In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
10.1
SERMO IX. De versu nono, « Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. »
10.1
Etiam, fratres, hodie aliquid audiamus de promissione Patris, de exspectatione filiorum, de fine hujus nostrae peregrinationis, de mercede laboris, de fructu captivitatis. Et quidem dura omnino captivitas, non modo illa communis, quam ex ipsa jam conditione generis toleramus humani, sed haec quoque qua voluntates mortificare proprias, etiam perdere proprias in hoc mundo animas festinantes, in hos tam rigidae compedes disciplinae, in hunc tam gravis poenitentiae carcerem dedimus nosmetipsos. Miseranda servitus plane, sed si coacta, sed si non spontanea videretur. Nunc vero cum voluntarie sacrificetis Deo, nec ingeratur ulla nisi per ipsam voluntatem violentia voluntati, profecto aliquid in causa est. Illud puto aliquid, quo majus aliquid esse non potest. An vero plangendum videtur quamlibet magnum, quamlibet laboriosum, quod propter Deum fiat? Etsi magnitudo ipsa laboris interdum forte extorqueat compassionem, sed multo magis causae consideratio exigit congratulationem. Quid quod bona omnia non modo propter eum constat fieri, sed per eum? Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. Ipse ergo auctor, ipse remunerator operis, ipse remuneratio tota: ut summum illud bonum, cujus nimirum tam perfecta est simplicitas in se ipso, duplex quodammodo videatur in nobis causa bonorum, effectiva scilicet, et finalis. Bene ergo, dilectissimi, quod in his omnibus tam multis laboribus vestris non modo subsistitis, sed etiam superatis propter eum qui dilexit vos. An vero non per eum? Et manifeste. Sicut enim abundant pro Christo tribulationes nostrae, ait Apostolus, ita abundant etiam consolationes nostrae per ipsum.
10.2
Usitatus sermo, communis sermo, propter Deum: sed plane, ubi non vacue dicitur, profundissimus sermo. Crebro sonat in ore hominum, etiam a quorum corde longe esse probatur. Omnes sibi propter Deum praestari postulant. Omnes sibi propter Deum praestari postulant, propter Deum flagitant sibi subveniri. Facile quoque ipsa petuntur propter Deum, quae tamen non sunt secundum Deum: et id ipsi fieri quis obsecrat propter Deum, quod non desiderat propter Deum, magis autem forte contra Deum. Caeterum vivus plane et efficax sermo, ubi non perfunctorie, non usurpatorie, non velut quodam usu loquendi, vel arte persuadendi; sed ex pinguedine, ut dignum est, devotionis, et pura animi intentione procedit. Nempe et mundus transit, et concupiscentia ejus; nec satis utiliter posita, aut stabilita firmiter, vel cadente eo, quae pro eo facta sunt, videbuntur. 851 Ubi enim causa ipsa deficiet, quomodo non omnia quoque quae ei videbantur innixa pariter evacuabuntur? Propterea quoque[ Alias, denique] et qui in carne seminant, de carne habent metere corruptionem: quod videlicet omnis caro fenum, et gloria ejus tanquam flos feni; et ubi fenum aruerit, florem quoque nihilominus cadere sit necesse. Solus qui est, causa est indeficiens: nec flos feni, sed verbum Domini manet in aeternum. Denique coelum, inquit, et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
10.3
Prudenter itaque, dilectissimi, et utiliter elegistis propter verba labiorum ejus custodire vias duras; illic seminantes, ubi ne minima quidem portio vestri seminis valeat deperire. Sane qui parce seminat, non quidem non metet, sed parce metet. Nempe qui metit, mercedem accipit: et scimus quis promisit ne eum quidem qui pro nomine suo calicem aquae frigidae dederit sitienti, mercede propria cariturum. Nunquid tamen non in qua mensura mensus fuerit sibi quoque remetietur, aut in retributione aequabitur ei qui non aquam porrigens, sed sanguinem fundens, propinatum sibi biberit calicem Salvatoris? Non est hic calix aquae frigidae, sed calix inebrians quam praeclarus, calix vini meri, et quidem plenus mixto. Solus enim merum habuit vinum Dominus meus Jesus, qui solus perfecte mundus, et semper etiam potest facere mundum de immundo conceptum semine. Solus plane merum habuit vinum, qui nimirum et secundum divinitatem sapientia est ubique attingens propter munditiam suam, et nihil inquinatum cadit in eum: et secundum humanitatem peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Solus non debito conditionis gustavit mortem, sed suae beneplacito voluntatis, sane non ad propriam utilitatem, bonorum enim nostrorum non eget: sed nec tanquam retribuens nobis gratiam pro gratia, qui non aliter pro amicis mortuus est, nisi pro acquirendis, videlicet ut amicos faceret ex inimicis. Cum enim adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per sanguinem Filii sui. Aut potius pro jam amicis, etsi nondum quidem amantibus, sed tamen jam amatis. In hoc est enim gratia, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia prior ipse dilexit nos. Vis nosse quam longe prior? Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, ait Apostolus, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem: et post pauca: Gratificavit, inquit, nos in dilecto Filio suo. Quomodo non dilecti jam tunc in illo, quando electi in illo? quomodo non ei grati, in quo gratificati sumus? Sic ergo Christus secundum tempus quidem pro impiis mortuus est: secundum praedestinationem autem pro fratribus et amicis.
10.4
In his ergo omnibus merum est vinum ipsius equidem et solius, uti ne quispiam caeterorum praesumere audeat non esse quod sibi propheticum illud aptetur: Vinum tuum mistum est aqua. Primum, quod nemo interim mundus a sorde, nemo gloriari possit omnino se castum habere cor. Deinde quod mortis debitum persolvant quandoque necesse est. Tertio, quod ponentes pro Christo animas, hoc sibi compendio vitam mereantur aeternam: sed et vae eis, si ipsius erubescerent testimonium. Quarto, quod praerogatae sibi gratis exhibitae tantae dilectioni imparem nimis exiguamque rependant. Attamen nec hoc mistum, qui sine mistura est, dedignatur, adeo ut fiducialiter Apostolus dicat, implere se quae desunt passionum Christi in corpore suo. Sit ergo licet electis pariter omnibus unus idemque denarius vitae reddendus aeternae et in ipsa tamen sicut stella a stella differt in claritate, et alia claritas solis, alia claritas lunae, alia stellarum; sic erit et resurrectio mortuorum: et quamvis domus una, diversae tamen in ea sunt mansiones: ut videlicet, quantum quidem ad aeternitatem et sufficientiam, et qui parum, non minoretur, et qui multum, non abundet: quantum vero ad eminentiam et discretionem meritorum, 852 unusquisque accipiat secundum suum laborem, ne quid omnino pereat quod in Christo sit seminatum.
10.5
Haec autem dicta sunt, fratres, ut illius tam spiritualis responsi, quod hodie nobis considerandum est, gratia commendetur: Quoniam tu es, Domine, spes mea. Quidquid igitur agendum sit, quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid optandum, tu es, Domine, spes mea. Haec mihi omnium promissionum causa, haec tota ratio meae exspectationis. Praetendat alter meritum, sustinere se jactet pondus diei et aestus, jejunare bis in Sabbato dicat, postremo non esse sicut caeteros hominum glorietur: mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Sperent in aliis alii; forte hic in scientia litterarum, hic in astutia saeculi, ille in nobilitate, ille in dignitate, ille in alia qualibet vanitate confidat: propter te omnia detrimentum feci, et ut stercora arbitror, quoniam tu es, Domine, spes mea. Speret qui vult in incerto divitiarum; ego vero ne ipsa quidem nisi abs te victui necessaria spero, nimirum verbo tuo confidens, in quo abjeci omnia: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis. Nempe tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. Si mihi praemia promittuntur, per te obtinenda sperabo; si insurgant adversum me praelia, si saeviat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro adversum spiritum concupiscat; in te ego sperabo.
10.6
Fratres, hoc sapere, ex fide vivere est, nec alius ex sententia dicere potest: Quoniam tu es, Domine, spes mea, nisi cui intus sit persuasum a Spiritu, ut quemadmodum monet propheta, jactet cogitatum suum in Domino, sciens quod enutriendus sit ab eo, juxta illud quoque Petri apostoli: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum: ipsi enim cura est de vobis. Utquid enim, si haec sapimus, utquid cunctamur abjicere omnino spes miseras, vanas, inutiles, seductorias; et huic uni tam solidae, tam perfectae, tam beatae spei, tota devotione animi, toto fervore spiritus inhaerere? Si quid illi impossibile, si quid vel difficile est, quaere aliud in quo speres. Sed verbo omnia potest. Quid facilius dictu? Attamen hujusmodi dictum intelligas[ alias, ne negligas] volo. Si decreverit salvare nos, continuo liberabimur; si vivificare placuerit, vita in voluntate ejus est; si praemia aeterna largiri, licet ei quod vult facere. An vero de facilitate jam non dubitas, sed ipsa tibi est suspecta voluntas? Plane et voluntatis testimonia credibilia facta sunt nimis. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Denique quando in se speranti desit illa majestas, quae tam studiose monet in se sperari? Plane non derelinquit sperantes in se. Adjuvabit eos, ait, et liberabit eos, et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos. Quare? quibus meritis? Audi quod sequitur: Quia speraverunt in eo. Dulcis causa, attamen efficax, attamen irrefragabilis. Nimirum haec justitia, sed quae ex fide est, non ex lege. De quacunque tribulatione, inquit, clamaverint ad me, exaudiam eos. Ecce numera tribulationes. Secundum multitudinem earum consolationes ejus laetificabunt animam tuam: dummodo ad aliam non convertaris; dummodo clames ad eum; dummodo speres in eum; nec humile aliquid vel terrenum, sed altissimum ponas refugium tuum. Quis speravit in eo, et confusus est? Facilius est coelum et terram transire, quam verbum ejus evacuari.
10.7
Altissimum, inquit, posuisti refugium tuum. Non accedet illuc tentator, non calumniator ascendet, non pessimus ille fratrum accusator attinget. Nempe ei dicitur hoc( recolite psalmi primordia) ei dicitur, qui in protectione Altissimi commoratur, illuc refugiens a pusillanimitate spiritus et tempestate. Quae quidem duplex est necessitas fugiendi, quod videlicet et foris pugnae, et intus timores. Minus enim fugere oporteret, si vel interior magnanimitas exteriores tumultus viriliter sustineret, vel exteriori tranquillitate pusillanimitas propria foveretur. Altissimum, ait, 853 posuisti refugium tuum. Saepe illuc fugiamus, fratres: munitus est locus, nullus ibi timetur hostis. Utinam magis semper ibi manere liceret! Sed non est hoc temporis hujus. Quod modo refugium est, quandoque habitaculum erit, et habitaculum sempiternum. Interim sane, etsi persistere non conceditur, frequenter tamen est recurrendum. Nempe ad omnem tentationem, ad omnem tribulationem, ad omnem denique cujuscunque modi necessitatem, aperta est nobis urbs confugii; sinus matris expansus est: parata sunt foramina petrae; patent viscera misericordiae Dei nostri. Hoc refugium qui declinat, nihil mirum si effugere non meretur.
10.8
Jam quidem, fratres, quae dicta sunt, ad expositionem versus hujus viderentur posse sufficere, si dixisset Propheta: Quoniam in te speravi; sicut in aliis psalmis quibusdam invenitur. Caeterum quod dicit: Tu es, Domine, spes mea, forte amplius aliquid sonat et sublimius, quod videlicet non modo in eo speret, sed eum. Convenientius siquidem spes nostra dicitur quod speramus, quam in quo speramus. Sunt autem forte nonnulli, qui a Domino obtinere temporalia seu spiritualia quaelibet concupiscunt: sed perfecta charitas solum sitit quod summum est, tota desiderii vehementia clamans: Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Pulchre nobis utrumque paucis verbis hodie Jeremiae prophetae lectio commendavit: Bonus es, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te. Ubi sane et ipsam numeri discretionem prudenter adverte, quod sperantes quidem in eo pluraliter dixerit, quod hoc videatur commune multorum; quaerentem vero eum, singulariter, quod singularis sit puritatis, singularis gratiae, singularis perfectionis, non modo nil sperare nisi ab eo, sed nil quaerere nisi eum. Quod si bonus illis, quanto magis isti?
10.9
Merito proinde quaerenti illum animae respondetur: Altissimum posuisti refugium tuum. Neque enim sic Deum sitiens anima, aut cum Petro ei in terreno monte facere tabernaculum, aut cum Maria deinceps eum tangere vult in terra, sed plane clamat: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes Bethel. Audivit enim dicentem: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est. Audivit dicentem; Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Et coelestis jam non ignara consilii clamat cum Apostolo: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Super montes, inquit Bethel, supra omnem videlicet potestatem et principatum, super angelos et archangelos, cherubim quoque et seraphim( neque enim alii sunt montes domus Dei, quod sonat Bethel), plane in dextera Patris, ubi jam non sit Pater major eo, in dextera Altissimi coaltissimum apprehendere concupiscens. Haec enim est vita aeterna, fratres, ut Patrem cognoscamus verum Deum; sed et quem misit Jesum Christum, verum nihilominus et unum cum eo Deum, super omnia benedictum in saecula. Amen.