In natali S. Victoris confessoris
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11238 Innasvi
1.1
SERMO I.
1.1
Victoris vita[ alias, virtus] et gloria specialis non tam ad gloriam quam ad virtutem provocat omnes qui recto sunt corde. Non recti plane, sed perversi est animi, ante quaerere gloriam quam exercere virtutem, et velle coronari qui legitime non certaverit. Vanum est vobis, inquit, ante lucem surgere. Ita est. Frustra ad celsitudinem nititur gloriae, qui prius non claruit virtute. Frustra fatuae virgines sponso obviam surgunt, quarum lampades exstinguuntur: et ideo fatuae, quia vacuis gloriantur lampadibus, virtutis oleum non habentes. Absit mihi gloriari nisi in gloria illorum, quibus Propheta congratulans ait: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Et infert: Quoniam gloria virtutis eorum tu es. Pulchre non eorum, sed virtutis eorum gloria commendatur. Quae enim sine virtute est gloria, profecto indebita venit, praepropere affectatur, periculose captatur. Virtus, gradus ad gloriam; virtus, mater gloriae est. Fallax gloria et vana est pulchritudo, quam illa non parturivit. Sola est, cui gloria jure debetur, et secure impenditur.
1.2
Sancto Victori nec virtus, nec gloria deest; sed quemadmodum ambae res, et quo ordine in homine processerunt, id operae pretium intueri. Pugnavit fortiter, viriliter superavit, et sic demum gloria et honore coronatur. Quomodo nempe inglorius remansisset bellator fortis, humilis victor? Quanquam nec in die virtutis suae sine gloria fuit, signis et prodigiis admirandus. Habemus, dilectissimi, in vita Victoris, et quod digne miremur, et quod salubriter imitemur. Miror vina dedisse in eremo, non vitem, sed fontem. Miror et stupco infantem adhuc in utero pavori fuisse pavendis daemoniis, quippe ab ipsis praecognitum, et jam tunc ex nomine designatum. Nec vacuum nomen, ubi hostium fuga et extorta confessio victoriam concessit infantulo. Quis item non miretur furem a 964 daemone deprehensum, et rursum a daemone mox hominem liberatum? Quis non etiam omni admiratione stupendum ducat, carne circumdatum hominem, coelis patentibus, carnis oculos superno infigere lumini, et videre visiones Dei, angelico insuper mulceri cantico, doceri oraculo? Haec atque similia in sancto homine veneramur, non aemulamur. Merito quidem, quando et sine salutis periculo possunt non fieri, et sine salutis periculo nequeunt usurpari. Tutius sane aemulanda solidiora quam sublimiora; et quae magis virtutem redoleant, gloriam minus.
1.3
Studeamus proinde moribus conformari, cui in mirabilibus similari, etsi volumus, non valeamus. Aemulemur in viro sobrium victum, devotum, affectum; aemulemur mansuetudinem spiritus, castimoniam corporis, oris custodiam, animi puritatem; ponere frenum irae et modum linguae, dormire parcius, orare frequentius, commonere nosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus; diebus jungere noctes et divinis laudibus occupare. Aemulemur charismata meliora. Discamus ab ipso quod mitis et humilis corde fuit. Aemulemur, inquam, quod exstitit liberalis in pauperes, jucundus ad hospites, patiens ad peccantes, benignus ad omnes. Hoc enim melius. In his forma est cui imprimamur, in miraculis gloria a qua reprimamur. Illa laetificent, ista aedificent; moveant illa, ista promoveant. Epulemur, dilectissimi, ad mensam divitis vocati, mensam abundantem panibus, deliciis cumulatam. Annon dives qui exemplis nos reficit, protegit meritis, laetificat signis? Dives plane, in cujus hodie convivio solemni angeli et homines pariter congregantur: hi ut reficiantur, illi ut delicientur; isti ut proficiant, illi ut gaudeant. Cujus vita repleta bonis, quid nisi mensa referta cibis? Nec tamen omnibus omnia apponuntur, sed ut tollat quisque quod sibi expedire et convenire videbit.
1.4
Et ego quidem consilio salubriori diligenter considero quae mihi apponuntur. Cautum est mihi eligere mea, et aliena non tangere. Non extendam manum ad gloriam miraculorum, ne si attentavero quod desuper non accepi, perdam merito et quod videor accepisse. Non levo cum illo oculos ad rimanda secreta coelestia, ne oppressus a gloria confusus resiliam, sero confugiens ad consilium Sapientis, qui ait: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Infertur mensis vinum novum aquarum rubentium; non tango, quia non mihi appositum scio, qui similiter elementa mutare, naturas innovare non valeo. Cerno item in mensa Victoris angelos illum audisse canentes. Nunquid videbo et ego mihi supernos exhiberi cantores: aut certe citharoedos illos de Apocalypsi coram me citharizare in citharis suis? Imperat ille daemonibus adhuc in corpore vivens, vinctum in corpore solvit corpore jam solutus. Cibi sunt, sed non mei; equidem jucundi et sapidi, sed non tangit illos anima mea, quoniam non est inopi mihi, unde sufficiam talia redhibere. At si diligenter considero, ecce prae oculis in mensa sancti, censura judicii, disciplinae vigor, sanctitatis speculum, vitae forma, virtutis insigne. Haec a me et absque praesumptione sumuntur, et salubriter insumuntur: et si dissimulo, districte reposcuntur.
1.5
Audi adhuc quaenam mihi jure apposita putem. Si panem doloris et vinum compunctionis de divitis mensa obtuleris, tollo securus qui sum pauper et inops. Erunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, et poculum meum cum fletu miscebo. Pars mea haec, qui dolenda commisi. Nec me tamen pigebit, ut aestimo, cibi hujus; quoniam qui apposuit scientiam, addidit et dolorem. Sed et si temperantiae, si justitiae, si prudentiae vel fortitudinis exempla appareant, ea incunctanter sumo, sciens quia talia oportet me praeparare. Haec mihi apponi, haec a me repetitum iri non dubito. Nunquid signa et prodigia exigenda a nobis 965 sunt, ut ea diviti vicissim praeparemus? Fratres, vasa sunt in honorem illi qui nos invitavit, non cibi pauperum. Tu ergo qui invitatus es, dilgenter considera quid tibi ille, quid sibimet apposuerit. Non enim quidquid in mensa apponitur, tibi apponitur. Quid si in poculo aureo fuerit propinatum? non poculum tibi, sed potus apponitur: sume potum et pone aurum. Ergo exempla bonorum operum et rectitudinem morum paterfamilias communicat ita domesticis, ut praerogativam sibi retineat in miraculis. In his tamen atque illis ille glorificandus est, cujus est munus sancte vivere, cujus virtus signa facere, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.