In festo S. Andreae apostoli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11233 Infesan
2.1
SERMO II. De quatuor cornibus crucis.
2.1
Beati Andreae apostoli solemnitas hodie celebratur: quam si pia sollicitudine perscrutemur, multa invenimus in ea quae aedificent animas nostras. In ipso siquidem conversionis suae initio magnum nobis perfectae obedientiae praestat exemplum. Quod quidem Christianis omnibus necessarium, nobis tamen est charius amplectendum, qui nimirum specialiter ex ipsa professione nostra tenemur obedientiae debitores. Sapiens nummularius[ alias, mercator] est, imo ipsa Sapientia, cui necesse habemus reddere hunc obedientiae nummum; nec suscipiet eum, nisi et integer inveniatur, et sine aliqua falsitate. Nam si discutimus, si dijudicamus, et in hoc quidem praecepto obedimus, sed non in illo; fractus est nummus; non suscipiet eum Christus, a quo nimirum tenemur nummi, non fracti, sed integri debitores. Omnes enim obedientiam simpliciter, et sine ulla exceptione promisimus. Quod si quis obediat quidem, sed simulatorie et ad oculum, murmuret autem in abscondito: falsus est nummus ejus; plumbum habet, non argentum, et iniquitas sedet super talentum plumbi. Dolose agit, sed in conspectu Dei, quoniam Deus non irridetur.
2.2
Vis audire perfectae obedientiae formam? Vidit Dominus, ait evangelista, Petrum et Andream mittentes rete in mare; et ait illis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Faciam, inquit, de piscatoribus piscatores, imo praedicatores. At illi continuo, nihil dijudicantes aut haesitantes, non solliciti unde viverent, non considerantes quonam modo rudes homines et sine litteris praedicatores fieri possent; nihil denique interrogantes, sine omni mora relictis retibus et navi secuti sunt eum. Agnoscite, fratres, quoniam propter vos singulis annis in Ecclesia 1064 recitantur; ut discentes verae obedientiae formam, castigetis corda vestra in obedientia charitatis. Haec nimirum est quae sola commendat obedientiae nummum, hoc illius argentum est probatum atque purgatum. Sola enim est charitas, quae obedientiam gratam facit et acceptabilem Deo. Hilarem quippe datorem diligit Deus. Et item: Si tradidero, inquit, corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
2.3
Vultis ut de ipsa quoque beati hujus apostoli passione, quam nimirum hodie celebramus, loquamur aliquid ad laudem Christi, et ad aedificationem vestram? Audistis certe, cum pervenisset beatus Andreas ad locum ubi crux parata erat, quomodo confortatus sit in Domino; et per Spiritum, quem una cum caeteris apostolis in igneis linguis acceperat, verba vere ignea loqueretur. Videns enim paratam eminus crucem, nequaquam, ut exigere videtur mortalis infirmitas, facies ejus expalluit, nequaquam sanguis ejus gelatus est; non stetere comae, aut vox faucibus haesit; non contremuit corpus, non mens ejus turbata est; non recessit, ut assolet, intellectus. Ex abundantia cordis os locutum est, et charitas quae fervebat in corde, quasi scintillas quasdam ardentissimas emittebat in voce. Quid enim beatus Andreas, cum sibi paratam, ut dixi, crucem eminus cerneret, loquebatur?« O crux,» inquit, diu desiderata, et jam concupiscenti animo praeparata! securus et gaudens venio ad te; ita ut et tu exsultans suscipias me, discipulum ejus, qui pependit in te; quia amator tuus semper fui, et desideravi amplecti te.» Obsecro, fratres, homo est qui loquitur haec? an non est homo, sed angelus, aut nova aliqua creatura? Homo plane similis nobis, passibilis. Nam passibilem eum passio ipsa testatur, qua appropinquante tam laetabundus exsultat. Unde ergo in homine nova haec exsultatio, et laetitia hactenus inaudita? Unde in tanta fragilitate tanta constantia? Unde in homine tam spiritualis mens, tam fervens charitas, animus tam robustus? Absit ut a se ipso tantam ei credamus inesse virtutem! Donum perfectum est, descendens a Patre luminum, ab eo utique qui facit mirabilia magna solus.
2.4
Plane spiritus erat, dilectissimi, qui adjuvabat infirmitatem ejus, per quem diffundebatur in corde ipsius charitas fortis ut mors, imo et fortior morte. Cujus, o si et nos participes inveniamur! Ecce enim molestus est nobis poenitentiae labor, corporis afflictio gravis, abstinentia onerosa. In vigiliis dormitat anima nostra prae taedio, non ob aliud sane, quam propter inopiam spiritus. Ipse enim si adesset, adjuvaret sine dubio infirmitatem nostram: et sicut beato Andreae crucem et mortem ipsam, sic nobis quoque laborem, et poenitentiam nostram faceret, non solum non modestam, sed etiam desiderabilem, atque omnino delectabilem esse. Spiritus enim emus, ait Dominus, super mel dulcis; ita ut ne ipsa quidem dulcedini ejus praevalere queat, amarissima licet, mortis amaritudo. Quid non temperabit illa dulcedo, quae mortem quoque facit esse dulcissimam? quae resistere possit asperitas unctioni illi, quae mortem quoque facit suavissimam? Cum dederit, ait, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Quam molestiam non expellet gaudium illud, quod mortem quoque ipsam facit laetissimam? Quaeramus hunc spiritum, fratres: tota sollicitudine operam demus, ut mereamur habere hunc spiritum, imo ut quem jam habemus, abundantius adhuc habeamus. Quicunque enim spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Nos autem non accepimus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Testimonium praesentiae ejus praebent opera ipsa salutis et vitae, quae nullatenus agere possemus, nisi spiritus Salvatoris adesset qui vivificat animas nostras. Quaeramus igitur ut dona sua multiplicet Deus in nobis, et spiritum suum augeat, qui jam primitias dedit. Nullum enim omnino praesentiae ejus certius testimonium est, quam desiderium gratiae amplioris, quoniam ipse dicit: Qui edunt 1065 me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient.
2.5
Sed fortasse multorum nobis conscientiae jam respondent: Desideramus quidem hunc Spiritum, qui sic adjuvet infirmitatem nostram; sed invenire non possumus. Et ego dico: Propterea non invenitis, quia non quaeritis; propterea non accipitis, quia non petitis. Petitis, et non accipitis, eo quod negligenter petatis. Nihil enim aliud exspectat, nihil aliud quaerit Deus, nisi ut sedule et cum desiderio requiratur. Denique quando negabit petentibus, qui etiam non petentes provocat, et hortatur ut petant? Si vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se?. Petite ergo, charissimi, petite sine intermissione, petite sine haesitatione; et in omnibus operibus vestris dulcissimi semper hujus ac suavissimi Spiritus praesentiam et auxilium invocate. Et nos enim, fratres, cum beato Andrea necesse habemus tollere crucem nostram, imo cum eo, quem et ipse secutus est, Domino Salvatore. Inde enim sic laetabatur, inde sic exsultabat, quod non solum pro eo, sed etiam cum eo mori videretur, et complantari similitudini mortis ejus, ut compatiens etiam conregnaret. Cum quo ut simul crucifigamur et nos, attentis auribus cordis audiamus vocem dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me( Luc. IX, 23). Ac si dicat: Qui me desiderat, se despiciat: qui vult facere voluntatem meam, discat frangere suam.
2.6
Sed continuo bella insurgunt, armantur protinus adversum eos inimici. Et nos armemur contra; imitemur arma regis nostri, ut tollamus et nos crucem nostram, in qua de inimicis omnibus triumphemus. Audi enim quid Psalmista promiserit, imo Spiritus sanctus per os ejus: Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus, haud dubium quin Altissimi; de eo siquidem loquebatur, sicut manifeste indicant ipsius psalmi praecedentia verba. Ad quid, fratres, scuto circumdamur, nisi quia nos undique bella circumdant? Denique quid causae sit ut te scuto circumdet, attende. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus. Ad quid enim? Non timebis, inquit, a timore nocturno; a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Videsne quam necesse sit, ut scuto circumdet te veritas, quem sic hostium tela circumdant? ab inferiori enim parte timor nocturnus insurgit, a sinistris sagitta volat in die, a dextris perambulat negotium tenebrosum: et ut nihil sit vacuum, a superiori parte daemonium meridianum insurgit[ alias, occurrit]. Nos autem miseri et miserabiles, vicinis tot serpentibus, et igneis telis undique volantibus, undique insurgentibus inimicis, nihilominus perniciosa securitate et negligentia dormitamus, torpemus otio, vanitatibus et scurrilitatibus indulgemus, tam pigri ad spiritualia exercitia, ac si jam pax sit et securitas, et non sit militia vita hominis super terram. Hoc est, dico vobis, charissimi, quod me vehementius terret, quod omnino timoris acerbissimi gladio transverberat animam meam; quod inter tanta pericula minus timorati, minus exercitati[ alias, excitati], minus quam necesse sit solliciti videamur. Siquidem unum e duobus haec ipsa negligentia nostra probat; aut omnino traditos nos hostibus, et nescire; aut certe, si inter haec conservamur, ei qui tuetur nos, ingratos nimium inveniri. Quorum utrumque quid periculi habeat, satis manifestum est. Propterea, obsecro vos, dilectissimi, ipsa nos excitet hostium malitia pervigil, et instantia eorum maligna, qua tam seduli, tam solliciti sunt in nostram perditionem[ alias, persecutionem], nos quoque sollicitos faciat et circumspectos, ut in timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur.
2.7
Ecce enim in cruce est salus nostra: tantum ut ei 1066 viriliter inhaereamus. Verbum crucis, ait Apostolus, pereuntibus quidem stultitia; his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Ipsa est scutum quo circumdamur, ut ejus quatuor cornua quadrifaria hostium tela repellant. Sit ergo inferius cornu contra timorem nocturnum, id est adversus pusillanimitatem, quae de carnis afflictione procedit, ut id quod sub nobis est, corpus castigare viriliter studeamus, ac subjicere servituti. Si quis vero nobis in faciem maledicit, si quis aperte mala suadere conatur; in die volat sagitta, et a sinistris est, sinistro nihilominus cornu crucis excipienda. Quod si adulatur, si quasi consulentis animo venenum propinat fraternae detractionis, et odium seminare conatur, si denique iniquum aliquid tanquam justum persuadere tentat, a dextris est mihi iste; sed Judas est, osculo me prodit, et dextro cornu crucis negotium perambulans in tenebris necesse est propulsari. Sed ecce daemonium meridianum, superbiae scilicet spiritus, qui nimirum in splendore majori virtutum acrius insurgere solet. Haec autem quam perniciosa sit, saepius vobis intimare curamus. Initium quippe omnis peccati, et causa totius perditionis, superbia est. Propterea quisquis es qui salutem tuam operari studes, adversus hanc super caput tuum cornu crucis habere memento, ut non eleveris in superbiam, non exaltetur cor tuum, non ambules in magnis, neque in mirabilibus super te; sed tela ea, quae de sublimi veniunt, supereminens capiti tuo cornu crucis excipiat. Sane hoc solum est, cui salutis pariter et regni titulus inscribitur; quia solus qui se humiliat, salvari et exaltari meretur.
2.8
Jam ut breviter repetam, quatuor haec cornua sunt continentia, patientia, prudentia et humilitas. Felix anima, quae in hac cruce gloriatur, in hac cruce triumphat! tantum ut perseveret in ea, et nullis valeat tentationibus dejici. Oret igitur quisquis in hac cruce est, oret cum beato Andrea. Dominum et magistrum suum, ne patiatur eum de cruce deponi. Quid enim malignus ille non audeat, quid non praesumat impius attentare? Quod Aegeae manibus de discipulo, hoc Judaeorum linguis facere cogitaverat et de magistro. In utroque tamen sera poenitentia ductus, victus et confusus abscessit. Utinam abeat similiter et a nobis, eo vincente, qui et in se, et in discipulo triumphavit! Faciat ipse, ut mereamur et nos in hac nostra qualicunque cruce poenitentiae, quam pro ipsius nomine tulimus, feliciter consummari, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.