsi periculum nostrum, nostis figmentum nostrum; nostis ignorantiam nostram, et dolos adversariorum; nostis corum impetus, et nostram fragilitatem. Vobis enim loquor, qui in eadem tentatione fuistis; qui eosdem superastis conflictus, eosdem laqueos evasistis; qui didicistis ex his quae passi estis, compassionem. Confido equidem et de angelis, quod nec ipsi suam visitare speciem dedignentur, maxime quia scriptum est: Visitabis speciem tuam, et non peccabis. Caeterum etsi de eis mihi arbitror praesumendum ob spiritualis substantiae et rationalis formae similitudinem; ampliori tamen fiducia ad eos mihi reor utendum[ alias, vertendum], quos habere me noverim et in ipsa humanitate consortes, ut oporteat eos familiarius et specialius misereri ossi de ossibus suis, et carni de carne sua.
5.11
Denique transeuntes ex hoc mundo ad Patrem, sancta nobis pignora reliquerunt. Apud nos siquidem corpora eorum in pace sepulta sunt, quorum nomina vivent in saeculum, id est, quorum nunquam gloria sepelitur. Absit, absit a vobis, animae sanctae, Aegyptia illa crudelitas pincernae Pharaonis, qui in gradum pristinum restitutus, statim oblitus est Joseph sancti, qui in carcere tenebatur!. Non enim erant unius capitis membra, nec aliqua pars fideli cum infideli, aut ulla societas Israelitae ad Aegyptium, non plus quam luci ad tenebras. Interpretatur enim Aegyptus tenebrae, Israel vero Videns Deum: atque ideo ubicunque Israel erat, lux erat. Non sic noster Jesus crucifixi secum latronis potuit oblivisci: factum est utique quod promissum est; ipsa die qua compassus est, et conregnavit. Nos quoque si non sumus ipsius capitis membra, cujus et sancti, unde eis tam solemnibus hodie votis, et tanto gratulamur affectu? Caeterum qui dixit: Si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; hoc quoque nihilominus ait: Quod si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Haec igitur nostra et eorum cohaerentia est, ut nos congratulemur eis, ipsi compatiantur nobis: nos devota meditatione regnemus in eis, ipsi in nobis, et pro nobis militent pia interventione. Nec est quod de eorum pia erga nos sollicitudine dubitemus, quandoquidem non consummandi sine nobis, sicut supra meminimus, exspectant nos usque dum retribuatur nobis: ut videlicet in novissimo die magno festivitatis omnia simul in virum perfectum cum suo tam excelso capite membra concurrant, et laudetur 1043 cum haereditate sua Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia benedictus, et laudabilis, et gloriosus in saecula. Amen.