In octava Paschae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11245 Inocpa
2.1
SERMO II. De tribus testimoniis. (I Joan. V, 4-11.)
2.1
Ex Epistola beati Joannis hodie nobis est lectio recitata, in qua discimus testimonium dari triplex in coelo, triplex in terra. Et quidem pro meo sapere, illud stabilitatis, hoc reparationis est signum; illud angelos, istud homines; illud beatos a miseris, istud justos discernit ab impiis. Angelis siquidem qui in prima illa praevaricatione, superbiente Lucifero, in veritate steterunt, merito testimonium perhibet visio Trinitatis: hominibus, quos divina miseratio salvat, Spiritus, aqua, et sanguis. Quidni perhibeat testimonium Pater, a quibus honoratus est ut Pater? Tibi vero, maligne, sic loquitur: Si ergo ego Pater, ubi est honor meus? Careas omnino necesse est testimonio Patris, cujus tibi gloriam usurpare conaris, non honorare eum cupiens, sed aequare. Sedebo, inquit, in monte testamenti; et similis ero Altissimo. Itane modo creatus, Patri spirituum consedebis? Et certe necdum tibi dixit: Sede a dextris meis. Si nescis, o impudens, Unigenitus ille est, cui aeterna generatione Patris aequalitas collata est et consessus. Tu rapinam cogitans esse aequalis Deo, Filio gloriam invides, gloriam quasi unigeniti a Patre, ut ne ab ipso quidem testimonium merearis habere. An vero poterit detestato a Patre et Filio, utriusque Spiritus attestari? Abominatur superbum profecto et inquietum, qui super quietum et humilem requiescit amator pacis et unitatis consecrator, adversum te pro pace et unitate zelatur.
2.2
Quid mirum, fratres, si timemus ne forte pusillam 909 hanc vineam Domini depasci singularis ferus incipiat? Quantos enim coelestis vineae palmites prima illa singularitas conculcavit? Sed forte superbiam quidem in eo facile advertistis, non autem singularitatem. Dico ergo: Ubi stabat universitas angelorum, nunquid caruit singularitatis vitio, qui sedere velle praesumpsit? At forte quaeritis, unde mihi nota sit haec statio angelorum? Duos teneo idoneos testes, quorum uterque quod vidit, hoc testatur. Vidi Dominum sedentem, ait Isaias; seraphim autem stabant. Et Daniel: Millia, inquit, milium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. An et tertium desideratis, ut in ore trium testium stet omne verbum? Apostolum profero, qui usque ad tertium raptus est coelum, et rediens loquebatur: Nonne omnes administratorii sunt spiritus? Siccine ubi stant omnes, universi ministrant; tu, pacis inimice, sedebis? Plane contristas Spiritum, qui habitare facit unius moris in domo; offendis charitatem, quia scindis unitatem, rumpis vinculum pacis. Merito proinde angelorum, qui suum nec ordinem, nec domicilium reliquere, charitati, unitati et paci Spiritus attestatur, a quo sane tua et invidia, et singularitas, et inquietudo reprobatur. Et haec quidem de eo testimonio, quod datur in coelis.
2.3
Est et aliud quod datur in terra, ad discernendos utique qui in ea sunt exsules ab indigenis, hoc est coeli cives a civibus Babylonis. Quando enim sine testimonio electos suos deserat Deus? Aut certe quaenam eis esse poterat consolatio inter spem et metum sollicitudine anxia fluctuantibus, si nullum omnino electionis suae habere testimonium mererentur? Novit Dominus qui sunt ejus; et solus ipse scit quos elegerit a principio. Quis vero scit hominum, si est dignus amore, an odio? Quod si, ut certum est, certitudo nobis omnino negatur, nunquid non tanto delectabiliora erunt, si qua forte electionis hujus signa possimus invenire? Quam enim requiem habere potest spiritus noster, dum praedestinationis suae nullum adhuc testimonium tenet? Fidelis proinde sermo, et omni acceptione dignus, quo salutis testimonia commendantur. Hoc sane verbo et electis consolatio ministratur, et subtrahitur reprobis excusatio. Cognitis siquidem signis vitae, quisquis haec negligit, manifeste convincitur in vano accipere animam suam, et pro nihilo habere terram desiderabilem comprobatur.
2.4
Tres sunt, inquit, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua, et sanguis. Scitis, fratres, quia in primo homine peccavimus omnes, in ipso etiam cecidimus universi. Cecidimus sane in carcerem, luto pariter et lapidibus plenum. Exinde jacebamus captivi, inquinati, conquassati, donec venit desideratus gentium, qui nos redimeret, ablueret, adjuvaret. Hic est enim qui sanguinem proprium dedit in redemptionem, aquam simul produxit de latere suo in ablutionem, emisit deinde de excelso Spiritum suum, qui adjuvaret infirmitatem nostram. Vis ergo nosse an haec aliquid operentur in te, ne forte reus sis sanguinis Domini, quem evacuas quantum in te est; sed et aqua ipsa quae debuerat mundare, in sordibus permanenti judicium damnationis accumulet: Spiritus quoque, cui resistis, non liberet maledicum a labiis suis? Cavendum enim est ne sint tibi haec infructuosa, quia necessario essent pariter et damnosa.
2.5
Quis est autem qui testimonium habet effusi non sine causa sanguinis Christi, nisi qui continet a peccatis? Servus enim peccati est, qui peccatum facit: ut si deinceps continere potuerit, et jugum abjicere miserae servitutis, certissimum sit testimonium redemptionis, quam operatur sine dubio sanguis Christi. Verum non sufficit peccatori continentia, si non etiam adsit poenitentia. Habet ergo et ab aqua testimonium, qui laborat in gemitu suo lavans per singulas noctes lectum suum. Sicut enim sanguis ille redemit, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore; sic aqua illa abluit ab his peccatis, quae commisimus 910 ante. Sed quid erit, quod longo catenarum usu et carceris habitatione crudeli confracti sumus, atque collisi defecimus in via vitae? Invocemus Spiritum vivificatorem et adjutorem, confidentes quia dabit Pater qui est in coelis, spiritum bonum petentibus se. Sane novum supervenisse spiritum certissime conversatio nova testatur. Jam ut breviter repetam, a sanguine, et aqua, et spiritu habere est testimonium, si contines a peccatis, si dignos agis poenitentiae fructus, si facis opera vitae.