In octava Paschae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11245 Inocpa
1.1
SERMO I. De fide vincente, et tribus testimonis in coelo et in terra. (I Joan. V, 4-11)
1.1
Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Postquam Unigenitus Dei non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, hominis quoque dignatus est fieri filius, et habitu inventus ut homo, non immerito jam de coelesti generatione exiguitas humana praesumit. Neque enim indignum est Deo, eorum fieri patrem, quorum se Christus fecerit fratrem. Hinc est quod beatus Joannes( qui saepius nobis ac studiosius hanc commendat adoptionem filiorum Dei) in ipso quoque Evangelii sui principio: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Huic ergo verbo simile est quod audivimus hodie de 906 ejus Epistola recitari: Omne, inquit, quod natum est ex Deo, vincit mundum. Quotquod enim sunt Christi, cum Christo eos mundus odit; sed cum Christo superatur pariter et ab ipsis. Nolite, ait, mirari si odit vos mundus: scitote quia priorem me vobis odio habuit. Et item: Confidite, inquit, quia ego vici mundum. Sic nimirum manifesta fit sermonis illius veritas, quem ait Apostolus: Quos praescivit, inquit( haud dubium quin Deus Pater), et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui. Vide conformationem. Post ipsum adoptantur, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; post ipsum odit mundus eos; post ipsum et ab eis vincitur mundus.
1.2
Bene ergo quod natum est ex Deo, vincit mundum, ut sit testimonium coelestis generationis victoria tentationis: et sicut is qui filius est per naturam, mundum cum suo principe triumphavit, sic et nos victores inveniamur quotquot sumus filii adoptionis. Victores sane, sed in ipso, qui confortat nos, in quo et possumus omnia: quia haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Fide siquidem in Dei filios adoptamur: fidem in nobis mundus in maligno positus odit atque persequitur; fide quoque et vincitur, sicut scriptum est: Sancti per fidem vicerunt regna. Quidni attribuatur fidei victoria, cujus est etiam vita? Justus, inquit, ex fide vivit. Quoties ergo tentationi resistis, quoties vincis malignum, noli propriis tribuere viribus; noli in te, sed magis in Domino gloriari. Quando enim fortis ille armatus tuae coderet infirmitati? Audi denique quid Dominici constitutus pastor ovilis admoneat: Adversarius, inquit, vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide. Vides quemadmodum sibi veritatis testimonia concinant. Paulus fide regna vicisse sanctos; Petrus principi mundi resistendum in fide; Joannes quoque: Haec est, inquit, victoria quae vincit mundum, fides nostra.
1.3
Sequitur: Quis enim est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Certum id quidem, fratres, omnem qui non credit in Filium Dei, ex hoc ipso jam non modo victum esse, sed etiam judicatum. Sine fide enim impossibile est placere Deo. Verumtamen potest forte movere, quod tam multos videmus credentes Jesum Filium Dei esse, adhuc tamen mundi nihilominus cupiditatibus irretitos. Quid ergo ait: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quia Jesus est Filius Dei, cum et ipse jam mundus id credat? An non ipsi quoque daemones et credunt, et contremiscunt? Sed dico: Putasne, Filium Dei reputat Jesum, quisquis ille est homo qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec praeceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is, etiamsi fateatur se nosse Deum, factis tamen negat? Porro fides sine operibus mortua est in semetipsa. Nec sane mirum videri potest si nequaquam vincit, qui nec vivit quidem.
1.4
Quaeris quaenam sit vivida et victoriosa fides? Illa sine dubio per quam Christus habitat in cordibus nostris. Christus enim et virtus est, et vita nostra. Cum Christus apparuerit vita vestra, ait Apostolus, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Unde gloria, nisi de victoria? aut quare cum ipso apparebimus, nisi quia in ipso et vincimus? Denique, si his tantum data est potestas filios Dei fieri qui suscipiunt Christum, de his quoque solis intelligendum est quod dicitur: Omnis qui natus est ex Deo, vincit mundum. Inde est quod hic quoque cum dixisset: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quia Jesus est Filius Dei? ut planius faceret eam commendari fidem per quam, ut dictum est, Christus in cordibus nostris habitat, addidit continuo de ipsius adventu, dicens: Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Adhuc autem supereminentiorem viam ostendens: Et Spiritus est, inquit, qui testificatur quoniam Jesus est Filius Dei. Sane quod interponit, signanter repetens: Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, ad Moysi differentiam 907 arbitror accipiendum. Moyses siquidem in aqua venit, a qua et nomen accepit ut Moyses vocaretur.
1.5
Recolant quibus nota est historia Veteris Testamenti, quemadmodum in Aegypto, dum parvuli omnes Israelitici germinis necarentur, expositum in aquis Moysen tulerit filia Pharaonis. Et vide si non manifeste Christi et in hoc ipso videtur praecessisse figura Simili nempe cum Pharaone etiam Herodes suspicione laborans, ad eadem conversus est crudelitatis argumenta, sed eodem modo est ipse delusus. Utrobique pro unius suspecta persona trucidatur numerositas puerorum: utrobique qui quaerebatur evadit. Et quomodo Moysen filia Pharaonis, ita Christum quoque Aegyptus( quae non immerito Pharaonis intelligitur filia) suscepit conservandum. Manifeste tamen plus quam Moyses hic, utpote qui venerit non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Aquae enim multae, populi multi. Venit ergo in aqua tantum, qui congregavit quidem populum, sed populum non redemit. Nam et ipsa quoque de servitude Aegyptia liberatio, non Moysi, sed Agni sanguine facta est, liberandos nos praefigurans a vana nostra conversatione hujus saeculi, sanguine Agni immaculati Christi Jesu. Hic est verus legifer noster, apud quem copiosa est redemptio. Mortuus est enim non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui dispersi erant, congregaret in unum. Memento sane hunc esse Joannem, qui vidit, et testimonium perhibuit( et scimus quia verum est testimonium ejus), exiisse de latere Domini dormientis in cruce sanguinem simul et aquam: quo videlicet dormienti novo Adae nova de latere suo proferretur pariter et redimeretur Ecclesia.
1.6
Sic ergo hodie quoque ad nos per aquam et sanguinem venit, ut sit aqua et sanguis testimonium adventus ejus, fideique victricis. Non solum autem, sed testimonium est majus his, quod perhibet Spiritus veritatis. Horum trium testimonium verum certumque est, et felix anima quae meretur illud accipere. Tres enim sunt qui testimonium dant in terra; Spiritus, aqua, et sanguis. In aqua quidem baptismum intellige, in sanguine martyrium, in Spiritu charitatem. Spiritus enim est qui vivificat; et fidei vita, dilectio. Denique, si quaeris quid Spiritui et charitati, respondeat Paulus: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Necessario quoque Spiritus additur aquae et sanguini, cum, eodem Apostolo teste, sine charitate quidquid habeas, nihil prosit.
1.7
Jam vero quia baptismum aqua, martyrium diximus sanguine designari; memento et unicum et quotidianum esse baptismum, similiter et martyrium. Est enim martyrii genus et quaedam effusio sanguinis in quotidiana corporis afflictione. Est et baptismus aliquis in compunctione cordis et lacrymarum assiduitate. Sic quippe infirmis et pusillis corde necesse est, ut quem semel pro Christo ponere non sufficiunt, saltem mitiori quodam, sed diuturniori martyrio sanguinem fundant. Sic et baptismi sacramentum, quoniam iterari non licet, his qui saepius in multis offendunt, frequenti oportet ablutione suppleri. Unde et Propheta: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis stratum meum rigabo. Vis ergo nosse quis est qui vincit mundum? Quae in eo vincenda sunt diligentius intuere. Siquidem et hoc ipsum beatus iste Joannes indicat, dicens: Charissimi, nolite diligere mundum; neque ea quae in mundo sunt. Omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Hae sunt tres turmae quas fecerunt Chaldaei. Sed memini quoque sanctum Jacob fecisse tres turmas, cum timeret a facie Esau, rediens de Mesopotamia. Et vobis ergo adversus triplex genus tentationis triplici opus est munimento: ut carnis quidem concupiscentia ipsius mortificatione vincatur, quam, si meministis, in sanguinis testimonio diximus intelligendam; oculorum vero concupiscentiam superet studium compunctionis et assiduitas lacrymarum; 908 porro ambitionis vanitatem virtus charitatis excludat, quae sola castificat animam, sola purgat intentionem. Certum quippe triumphati mundi testimonium est, si corpus castiges et subjicias servituti, ne perniciosa libertate serviat voluptati; si fletui praebeas oculos magis, quam petulantiae vel curiositati; si denique, spirituali dilectione flagrans, nulli animum dederis vanitati.
1.8
Merito sane unus est qui in terra pariter et in coelo testimonium perhibet Spiritus; quia sive corporis afflictio cessabit, sive lacrymarum fons exsiccabitur; sed charitas nunquam excidit. Praelibatio quaedam est in praesenti, consummatio et plenitudo in futuro manet. Verumtamen licet maneat post aquam et sanguinem Spiritus( aqua quippe et sanguis regnum Dei non possidebunt), interim tamen aut vix aut nullo modo invenire est Spiritum sine illis, quoniam hi tres, inquit, unum sunt: ut, quolibet ex his tribus deficiente, adesse caetera non praesumas. Simul vero juncta testimonia ista credibilia facta sunt nimis, nec poterit cui in terris suppetunt haec, carere testimonio vel in coelis. Confitetur Dei Filium coram hominibus non verbo, neque lingua, sed opere et veritate: et Filius quoque confitebitur eum coram angelis Dei. An vero ei deesse poterit in testimonio Pater, cui Filium videat attestantem? Sine dubio confitebitur et ipse quod viderit in abscondito. Sed neque Spiritus quidem a Patre Filioque dissentiet; quippe qui Patris Filiique sit Spiritus. Denique quonam modo careat testimonio ejus in coelo, qui habere illud meruit et in terra? Tres ergo sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Et ne quam forte dissonantiam suspiceris, hi tres unum sunt. Magnum profecto habituri sunt testimonium, quos in coelo Pater susceperit tanquam filios et haeredes, Filius asciverit tanquam fratres et cohaeredes, Spiritus sanctus adhaerentes Deo unum spiritum faciat esse cum eo. Est enim Spiritus ipse indissolubile vinculum Trinitatis, per quem sicut Pater et Filius unum sunt, sic et nos unum simus in ipsis, eo miserante, qui pro discipulis hoc ipsum orare dignatus est, Jesu Christo Domino nostro.