In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
11.1
SERMO X. De versu decimo, « Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. »
11.1
Nec nostra est, nec nova vobis, sed nota omnino sententia, in praecipuis quibusque partibus nostrae fidei, quid non sit, quam quid sit, et sciri posse facilius, et periculosius ignorari. Idem sane etiam spei non inconvenienter tribui posse videtur. Longe enim facilius mens humana tantorum experta malorum, quibus sit caritura, quam quibus perfruitura, comprehendit. Nempe germana fidei, speique cognatio est; ut quod illa futurum credit, haec sibi incipiat sperare futurum. Merito proinde Apostolus fidem sperandarum rerum substantiam esse definit: quod videlicet non credita nemo sperare, non plus 854 quam super inane pingere possit. Dicit ergo fides: Parata sunt magna et inexcogitabilia bona a Deo fidelibus suis. Dicit spes: Mihi illa servantur. Nam tertia quidem charitas: Curro mihi, ait, ad illa. Caeterum, ut jam memini, difficile omnino, aut etiam impossibile est illorum qualitatem investigare bonorum, nisi cui forte, juxta illud Apostoli: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, revelaverit ipse per Spiritum suum. Sane quantumlibet perfectus in carne adhuc mortali degens( nisi enim esset hic quaedam, ut ita dixerim, imperfecta perfectio, non diceret Apostolus: Quotquot perfecti sumus, idipsum sentiamus; idipsum profecto quod praemiserat: Non quasi jam acceperim, aut jam perfectus sim, etiam Paulus ipse necesse est fateatur, quia nunc cognosco ex parte; et item: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quod ergo homini interim noscitur capabilius, pia sane et provida inculcatione amplius commendatur. Proprium enim est afflictorum, ut molestiis eximi, summam reputent felicitatem; et carere miseria, summam beatitudinem arbitrentur. Unde Propheta in psalmo: Convertere, inquit, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi: nec ulla tamen collatae munera felicitatis enumerat, sed adjungit: Quia eripuit animam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. In quibus sane verbis patenter indicat, quantam sibi requiem, quantaque Domini beneficia judicet a tribulationibus et periculis liberari.
11.2
Cui profecto sententiae illud quoque, quod de psalmo nonagesimo hodie nobis tractandum est, simile invenitur: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Est autem versus ipsius, quantum nos capimus, facilis intelligentia, ad quam forte ex vobis jam aliqui praevolarint. Neque enim tam rudes estis, aut spiritualis studii tam expertes, ut non facillime inter vos et tabernacula vestra, et rursum inter id quod malum, et quod flagellum dicitur, discernatis. Nam et Apostolum sane audistis dicentem, cum jam bonum certamen certasset, velocem fore depositionem tabernaculi sui. Sed quid ego Apostoli verba memoro? Quasi vero ignorare possit miles tabernaculum suum, aut docendus sit exemplo alieno. Videmus sane nonnullos tabernacula sua in turpissimae captivitatis domicilia commutasse, nec militare in his, sed miseram gerere servitutem. Imo vero quod omnino ridiculum est, sic errant aliqui, et in tantam oblivionem et spiritualem phrenesim devenerunt, ut nihil sese aliud putare, quam suum hoc exterius tabernaculum videantur. Quid enim aliud quam non modo Dei, sed et sui ignorantiam habent, qui tanquam mortui a corde, omnem insumunt operam circa carnem sic intendentes tabernaculo suo, ac si nunquam putent esse casurum? Verumtamen cadat necesse est, atque id quidem in brevi. An non se ipsos nescire videntur, qui sic dediti sunt carni et sanguini, ac si omnino nihil aliud quam carnem solum se esse reputent, sic in vano accipientes animas suas, tanquam prorsus ignorent animas se habere? Si separaveris pretiosum a vili, ait Dominus, tanquam os meum eris: hoc est, si solerter discreveris inter exteriorem interioremque substantiam, ut non plus tabernaculo tuo timeas a flagello, quam tibi ipsi a malo. Hoc enim malum est, unde dicitur: Declina a malo, et fac bonum. Hoc malum, quod sua quidem anima animam privat, quod separat inter te et Deum; ut eo regnante, tanquam corpus sine anima, sic sit anima sine Deo, plane mortua in semetipsa instar unius eorum quos tanquam sine Deo in hoc saeculo fuisse Apostolus memorabat..
11.3
Nec sane dixerim, ut vel ipsam odio habeas carnem tuam. Dilige eam, tanquam tibi datam in adjutorium, et ad aeternae beatitudinis consortium praeparatam. Caeterum sic amet anima carnem, ut non ipsa in carnem transisse putetur, dicaturque ei a Domino: 855 Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Diligat anima carnem suam; sed multo magis suam ipsius animam servet. Amet Adam Evam suam; sed non sic amet, ut voci ejus plus obediat quam divinae. Denique ne ipsi quidem expedit sic amari, ut videlicet cui interim caves a flagello paternae correptionis, thesaurizes iram aeternae damnationis. Genimina viperarum, ait Joannes, quis demonstravit vos fugere a ventura ira? Facile dignos fructus poenitentiae. Ac si evidentius loqueretur: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus; sustinete virgam corripientem, ne sentiatis malleum conterentem. Quomodo dicunt nobis carnales homines: Crudelis est vita vestra, non parcitis carni vestrae? Esto, non parcimus semini. In quo ei magis parcere poteramus? An non melius est illi renovari et multiplicari in agro, quam in horreo putrefieri? Heu! computruerunt jumenta in stercore suo! Sic vos parcitis carni vestrae? Simus nos crudeles interim non parcendo: at vos plane parcendo crudeliores. Siquidem etiam nunc caro nostra requiescit in spe: videritis vos ipsi quid ignominiae interim vestra sustineat, quid miseriae eam maneat in futurum. Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Hic duplex est stola, et gemina quaedam immortalitas commendatur. Unde enim nisi ex separatione animae et corporis mors procedit? Inde est quod mortuum corpus, exanime nominatur. Unde autem separatio haec, nisi ex flagellis praesentibus, ex qualibet doloris vehementia, et ipsius corporis corruptione, ex poena peccati? Merito timet proinde et odit flagellum caro nostra, quo nimirum ab ipsius animae tam delectabili honorabilique consortio amarum nimis divortium patiatur. Caeterum interim quidem donec revocetur[ alias, renovetur], velit, nolit, sustineat illud necesse est. Expedit autem sic tolerare, ut prorsus evadas, et flagellum deinceps non appropinquet tabernaculo tuo.
11.4
Jam vero, ut supra meminimus, et incessanter convenit meminisse, vera animae vita Deus est: et inter haec quoque separat malum, sed malum animae, quod non est aliud quam peccatum. Eia, fratres, nugari libeat, otiositatibus indulgere delectet; nimirum gemino hoc serpente vicino, qui duplicem nobis auferant vitam, alter corporis, alter cordis. Quidni secure dormiamus, nisi quod negligentia in graviori periculo, non tam securitatis est, quam desperationis indicium? Et quidem optandum nobis ab utroque liberari: sed cavendum sane interim peccatum, quam peccati poena; et eo studiosius a malo, quam a flagello declinandum, quo perniciosius et omnino infelicius sit a Deo animam, quam a corpore separari. Sane ubi prorsus de medio factum fuerit omne peccatum, causa quidem omnino sublata nec ipse quoque deinceps manebit effectus: ut quomodo accedere jam ad te malum omnino non poterit, sic nec flagellum quidem valeat appropinquare tabernaculo tuo, quod videlicet tam longe sit ab exteriori homine quaelibet poena, quam longe fuerit culpa ab interiori. Neque enim dicit, Non erit in te malum, aut flagellum in tabernaculo tuo; sed: Non accedet, non appropinquabit.
11.5
Siquidem est considerare homines, in quibus peccatum non modo habitat, sed et regnat: nec jam proximum magis, aut magis intimum posse esse videtur, nisi forte cum sic dominabitur eis, ut nullo modo deinceps valeat non dominari. Est autem et alios invenire, in quibus quidem adhuc manet peccatum, sed jam non dominatur aut praevalet in eis, evulsum quodammodo, necdum tamen expulsum; dejectum, sed non prorsus ejectum. Constat sane ab initio non fuisse sic; sed in parentibus primis ante primam illam mandati praevaricationem non modo non regnasse peccatum, sed nec fuisse quidem. Attamen quodammodo jam tunc prope illos fuisse videtur, quod tam facile persuasum est, quod tam festinanter intravit. Quid vero aliud admonebat, quam et ipsam quoque peccati poenam, etsi necdum inesse corporibus, jam 856 tamen velut pro foribus esse qui dixit: In quacunque die comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini? Felix proinde exspectatio, et beata spes nostra, quorum tam longe gloriosior futura est resurrectio, quam fuerit prima conditio: ut nec culpa omnino, nec poena: nec malum scilicet nec flagellum, aut regnet, aut habitet; aut regnare, aut habitare jam possit aliquando in animabus, seu in corporibus nostris. Non accedet, inquit, ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Nempe nil tam remotum, quam quod adesse ultra non potest.
11.6
Sed quid agimus, fratres? Vereor deprehendi. Nempe horam hanc magnus ille et communis abbas noster et vester non vacationi sermonum, sed operi manuum noscitur assignasse( Reg. S. Benedicti, cap. 48). Puto tamen ignoscet facile, praesertim non immemor religiosae fraudis illius, qua Romanus olim tribus annis in specu posito pie ministravit.« Pie» siquidem, ut legimus,« patris sui oculis furabatur horas, et quem sibi subripere ad manducandum poterat, certis diebus Benedicto panem ferebat.» Et ego quidem non dubito, fratres, pluribus qui inter vos sunt, abundantiorem spiritualium deliciarum suppetere copiam; sed quod vobis communico, non subripio mihi. Quinimo et securius, et suavius, quidquid illud sit quod Dominus donat, sumo vobiscum: nec enim alimonia haec distribuendo minuitur, sed potius augetur ministrando. Verumtamen quod aliquoties[ alias aliquando] vobis loquimur praeter consuetudinem ordinis nostri, non nostra id agimus praesumptione, sed de voluntate venerabilium fratrum et coabbatum nostrorum, qui id nobis etiam injungunt, quod tamen sibi quidem passim nolunt omnino licere. Nempe aliam mihi rationem et singularem necessitatem esse noverunt. Neque enim modo loquerer vobis, si possem laborare vobiscum. Illud forte vobis efficacius verbum foret, sed et conscientiae meae magis acceptum. Caeterum quando id mihi peccatis meis exigentibus, et onerosi hujus( ut ipsi scitis) tam multiplici infirmitate corporis, et ipsa quoque temporis necessitate negatur; utinam dicens et non faciens, in regno Dei vel minimus merear inveniri. Amen.