Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In natali S. Victoris confessoris
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11238 Innasvi
2.1
SERMO II.
2.1
Gaudete in Domino, dilectissimi, qui inter continua suae pietatis beneficia indulsit hominem mundo, cujus multi salvarentur exemplo. Iterum dico, gaudete, quod factus de medio appropiavit Deo, ut multo plures ejus intercessione salventur. Habet ex hominibus, cui hominum peccata donet misericors et miserator Dominus: habet tempus et locum intercedendi pius et misericors advocatus; equidem locum quietum et tempus feriatum. In terris visus est, ut esset exemplo; in coelum levatus est, ut sit patrocinio. Hic informat ad vitam, illic invitat ad gloriam. Factus est mediator ad regnum, qui fuit incitator ad opus. Bonus mediator, qui sibi jam postulans nihil, totum in nos transferre desiderat et supplicantis affectum et supplicationis fructum. Quid enim quaerat sibi, qui nullius eget? Dominus conservat eum, et vivificat eum, et beatum facit eum in gloria: nihil illi deerit in loco pascuae collocato. Haec dies gloriosae migrationis ejus, dies laetitiae cordis ejus; exsultemus et laetemur in ea. Introivit in potentias Domini; gaudeamus, quia nunc potentior est ad salvandum.
2.2
Hodie Victor posito corpore, quo solo praepediri ab introitu gloriae videbatur, tanto alacrior, quanto expeditior, penetravit in sancta, similis factus in gloria sanctorum. Hodie de novissimo et humili loco, quem sibi ex consilio Salvatoris elegerat, ipso summo patrefamilias evocante, verus amicus ascendit superius, et est illi gloria coram simul discumbentibus. Hodie despecto mundo, et mundi principe triumphato, supra mundum vere Victor ascendit, accipiens de manu Domini coronam victoriae. Ascendit autem cum immensa supellectili meritorum, clarus triumphis, miraculis gloriosus. Pausat miles emeritus, et post labores sudoresque sacrae peractae militiae locatur feliciter, coronatur sublimiter. Anima ejus in bonis demorabitur. Quaeris ubi? Cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum. Ita cum talibus et tali in loco sibi sedet; sedet excelsa et fulgida, sedet laetabunda et laudans; sedet delicata et ornata monilibus suis, stipata malis, fulcita floribus; sedet, inquam, sibi, vacua curis, deliciis affluens, abundans otii et quietis ad vacandum sapientiae. Quae sedit et flevit super flumina Babylonis, sedet modo ad fontem vitae, et conversatio illi secus torrentem voluptatis, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Invenit sibi fontem hortorum, puteum aquarum viventium, et cum Samaritana potatur aqua sapientiae salutaris, ut non sitiat in aeternum. Datur illi de fructu manuum suarum, et laudant eam in portis opera ejus, et gloriatur testimonio conscientiae; conscientiae dico suae, non alterius. Sedet media angelorum, digna plane eorum consortio, quorum desiderio flagrat, puritate nitet, castimonia decoratur. Sedet inter apostolos vir apostolicae gratiae; nec est quod se abscondat a cuneo prophetarum, qui quem illi praedixerunt, glorificavit et portavit in corpore suo. Neque se putat a victoriosis martyrum choris Victor noster arcendum, qui duro et diuturno 966 martyrio viventem sui corporis hostiam immolavit.
2.3
Sedet veteranus miles, debita jam suavitate et securitate quietus; securus quidem sibi, sed nostri sollicitus. Non enim cum putredine carni simul se exuit visceribus pietatis; nec sibi sic induit stolam gloriae, ut nostrae pariter miseriae, suaeque ipsius misericordiae oblivionem indueret. Non est terra oblivionis, quam anima Victoris inhabitat; non terra laboris, ut occupetur in ea; non denique terra, sed coelum est. Nunquid coelestis habitatio animas quas admittit indurat, aut memoria privat, aut spoliat pietate? Fratres, latitudo coeli dilatat corda, non arctat; exhilarat mentes, non alienat; affectiones non contrahit, sed extendit. In lumine Dei serenatur memoria, non obscuratur; in lumine Dei discitur quod nescitur, non quod scitur dediscitur. Superni spiritus illi, qui ab initio coelos inhabitant, nunquid quia incolunt coelos, despiciunt terras, et non magis eas visitant et frequentant? Nunquid quod semper vident faciem Patris, ministerium evacuat pietatis? Omnes nihilominus administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Quid ergo? discurrunt angeli, et succurrunt hominibus; et qui ex nobis sunt, nesciunt nos, nec norunt jam compati, in quibus passi sunt et ipsi? qui dolores nesciunt, sentiunt tamen nostros; et qui venerunt de magna tribulatione, non recognoscunt jam in quo fuerunt? Scio qui dixit: Me exspectant justi, donec retribuas mihi. Justus est Victor, etiam exspectans nostram procul dubio retributionem. Non est ille pincerna Pharaonis, qui inventam gratiam retinuit sibi, prophetae sui pariter et captivi minime recordatus. Minister Christi est, Christum sequitur. Non est ille oblitus suae promissionis, nec socio passionis regni consortium denegavit. Non est discipulus contra magistrum; non potest Victor quidquam facere, nisi quod viderit magistrum facientem. Opera quae ille fecit, et iste fecit similiter.
2.4
Jam coelos ingressus, quos et ante apertos beatis oculis suspiciebat, vere nunc revelata facie speculatur gloriam Dei, absorptus quidem, sed non oblitus clamorem pauperum. Beata visio, qua in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Parvulus ad pugnam, magnus ad victoriam, matris viscera necdum exiens, et jam ejiciens daemonia, cum incremento virtutum ac meritorum Victor vivens inter peccatores translatus est. O virum praecipuae sanctitatis! qui ante sanctus quam natus, ante opere quam nomine Victor. Adhuc utero clausus jam de hoste triumphavit. O venerandam etiam ipsis angelis sanctitatem! quam pari studio, etsi dispari voluntate, et mali fugitant et frequentant boni. Nec facile dixerim quid virum astruat sanctiorem, horum favor, aut pavor illorum. Corpore denique terras, mente coelos inhabitans, aliquando familiarius aliquid nuntiantes, aliquando ineffabili cantus suavitate plausibiles supernorum voces spirituum audiebat. Vere anima tua, Victor, una ex gemmis, quae tibi in cruce apparuerunt. Vere infixa cruci, cum divinae inserta gloriae, eamdem sibi claritatis imaginem induit, quam invenit. Vincenti expandit gremium suum, qui pugnanti dederat spiritum suum. O victrix anima, quae sicut passer transvolans, mundi laqueos evasisti! respice ad incautas animas intricatas illis, periclitantes in illis, ut tuo patrocinio eruamur.
2.5
O miles emerite, qui Christianae militiae duris laboribus angelicae felicitatis requiem commutasti! respice ad imbelles et imbecilles commilitones tuos, qui inter hostiles gladios et spirituales nequitias tuis laudibus occupamur. O Victor inclyte, qui et de terra, et de coelo gloriosissime triumphasti, illius gloriam nobiliter superbus despiciens, et hujus regna pie violentus diripiens! respice de coelo ad vinctos terrae, ut haec sit tuorum consummatio triumphorum, si et nobis demum vicisse te sentiamus. Nam si ex re nomen tibi, perfecta veritas nominis ex nostra liberatione censebitur. Et certe deest interpretationi, quandiu nos, qui tui sumus, 967 minime liberamur. Quam pium, quam dulce, quam suave, o Victor, in hoc loco afflictionis et in hoc corpore mortis te canere, te colere, te precari! Nomen tuum et memoriale tuum favus distillans in labiis captivorum; mel et lac sub lingua eorum, qui tui memoria delectantur. Eia ergo fortis athleta, dulcis patrone, advocate fidelis, exsurge in adjutorium nobis, ut et nos de nostra ereptione gaudeamus, et tu de plena victoria glorieris. O omnipotens Pater, peccavimus tibi facti filii alieni; sed appropiavimus in Victore, qui dum vicit cupiditatem suam, vincat et iram tuam, nos quoque in gratiam potenter restituat. O victor Jesu, te in nostro Victore laudamus, quia te in illo vicisse cognoscimus. Da ei, piissime Jesu, sic de sua in te victoria gloriari, ut non subeat oblivio nostri. Fili Dei, immitte ei nostri semper in conspectu tu memorem esse, nostram in tuo tremendo judicio suscipere et agere causam, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note