In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
14.1
SERMO XIII. De versu duodecimo, « In manibus portabunt te, » etc.
14.1
Possumus hunc versum, qui in manibus est, videlicet, In manibus portabunt te, etc., non modo de praesenti consolatione dictum accipere, sed etiam de futura. Nempe custodiunt nos in viis nostris angeli sancti, sed via finita( quod est utique vita finita) in manibus tollunt. Nec enim desunt nobis testes fideles. Proxime lectum est vobis de beatissimo patre nostro vere per omnia Benedicto, quot dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur, vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in coelum deferri. Sed quid hujusmodi testimonia requiramus? Ipsa in Evangelio Veritas de mendico et ulceroso ait, quoniam portatus est ab angelis in sinum Abrahae. Neque enim in illa tam nova nobis, tamque incognita regione ambulare ipsi possemus, praesertim cum tantus sit lapis in via. Qui lapis? Qui in lapidibus olim consueverat adorari, qui lapides obtulit Domino, dicens: Dic ut lapides isti panes fiant. Porro pes tuus, affectio tua; pes animae, quam in manibus angeli portant, ne offendas ad lapidem pedem tuum. Quomodo enim non vehementissime turbaretur anima, si sola hinc egrederetur, 865 si illas sine consolatione ingrederetur vias, si inter illos lapides suis pedibus graderetur?
14.2
Enimvero manifestius audi, quam necesse habeas portari in manibus alienis, nec aliis quam angelicis tamen. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quid inter haec faceret pes humanus? quid humanae affectionis inter tam horribilia[ alias terribilia] monstra constaret? Nempe nequitiae spirituales sunt, et quidem non incongruis appellationibus designatae. Siquidem et de his dictum, quod nequaquam vobis excidisse reor: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Quis vero scire potest an divisae sint inter eos operationes malitiae, ministeria iniquitatis: ut ex diversis officiis, vel[ alias quin] potius maleficiis, vocabula quoque diversa sortiti, nominentur alius quidem aspis, alius vero basiliscus, alius autem leo, et alius draco, quod videlicet suo quidem invisibili modo varie noceant, quasi alius morsu, alius visu, alius rugitu vel ictu, alius flatu? Legi etiam de quodam genere daemoniorum, quod non ejiciatur nisi in oratione et jejunio: nihil potuerat namque verbum apostolicae increpationis ad illud. Quomodo non illud aspis erat: illa utique de Psalmo aspis surda, et obturans aures suas, ne vocem audiat incantantis? Vis non terreri a tam terrifico monstro? Vis securus post mortem ambulare super aspidem istam? Cave ne interim post eam ambules, cave ne imiteris, et non erit quod paveas in futuro.
14.3
Enimvero vitium est, cui reor ejusmodi spiritum dominari; et si vultis scire, ipsa est cicuitio, a qua vobis hesterno sermone monuimus esse cavendum; ipsa obstinatio est, adversus quam pridie loquebamur. Nec enim piget, quoties datur occasio, ab hac tam gravi peste praemunire vos, ut eam omnimodis fugiatis: quod haec quidem sit summa quaedam religionis subversio, et vere, juxta testimonium Legislatoris, venenum aspidum insanabile. Dicitur aspis hinc alteram aurem, quam pressius potest, terrae infigere; inde vero alteram caudae immissione nihilominus obturare, ne audiat. Quid ad haec incantantis vox, quid sermo faciat praedicantis? Orabo pro eo, humiliabo in jejunio animam meam, baptizabor pro mortuo uberrimo quodam profluvio lacrymarum, apud quem viderim nihil humanae incantationis quamlibet sapientiam, nihil quantamcumque admonitionis industriam praevalere. Noverit tamen vir pertinax, non coelo sese, sed solo infigere caput, quod sapientia, quae desursum est, non modo pudica, sed et pacifica sit; haec autem magis, ut ita dicam, aspidica, nisi terrena esse non potest. Sed nec adeo obsurdesceret, nisi cauda quoque obturaret auditum. Quae est haec cauda? Finis intentionis humanae. Haec surditas desperata, dum hinc quidem velut terrae infixus, propriae quisque inhaeret voluntati; inde velut reflectens caudam, finem aliquem meditatur, et infigit animo quod desiderat adipisci. Nolite, obsecro, fratres, nolite obturare aures, nolite aliquando obdurare corda vestra. Inde enim tam mordax et amarus sermo invenitur in ore hominis obstinati, quod nulla ad eum penetrare queat benevolentia monitoris. Inde aspidis virus in linguae aculeo perseverat, quod adversus linguam incantatoris tanto se studio obturarit.
14.4
At basiliscus, ut aiunt, venenum in oculo gerit, pessimum animal, et prae omnibus exsecrabile. Nosse cupis oculum venenatum, oculum nequam, oculum fascinantem? Invidiam cogitato. Quid vero invidere, nisi malum videre est? Si non esset ille basiliscus, nunquam per ejus invidiam mors intrasset in orbem terrarum. Vae homini misero, quod invidum non praevidit! Superemus et vitium hoc, dum adhuc vivimus, si post mortem volumus ministrum tantae nequitiae non timere. Nemo alterius bonum invido aspiciat oculo. Nempe hoc ipsum jam, quod in se est, tabe sua illud inficere, et quodam modo interficere est. Qui hominem odit, homicidam illum Veritas ipsa testatur. Quid et ille qui bonum odit in homine? 866 nunquid non homicida poterit appellari? Adhuc vivit homo, et ille jam reus est mortis ejus. Adhuc ardet ignis, quem Dominus Jesus misit in terram, et invidus tanquam qui spiritum exstinxerit, jam damnatur.
14.5
Vae vobis a dracone! Immanis est bestia, flatu igneo quidquid attigerit, necat; non modo bestias terrae, sed et volucres coeli. Haud alium ego draconem hunc, quam spiritum iracundiae reor. Quantos etiam sublimis( ut videbatur) vitae, flatu hujus draconis misere satis adustos, turpiter in ejus os ingemimus cecidisse? Quam melius sibi ipsis irasci potuerant ne peccarent? Nimirum affectio naturalis ira hominum est; sed abutentibus bono naturae gravis perditio est, et miseranda pernicies. Occupemus illam, fratres, in quibus expedit, ne forte ad inutilla illicitaque prorumpat. Sic nimirum solet amorem amor expungere, solet timor timore depelli. Nolite timere eos qui corpus occidunt, ait Dominus, animae autem non habent quid faciant: et confestim, Ostendam autem, ait, vobis quem timeatis. Timete autem eum qui potestatem habet corpus et animam mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. Ac si manifestius dicat: Hunc timete, ne illos timeatis. Repleat vos spiritus timoris Domini, et timor alienus locum non habebit in vobis. Et ego vobis dico, non autem ego, sed Veritas; non ego, sed Dominus: Nolite irasci eis qui transitoria vobis auferunt, qui convicia inferunt, qui ingerunt forte supplicia, et praeter haec[ alias, post haec] faciunt nihil. Ostendam autem vobis cui debeatis irasci. Irascimini ei quae sola vobis nocere potest, sola facere ut omnia illa non prosint. Vultis scire quaenam illa sit? Iniquitas propria. Ita dico vobis, huic irascimini. Nulla enim nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Qui perfecte huic irascitur, caeteris non movetur, magis et amplectitur ea. Ego, inquit, in flagella paratus sum. Sit damnum, sit convicium, sit laesio corporalis; paratus sum, et non sum turbatus: quoniam dolor meus in conspectu meo semper. Quidni exteriora omnia parvi pendam in hujus aestimatione doloris? Filius, inquit, uteri mei persequitur me, et convicianti servulo indignabor? Cor meum dereliquit me, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum: et damna temporalia plangam, aut incommoda corporalia reputabo?
14.6
Hinc nimirum non modo mansuetudo oritur, cui draconis flatus non noceat; sed etiam magnanimitas, quam rugitus leonis non terreat. Adversarius vester tanquam leo rugiens, ait Petrus. Gratias magno illi Leoni de tribu Juda: rugire iste potest, ferire non potest. Rugiat quantum vult: tantum non fugiat ovis Christi. Quanta minitatur! quanta exaggerat! quanta intentat! Non simus bestiae, ut nos prosternat vacuus ille rugitus. Sic enim perhibent qui talia curiosius vestigaveruut, ad rugitum leonis nullam bestiam stare posse, ne eam quidem quae adversus ictum ejus tota animositate repugnat: et plerumque superat ferientem, quae non sustinet rugientem. Vere bestia, vere rationis expers, qui tam pusillanimis est, ut solo timore cedat, qui sola futuri exaggeratione laboris victus, ante conflictum, non telo, sed tuba prosternitur. Nondum restitistis usque ad sanguinem, ait strenuus ille dux, qui leonis hujus noverat vanum esse rugitum. Et alius quidam: Resistite, inquit, diabolo, et fugiet a vobis.