Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In psalmum Qui habitat
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11246 Inpsquh
12.1
SERMO XI. De versu undecimo, « Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis. »
12.1
Scriptum est, et veraciter scriptum, quia Misericordiae Domini quod consumpti non sumus, quod non tradidit nos in manus inimicorum nostrorum. Vigilat super nos indefessus et pervigil ille singularis clementiae oculus; non dormit, neque dormitat qui custodit Israel. Id quidem necesse est. Non enim dormit, neque dormitat qui impugnat Israel. Et sicut ipse sollicitus est nostri, et ipsi cura est nobis: sic ille sollicitus est ut nos mactet et perdat, et una ei cura, ne forte qui aversus est revertatur. Nos autem aut non attendimus, aut minus attendimus reverentiam praesidentis, protegentis custodiam, beneficia largientis, ingrati gratiae, imo tam multiplicibus gratiis, quibus praevenit nos, et subvenit nobis. Et nunc quidem per se ipsum implet splendoribus animas nostras, nunc per angelos visitat, nunc per homines instruit, nunc etiam consolatur et erudit per Scripturas. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Bene ad doctrinam, ut per patientiam speremus: siquidem, ut alibi dictum est: Doctrina viri per patientiam noscitur. Sed et patientia probationem operatur, probatio vero spem. Quid nos soli nobis non adsumus? quid soli negligimus nosmetipsos? An ideo dissimulandum nobis, quia undique subvenitur nobis? Imo vero propterea studiosius vigilandum. Neque enim tam magna pro nobis in coelo pariter et in terra sollicitudo gereretur, si non magna nobis incumbere necessitas videretur: non tam multiplex 857 nobis custodia, nisi ob multiplices insidias, poneretur.
12.2
Felices proinde fratres nostri, qui jam liberati sunt de laqueo venantium, qui de tabernaculis militantium ad atria quiescentium transierunt, malorum timore sublato, in spe singulariter constituti! Uni istorum, imo universitati dicitur: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sane considera, non ad hominem qui secundum carnem vivit, sed ad eum qui in carne degens secundum spiritum ambulat, hanc fieri promissionem: si quidem non est distinguere inter illum, et tabernaculum suum. Confusa in eo sunt omnia, tanquam in filio Babylonis. Denique hujusmodi homo etiam caro est, nec in eo spiritus manet. Ubi autem non fuerit spiritus bonus, quando deerit malum? Porro ubi malum, flagellum quoque appropinquare necesse est. Semper enim malum poena comitatur. Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Magna promissio: sed unde id sperare licet? Quomodo malum et flagellum evadam, quomodo effugiam, quomodo elongabo, ut non appropinquent mihi? Quo merito, qua sapientia, qua virtute? Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In quibus omnibus viis? Quibus declinas a malo, quibus fugis a ventura ira. Multae sunt viae, et genera multa viarum: magnum profecto periculum viatori. Quam facile in multarum occursu errabit in via sua, qui viarum discretione caruerit! Nam neque angelis mandavit ut in omnibus viis custodiant nos, sed in omnibus viis nostris. Sunt autem a quibus, non in quibus[ alias, et in quibus] oporteat custodiri.
12.3
Scrutemur proinde vias nostras, fratres, etiam vias daemonum, vias quoque beatorum spirituum, et vias Domini investigemus. Et quidem supra me est quod incipio; sed adjuvabitis orationibus vestris, ut aperiat mihi thesaurum intelligentiae suae, et voluntaria oris mei beneplacita faciat sibi Deus. Viae igitur filiorum Adam in necessitate et cupiditate versantur. Ab utraque siquidem ducimur, et ab utraque trahimur: nisi quod videmur magis urgeri necessitate, trahi cupiditate. Et necessitas quidem specialiter corpori tribuenda videtur. Nec simplex illa est, sed anfractus habens plurimos, plurimaque dispendia: nam compendia pauca admodum, si qua tamen. Quis hominum nesciat quod necessitas hominum revera quam multiplex sit? quis sufficiat, quam sit multiplex, explicare? Ipsa nos erudit experientia, ipsa vexatio dat intellectum. In his quisque docetur, quam necesse habeat clamare ad Dominum, non, de necessitate, sed, de necessitatibus meis erue me. Nec modo ab hac via necessitatis, sed ab ea quoque, quae cupiditatis est, optabit educi, quisquis non surda aure monita Sapientis exceperit. Quid enim ille ait? A voluntatibus tuis avertere: et item, Post concupiscentias tuas non eas. Siquidem e duobus malis longe melius est in necessitate gradi, quam in cupiditate. Multiplex illa: sed ista amplius per omnem modum, imo ultra omnem modum multiplicior invenitur. Res cordis ista cupiditas: propterea tanto major, quanto anima plus est quam corpus. Denique hae sunt viae quae videntur hominibus bonae; sed finem non habent, nisi cum demergunt in profundum inferni. Si invenisti vias hominum, illud quoque considera, ne forte de his dictum sit, Contritio et infelicitas in viis eorum; ut sit contritio in necessitate, infelicitas in cupiditate. Quomodo in cupiditate infelicitas; id est non felicitas, ut putatur? Quid enim, si cui forte videtur in terrenarum affluentia rerum felicitas arridere concupita? Eo ipso infelicior est, quo vehementius ipsam pro felicitate amplectitur infelicitatem, aut magis immergitur ei, et absorbetur ab ea. Vae filiis hominum ab hac felicitate falsa atque fallaci! Vae qui dicit, Quia dives sum, et nullius egeo; cum sit pauper et nudus, et miser, et miserabilis! Et necessitas quidem ex infirmitate carnis, cupiditas ex cordis inedia et oblivione 858 procedit. Idcirco enim alienum mendicat anima, quod oblita sit comedere panem suum: propterea terrenis inhiat, quod minime coelestia meditetur.
12.4
Videamus et daemonum vias, videamus et caveamus, videamus et fugiamus eas: siquidem viae illorum praesumptio et obstinatio. Scire vultis unde id sciam? Considerate eorum principem: qualis ille est, tales et domestici ejus. Considerate viarum ipsius principia, si non manifeste in immanissimam statim praesumptionem prosilierit, dicens: Sedebo, in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, similis ero Altissimo. Quam temeraria, quamque horrenda praesumptio! Numquid non illic ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare? Propter praesumptionem stare non potuerunt; propter obstinationem qui cecidit, non adjiciet ut resurgat. Ex hac nempe[ alias, namque] spiritus vadens, ex illa et non rediens est. Et mira quidem praesumptio daemonum, sed non minus mira obstinatio est, quod superbia eorum semper ascendit: propterea non est illis commutatio. Quia enim converti noluerunt a via praesumptionis, inciderunt in viam obstinationis. Quam perverso et everso sunt corde filii hominum, quicunque sectantur vestigia daemonum, ingrediuntur daemonum vias! Haec enim tota adversum nos spiritualium colluctatio nequitiarum est, ut nos seducant ut nos inducant in vias suas, ut deducant in eis, perducant ad destinatum finem, qui paratus est eis. Fuge, homo, praesumptionem, ne gaudeat de te inimicus tuus. Nempe in his maxime vitiis gaudet, in se ipso expertus quam difficile possis ab hac tanta voragine respirare.
12.5
Nolo autem ignorare vos, fratres, quonam modo descendatur, imo cadatur in illas. Primus enim, ut interim occurrit, gradus descensionis hujus, dissimulatio est propriae infirmitatis, iniquitatis, inutilitatis; dum sibi parcens, sibi blandiens, sibi persuadens homo aliquid se esse, cum nihil sit, jam ipse se seducit. Secundus gradus, ignorantia sui. Ubi enim in primo gradu inutilia sibi consuerit perizomata foliorum, quid superest nisi ut vulnera tecta non videat, praesertim cum ad hoc solum texerit ne videret? Ex hoc tandem fit ut etiam alio revelante, vulnera non esse contendat, conversus in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Atque is quidem tertius gradus est admodum jam vicinus, imo contiguus praesumptioni. Quid enim mali jam actitare vereatur, qui praesumit et defensare? Caeterum difficile hic haerebit in tenebris et lubrico, praesertim cum non desit etiam angelus Domini malus persequens et impellens. Itaque quartus gradus, vel quartum potius praecipitium, contemptus est; ut, quemadmodum Scriptura dicit, Impius, cum venerit in profundum malorum, contemnat. Ex hoc et deinceps magis ac magis super eum urget puteus os suum, dum videlicet ejusmodi animam contemptus tradit impoenitentiae, impoenitentia obstinatione firmatur. Hoc est jam peccatum, quod neque in hoc saeculo, neque in futuro remittitur: quia cor durum et induratum nec timet Deum, nec hominem reveretur. Qui sic in omnibus viis suis adhaeret diabolo, manifeste factus est unus spiritus cum eo. Et viae quidem hominum, quas superius demonstravimus, ipsae sunt de quibus dicitur, Tentatio vos non apprehendat nisi humana: et quia humanum est peccare. Porro vias diabolicas a natura hominis alienas esse quis nesciat? nisi quod in nonnullis ipsa sibi consuetudo induisse naturam videatur. Caeterum etsi quorumdam hominum sit, non humanum tamen, sed diabolicum est in malo perseverare.
12.6
Quae vero sunt sanctorum angelorum viae? Profecto illae quas Unigenitus enarravit, dicens: Videbitis angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Ascensio igitur et descensio viae illorum: ascensio propter se: descensio vel potius condescensio propter nos. Sic beati illi spiritus ascendunt per contemplationem 859 Dei, descendunt per compassionem tui, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ascendunt ad vultum ejus, descendunt ad nutum ejus; quoniam angelis suis mandavit de te. Nec tamen vel descendendo visione gloriae fraudantur, quia semper vident faciem Patris.
12.7
Puto et vias Domini vultis audire. Multum praesumere videor, si me illas promisero ostensurum. Legitur autem de ipso, quoniam docebit nos vias suas. Cui enim alteri crederetur? Docuit itaque vias suas, cum aperuit labia prophetae, ut diceret: Universae viae Domini, misericordia et veritas. Ita ad singulos, ita ad omnes communiter venit; in misericordia scilicet et veritate. Ubi enim multa jam fuerit de miseratione praesumptio, sed oblivio veritatis; non continuo ibi Deus. Sed neque ubi terror multus ex recordatione veritatis, nulla autem de memoria misericordiae consolatio. Nam neque veritatem tenet, qui misericordiam, ubi vere est, non agnoscit: nec vera esse sine veritate misericordia potest. Itaque ubi misericordia et veritas obviaverunt sibi, sese etiam justitia et pax osculantur; nec is abesse potest, cujus in pace factus est locus. Quanta audivimus et cognovimus( siquidem patres nostri annuntiaverunt nobis) super hac copula tam felici misericordiae et veritatis! Misericordia tua et veritas tua susceperunt me, ait Propheta, et alio loco, Misericordia, inquit, tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Sed et Dominus ipse de eo: Veritas mea et misericordia mea cum ipso.
12.8
Sed considera etiam manifestos adventus Domini, quemadmodum scilicet in eo, qui jam praesumptus est, misericordem teneas Salvatorem; porro in eo qui in fine promissus est, veracem sustineas retributorem. Nam et hinc forte videbitur dictum, Quia misericoridiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus. Quamvis et in priore quoque adventu recordatus sit misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel et in posteriori, licet judicaturus sit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua; non tamen futurum judicium fiet sine misericordia, nisi forte ei qui non fecerit misericordiam. Haec sunt etenim aeternitatis itinera, de quibus apud prophetam sic habes: Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus. Ad manum est unde id facillime probare possim: siquidem Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum; et, Veritas Domini manet in aeternum. Ab his itineribus incurvati sunt colles mundi, superbi daemones, principes mundi hujus, tenebrarum harum: qui viam veritatis et misericordiae nescierunt, neque meminerunt semitarum ejus. Quid illi et veritati, qui mendax est et pater ejus? Denique habes manifeste de eo scriptum: Quoniam in veritate non stetit. Quam vero longe fuerit a misericordia, etiam inflicta nobis ab illo miseria nostra testatur. Quando ille unquam misericors fuit, qui homicida ab initio erat? Postremo qui sibi nequam, cui bonus? Quam nequissimus ille sibi, qui nunquam super propria iniquitate dolet, nunquam super propria damnatione compungitur? Nimirum falsa praesumptio a via veritatis extrusit, crudelis obstinatio viam misericordiae interclusit. Inde enim nec in se unquam assequi, nec a Domino misericordiam consequi potest. In hunc ergo modum tumidi illi colles incurvati sunt ab itineribus aeternitatis, dum a viis Domini( quae quidem rectae sunt) per anfractus suos et distorta non tam itinera, quam praecipitia corruerunt. Quam vero prudentius atque utilius alii quidem colles ab his itineribus incurvati et humiliati sunt ad salutem! Non enim incurvati ab his, tanquam ab eorum rectitudine dissidentes: sed quod ipsa eos incurvaverunt itinera aeternitatis. An non incurvatos jam cernere est colles mundi, dum sublimes quique ac potentes devota subjectione inclinantur ad Dominum, et ejus vestigia adorant? Nunquid non incurvantur, cum ab ipsa sua perniciosa celsitudine vanitatis et crudelitatis, ad humiles semitas convertuntur misericordiae et veritatis? 860
12.9
Ad ista nimirum Domini vias non modo bonorum spirituum, sed etiam electorum viae hominum diriguntur. Et primus quidem gradus misero homini emergenti de profundo vitiorum, illa est misericordia, qua miseretur filio matris suae, miseretur animae suae, proinde placens Deo. Imitatur enim qui hujusmodi est, magnum illud divinae miserationis opus; compunctus cum eo, qui prior pro eo punctus est, moriens et ipse quodammodo pro salute sua, nec parcens sibi ipsi. Haec miseratio prima excipit redeuntem ad cor, et haec intra ipsa viscerum actitatur arcana. Superest ut via regia progrediatur, et procedat usque ad veritatem: et, quod saepissime commendamus vobis, cordis contritionem oris confessio comitetur. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Conversus ad cor parvulus fiat in oculis suis necesse est, sicut Veritas ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Non ergo velit dissimulare, quod non valet nescire, quam ad nihilum redactus sit. Non confundatur in lucem prodere veritatis, quod non sine miserationis affectu viderit in occulto. Sic ingreditur homo misericordiae vias et veritatis, vias utique Domini, vias vitae; et fructus viarum, salus est viatoris.
12.10
Vias quoque angelorum ad easdem nihilominus tendere manifestum est. Cum enim ascendunt ad contemplationem, inquirunt veritatem, de qua et desiderando satiantur, et satiando desiderant. Cum vero descendunt, faciunt nobiscum misericordiam, ut custodiant nos in omnibus viis nostris. Administratorii enim spiritus sunt, missi in ministerium propter nos. Plane ministri nostri, non Domini nostri. Et in hoc Unigeniti formam imitantur, qui non venit ministrari, sed ministrare: qui stetit inter discipulos tanquam qui ministrat. Fructus angelicarum viarum, quod ad ipsos spectat, sua ipsorum beatitudo, et obedientia est charitatis: quod autem ad nos pertinet, inde quidem obtentus divinae gratiae, hinc vero custodia viae nostrae; siquidem angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus indigentiis tuis, in omnibus desideriis tuis. Alioquin facile est tibi incurrere vias mortis, ut videlicet aut de necessitate in obstinationem, aut in praesumptionem de cupiditate prorumpas: quae quidem jam non hominum, sed daemonum viae sunt. In quo enim tam facile inveniri solent homines obstinati, quam in eo quod ad necessitatem pertinere aut simulant, aut arbitrantur? Quidquid moneas, ait ille, ego quod possum, possum et non ultra possum.« Tu si hic sis, aliter sentias.» Unde vero in praesumptionem, nisi ex quodam impetu vehementioris desiderii prosilimus?
12.11
Interim ergo mandavit angelis suis Deus, non quidem ut amoveant te a viis tuis, sed in eis ipsis te custodiant, et quasi per vias suas, vias tuas dirigant in vias ipsius. Quonam modo? inquis. Nempe ut quod angelus ex sola charitate purius agit, tu propria saltem necessitate compulsus et admonitus, descendas et condescendas, exhibere scilicet proximo misericordiam: et rursum cum eodem angelo levans desideria tua, tota animi cupiditate ascendere studeas ad summam et perpetuam veritatem. Hinc enim monemur levare corda nostra cum manibus; hinc audimus quotidie,« Sursum corda.» Hinc quoque negligentes arguimur, et dicitur nobis: Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?. Exoneratum enim cor et leve levatur magis, ut quaerat et diligat veritatem. Nec mireris quod in vias Domini secum nos admittere, imo et immittere non dedignentur, qui custodire dignantur in nostris. Quam felicius tamen in eis ipsi ambulant, quamque securius. Caeterum et ipsi quoque, quanquam longe inferius ab eo qui Veritas ipsa, et ipsa Misericordia est, in misericordia et veritate versantur.
12.12
Quam vero congrue suis quaeque gradibus, sibique competentibus disposuit Deus! Summam rerum 861 tenet ipse qui summus est, ipse supra quem nihil est, ultra quem nihil. Porro angelos suos non in summo quidem posuit, sed in tuto: quippe ei qui in summo stat, vicinius adhaerentes, ac proinde confirmatos virtute ex alto. Nam homines quidem nec in summo, nec in tuto sunt, sed in cauto. Denique et in solido sunt, id est in terra, habentes locum imum, sed non infimum, unde et possibile et necesse sit ut sibi caveant. Daemones autem in pendulo hujus aeris vagi[ alias, vani] ventosique vagantur. Indigni siquidem coelos conscendere, ad terram tamen descendere dedignantur. Et hodie quidem ista sufficiant. Atque utinam ejusdem ipsius munere sufficientes ei gratias referre valeamus, ex quo et sufficientia nostra est. Non enim sufficientes sumus, vel cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, nisi ipse dederit nobis qui dat omnibus affluenter, et est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note