In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
15.1
SERMO XIV. De versu decimo tertio, « Super aspidem et basiliscum ambulabis, » etc.
15.1
Agamus, fratres, gratias factori nostro, benefactori nostro, redemptori nostro, remuneratori nostro, aut potius spei nostrae. Ipse enim retributor, ipse retributio nostra: nec aliud jam quam ipsum exspectamus ab ipso. Primum quod nobis praestitit, nos ipsi sumus: siquidem ipse fecit nos, et non 867 ipsi nos. Parumne tibi videtur istud quia te fecit? Cogita qualem te fecit: nempe etiam secundum corpus egregiam creaturam, sed secundum animam magis, utpote imagine creatoris insignem, rationis participem, capacem beatitudinis sempiternae; porro secundum ambo simul prae caeteris creaturis maxime admirandam, cohaerentem sibi incomprehensibili artificio, investigabili sapientia conditoris. Itaque tam magnum hoc donum, quam magna res homo. Sed quam gratuitum putas? Planum est quia nihil ante promeruit, qui penitus nihil fuit. An postea sperabatur gratiam retributurus auctori? Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non igitur necessariam retributurus gratiam ei qui sic per omnia sibi sufficit, sed devotas relaturus gratias ei qui sic meruit sperabatur. Quidni gratias agat? Si quis oculorum lumen, si quis usum aurium, si quis narium, si quis manuum, si quis pedum tibi praepeditum aliquando reparasse videretur officium, si quis sopitam quavis occasione excitasse in te rationem: quis non alius tibi vehementissime succenseret, si quando forte beneficii hujus immemorem te, aut benefactori deprehendisset ingratum? Enimvero Dominus Deus tuus, ipsa etiam tibi instrumenta largitus, ex nihilo fecit haec omnia. Nec modo fecit, sed et compegit etiam, et formavit, ac suo quodque illustravit officio. Quomodo non in his omni jure sibi gratias exigit ampliores?
15.2
Nam ne hoc quidem, licet maximo, contentus munere, qui dedit ut esses qui ante non fueras, adjecit etiam unde subsisteres qui jam eras. Nec minus liberaliter hoc, quam illud mirabiliter est operatus. Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quid vero postea? Et praesit piscibus maris, et bestiis terrae, et volatilibus coeli. Nam et coelestia sese elementa in usus creasse tuos, ante docuerat. Nempe facta memorantur, ut essent in signa, et tempora, et dies et annos. Cui putas? Nulli utique nisi tibi. Caeterae siquidem omnes creaturae aut in nullo egent his omnibus, aut non intelligunt ea. Quam copiosus in secundo hoc beneficio, quam liberalissimus fuit? Quanta tibi largitus est ad sustentationem! quanta ad eruditionem! quanta ad consolationem! quanta ex hoc jam ad correptionem! quanta etiam ad delectationem! Verum haec duo gratis, et dupliciter gratis fecit. Quid dico, dupliciter gratis? Sine merito tuo, sine labore suo. Nempe dixit, et facta sunt. An idcirco minus devotus, minus obnoxius, minus gratus es, quod haec quidem sicut pro nihilo, ita de nihilo fecit? Perversi cordis est occasiones ingratitudinis vestigare. Nemo id facit, nisi qui etiam gratis est ingratus. Puto enim neutrum tibi propterea minus utile, quod praestanti minime difficile fuit. Alioquin si forte quod ei laboriosum, tibi magis commodum ducis, ex te ipso tibi judicium hoc, nec te alibi illud putem quam apud te didicisse. Sic praestares libentius ipse fratri tuo absque incommodo tuo. Verum etsi gratis praestare velles, nolles tamen, ut hanc tibi ille praetenderet ingratitudinis causam.
15.3
Caeterum ex hoc jam tertium opus tuae redemptionis attende. Non est velamen excusationis; laboratum prorsus in ea. Gratis hoc quoque praestitum est, sed gratis quod ad te pertinet. Nam quod ad illum, plane non gratis. Salvus factus es pro nihilo, non de nihilo tamen. Quid adhuc dormitat affectio? Imo vero mortua est illa, non dormit, quae huic beneficio non respondet, quae se totam non effundit in gratiarum actionem, et vocem laudis. Nam et caetera duo evidentissime tertium hoc commendat, ut in eis quoque vera fuisse dilectio comprobetur; non propterea de facili praestans quod nollet aliter, sed quod non aliter oporteret. Itaque fecit te Deus tuus, fecit tam multa propter te, fecit propter te et semetipsum. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid adhuc restat? Factus est ipse tecum caro una: te quoque secum faciet spiritum unum. Non recedant 868 haec quatuor a corde tuo, non ab ore, non a memoria, non ab affectione. Haec cogita semper, in his jugiter delectare. His velut quibusdam stimulis urgens sollicita animam tuam, his facibus eam inflammare curato, ad redamandum eum qui tam multipliciter suum tibi erga te commendat amorem. Memento sane quod idem ait: Si diligitis me, mandata mea servate. Serva igitur mandata Creatoris tui, serva mandata benefactoris tui, redemptoris tui, remuneratoris tui.
15.4
Sed si haec quatuor, quot sunt mandata? Omnes novimus decem esse. Itaque per quaternarium hunc decalogum legis multiplicans, veram habes quadragesimam, tenes quadragesimam spiritualem. Tantum sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Cave serpentis astutiam, observa insidias inimici. Nempe quadruplici tentamento quadrifariam impedire conatur actionem quam exigeris gratiarum. Tentatus est in his omnibus Christus, ut veraciter ab Apostolo scriberetur[ alias, scribitur]: Tentatus per omnia pro similitudine absque peccato. Erit forte qui miretur et dicat, quartam sese Domini tentationem non legisse. Verum, ut ego arbitror, non hoc diceret, si legisse se meminisset, quoniam tentatio est vita hominis super terram. Hoc enim qui meminit, non ea tantum triplici tentatione tentanum fuisse Dominum arbitratur, quae facta est in jejunio deserti, in pinnaculo templi, in vertice montis. Sane in his omnibus erat manifesta tentatio. Verum illa quae extunc et deinceps usque ad mortem crucis ei non defuit, etsi occultior, vehementior tamen fuit. Nec hoc quoque a proposita similitudine videbitur[ alias, videtur] abhorrere. Nam et tria illa beneficia, quae jam transiere, evidentissima et in lucem posita esse noscuntur. Sane quod ad spem vitae aeternae pertinet, nondum exhibitum, necdum propalatum est nobis. Nihil proinde mirum, si sit minus aperta tentatio, ubi etiam causa tentationis occulta. Caeterum et diuturnior, et validior ipsa est, quod adversus spem nostram quidquid habet malignitatis, exserat inimicus.
15.5
Itaque primo quidem ut auctori naturae ingratos faciat, ampliorem ingerit pro natura sollicitudinem, quemadmodum etiam ipsi Christo esurienti ausus est dicere: Dic ut lapides isti panes fiant: quasi vero figmentum nostrum ignoret ipse qui finxit, aut non curet homines qui coeli volucres pascit. Quam vero ingratus est ei, qui propter hominem universum hunc condidit mundum, quisquis, ut substantiam ejus quam concupiscit obtineat, procidens non veretur adorare malignum? Haec omnia, inquit, tibi dabo, si procidens adoraveris me. Tune illa fecisti, miser? Quomodo dabis quae ille creavit? Aut quomodo abs te speranda, quomodo tua adoratione petenda, quae ab illo condita in illius posita sunt ditione? Jam in hoc quod ait: Mitte te deorsum, cave tibi, quicunque es qui templi pinnaculum conscendisti; cave tibi, speculator domus Domini, cave tibi, qui in Ecclesia Christi locum cerneris tenere sublimem. Quam ingratus enim, imo quam injuriosus es illi magno sacramento pietatis, si in illo quaestum aestimes pietatem! Quam infidelis ei es, qui ministerium hoc sanguine proprio consecravit, si in eo quaeras gloriam tuam, quae nihil est, quaeras quae tua sunt, non quae Jesu Christi? Quam indigne respondes ejus dignationi, qui in dispensatione humilitatis suae sublimem esse te fecit, coelestia tibi sacramenta commisit, coelestem, forte et ampliorem quam ipsis spiritibus coelestibus, tradidit potestatem, si deorsum ipse te mittas, sapiens non quae sursum, sed quae super terram! Sed et omnis qui de virtutum eminentia ad inanis gloriae sese demittit et dejicit appetitum, haud dubium quin Domino virtutum, qui tanta inter nos toleravit ut nobis formam hujus imprimeret sanctitatis, pro gratia contumeliam reddat,
15.6
Consideremus diligentius, fratres, ne forte prima illa tentatio, quae corporalis necessitatis occasione animum turbat, aspidi debeat comparari. Hoc enim animal quodammodo violento[ alias, violentum] morsu nocet, obturat 869 aurem ne audiat vocem incantantis. Quid vero agere nititur in hac parte tentator, nisi ut adversus consolationem fidei aurem cordis obstruat et obturet? Sed non profecit inimicus in eo, non illius praeclusit auditum, qui ait: Non in solo pane vivit homo: sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Nam in eo quod ait: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, in malum insidiantis suadibilem sibilum animadvertite draconis. Ferunt illum in arena latitantem, etiam aves volantes flatu attrahere venenato. Quam venenatus hic flatus fuit: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me! Verum non erat ista quaelibet avis: nihil potuit draconis flatus ad illam.
15.7
De basilisco quid dicemus? Monstruosius coeteris solo visu hominem inficere, et interficere perhibetur. Ni fallor, vana gloria est. Videte, inquit, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Ac si dicat: Cavete oculos basilisci. Sed cui nocere dicitur basiliscus? Ei qui non viderit basiliscum. Alioquin si prior eum videas, jam non tibi nocet, ut aiunt: magis moritur ipse. Ita est, fratres. Non videntes necat inanis gloria, caecos et negligentes, qui se ei ostentant, qui se exponunt; et non potius ipsi inspiciunt, non attendunt, non discutiunt illam; non vident denique, quam sit frivola, quam sit caduca, quam vana, quam inutilis. Si quis enim eum intueatur hoc modo, moritur basiliscus: nec jam occidit eum gloria, sed occiditur magis et occidit ei, quodam modo versa in pulverem, imo redacta in nihilum. Puto autem, non est quaerere, quid ad inanem gloriam ea tentatio visa sit pertinere, ubi dictum est: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Utquid enim hoc, nisi ut videretur, ut laudaretur a basilisco?
15.8
Et vide quomodo se ipsum occultaverit basiliscus, quasi ut non posset ante videri. Scriptum est, inquit, quoniam angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te. Quid scriptum est, maligne? quid scriptum est? Angelis suis mandavit de te. Quid mandavit? Animadvertite et videte, quoniam subticuit malignus et fraudulentus, quod malignitatis suae commenta dissolveret. Quid enim mandavit? Nempe quod in psalmo sequitur: Ut custodiant te in omnibus viis tuis. Nunquid in praecipitiis? Qualis via haec de pinnaculo templi mittere se deorsum? Non est via haec, sed ruina; et si via, tua est, non illius. Frustra in tentationem capitis intorsisti, quod scriptum est ad corporis consolationem. Huic enim necesse est custodiri, cui timendum, ne offendat ad lapidem pedem suum. Non est quod custodiatur, cui non est quod timeatur. Quid vero taces et illud quod sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem? Te enim haec parabola tangit. Monstruosa malignitas monstruosis appellationibus conculcanda signatur, nec modo ab ipso capite, sed etiam a corpore universo. Siquidem adversus Dominum post trinam confusionem hanc, non jam serpentina calliditate, sed crudelitate usus est leonina, usque ad contumelias, ad flagella, ad alapas, ad mortem, et mortem crucis. Sed manifesto etiam leonem te conculcavit Leo de tribu Juda. Sic et adversum nos, fratres, ut in caeteris omnibus viderit sese frustratum, toto jam furore persecutionem suscitat, qualis non fuerit ab initio, ut vehementia tribulationis regnum coeleste sperantibus intercludat. Felix anima, quae et ipsum leonem potenti virtute conculcans, violenter illud rapere praevalebit!
15.9
Ex hoc itaque, dilectissimi, tanquam super aspidem et basiliscum cautius et sollicitius ambulemus. Caveamus omnem radicem amaritudinis, ut nemo nostrum mordax inveniatur, nemo audax vel ardens, nemo inexorabilis aut rebellis. Nec vero deorsum mittamus nos, sed transcendamus et transiliamus[ alias, transeamus] lethalem gloriae temporalis obtutum, ut quomodo scriptum est: Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. conculcemus quoque leonem pariter et draconem: ut neque illius rugitus terreat, nec istius flatus 870 inficiat. Videntur haec quatuor monstra affectionibus aeque quatuor, singula singulis incubare. Cui ergo potissimum draco insidiatur? Aestimo quia cupiditati, quod hanc noverit esse radicem malorum omnium, et quae proxime cor subvertat. Inde enim etiam quasi consulens dixit: Haec omnia tibi dabo. Nam de leone quidem manifestum est, quod nonnisi ad januam timoris terrificos det rugitus. Porro tristitiae fores aspis observat, quod eas maxime morsibus suis pervias arbitretur. Unde et ad Christum Dominum, donec jam esurientem cerneret, non accessit. E contra sane caveat necesse est laetitia basiliscum, quod eo potissimum aditu venenatos ingerere soleat radios oculorum; nec vana gloria nisi ob laetitiae noceat vanitatem.
15.10
Illud quoque considera, an forte virtutes quatuor, quatuor his tentationibus opponere valeamus. Leo rugiet, quis non timebit? Si quis ille fuerit, fortis erit. Sed frustrato leone, draco absconditur in arena, ut virulentis flatibus attrabat animam, insufflans ei quodammodo concupiscentiam terrenorum. Quis, putas, illius praetervitabit insidias? Nemo utique nisi prudens. At forte dum ad ista descendere caves, urget quis molestia: et ecce protinus aspis adest: nam opportunum tempus sibi invenisse videtur. Quis non exasperabitur ab aspide ista? Nempe vir temperans et modestus, qui sciat abundare, et penuriam pati. Puto ex hac occasione fascinare te volet male blandiens oculus nequam. Quis avertet faciem suam? Profecto justus, qui non modo non ipse sibi accipere gloriam quae Dei est, sed ne ab alio quidem recipere velit oblatam: si tamen ille sit justus, qui juste quod justum est exsequatur, qui justitiam suam non faciat coram hominibus, qui denique, etsi justus fuerit, caput non levet. Haec enim virtus specialiter in humilitate consistit, haec intentionem purgat, haec quoque meritum omne eo veracius et efficacius obtinet, quo minus arrogat sibi.