In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
16.1
SERMO XV. De versu decimo quarto, « Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. »
16.1
Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis; et ego reficiam vos, dicit Dominus. Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, onus meum leve. Laborantes ad refectionem invitat, ad requiem provocat oneratos. Non tamen interim onus subtrahit, aut laborem; magis autem onere alio, alio labore commutat: sed onere levi, suavi jugo, in quibus requies ac refectio, etsi minus appareat, tamen inveniatur. Grave onus iniquitas, sedens super talentum plumbi. Sub hac gemebat sarcina qui dicebat: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Quod ergo onus Christi, quod onus leve? Ut quidem ego sentio, onus beneficiorum. Dulce onus, sed ei qui sentit, ei qui experitur. Alioquin si non invenias, si non advertas, grave omnino et periculosum. Oneriferum animal homo tempore suae mortalitatis. Si adhuc portat peccata sua, onus est grave: si jam forte exoneratus est a peccatis, minus quidem grave; sed, si sanum sapiat, non minus grande onus inveniet hanc ipsam, quam diximus, exonerationem. Onerat nos cum exonerat Deus: onerat beneficio, cum exonerat a peccato. Vox onerati: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?. Vox onerati: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Vox onerati: Semper enim quasi tumentes super me fluctus, timui Deum. Semper, inquit, timui: sicut ante, sic post acceptam indulgentiam peccatorum. Beatus homo qui ita semper est pavidus, nec minori angitur sollicitudine, ne forte obruatur tam beneficiis quam peccatis.
16.2
Ad hoc siquidem divina nobis tam sedula erga nos, et tam profusa beneficentia commendatur, ut sollicitemur ad gratiam, invitemur ad dilectionem. 871 Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Quid ultra potuit tibi facere, et non fecit? Novi quid cogites, ingenua creatura? Habes gratiam angelis Domini, sed ad ipsum ambis Dominum angelorum. Oras et optas, ut nuntiis non contentus, ipse quoque qui loquebatur, adsit: nec te quasi per medium, sed sui oris osculo osculetur. Audisti super aspidem et basiliscum, leonem pariter et draconem tibi ambulandum fore, nec super dracone ipso victoriam Michaelis et angelorum ejus ignoras. Verumtamen non Michaeli, sed Domino clamant desideria tua: Libera me, et pone me juxta te; et cujusvis manus pugnet contra me. Hoc nempe est non modo aliis; sed ipsis quoque altioribus altius captare refugium, ut ex sententia profitenti quoniam tu es, Domine, spes mea, merito respondeatur: Altissimum posuisti refugium tuum.
16.3
Non enim dedignatur esse spes miserorum miserator et misericors Dominus; non se ipsum liberatorem simul et protectorem in se sperantibus exhibere recusat. Quoniam in me speravit, inquit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Nempe nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam, sive ille homo, sive etiam angelus esset. Montes in circuitu Jerusalem: sed parum hoc, imo nihil hoc foret, si non etiam Dominus in circuitu esset populi sui. Merito proinde in Cantico sponsa describitur, inventis licet vigilibus( imo ab eis magis inventa; nec enim eos ipsa quaerebat) non substitisse, nec contenta fuisse vigilibus, sed percontata breviter de dilecto, ad ipsum ocius pervolasse. Erat enim cor ejus non in vigilibus, sed in Domino fiduciam habens; et aliter forte suadentibus aiebat: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer. Minus vigilanter id observarant Corinthii, cum offensis quasi vigilibus secederent apud eos, et minime pertransirent. Ego quidem Cephae; ego autem Pauli, aiunt; ego vero Apollo. Sed quid fecerunt vigiles sobrii, vigiles circumspecti? Non enim poterant sibi suscipere sponsam, qui bene eam aemulabantur, qui aemulabantur Dei aemulatione, qui desponderant uni viro virginem castam exhibere Christo. Percusserunt me et vulneraverunt me, ait. Utquid ita? Ni fallor, urgebant ut pertransiret, perinde inventura dilectum. Denique etiam tulerunt pallium meum, inquit, haud dubium quin ut curreret expedita. Animadvertere est quam valide percutiat, quibus sagittis Apostolus vulneret eos qui divertisse apud vigiles videbantur. Nunquid Paulus pro vobis cruxifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?. et item: Cum enim dicit quis, Ego sum Pauli; alius autem, Ego sum Apollo: nonne homines estis? Quid ergo est Apollo? quid vero Paulus? Ministri ejus cui credidistis?. Quoniam in me speravit, liberabo eum. Non in vigilibus, non in homine, non in angelo, sed in me, inquit, speravit, nihil boni nisi ex me, ne per ipsos exspectans. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum. Ex me vigiliae hominum utiles, circa opera utique manifesta: eis nimirum custodes homines deputavi. Ex me excubiae angelorum, observantium secretiores motus, specialiter sollicitantium, propulsantium suggestores iniquos. Caeterum intima sane custodia secretissimae intentionis, non modo ex me, verum etiam per me fiat necesse est, quod illo quidem humanus nequeat, sed ne angelicus quoque oculus penetrare.
16.4
Agnoscamus triplicem hanc custodiam, fratres, et exhibeamus nos eis, quales cuique convenit exhiberi. Provideamus bona coram hominibus, coram angelis, coram Deo. Contendamus placere omnibus per omnia, sed maxime ei qui maximus est super omnia. In conspectu angelorum psallamus ei, ut in eis impleatur quod scriptum est: Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. Obediamus praepositis nostris, qui pervigilant, tanquam reddituri rationem pro animabus nostris, ut non cum tristitia hoc faciant. Et quidem( gratias Deo, ex cujus solo 872 munere venit) non est quod multum vos moneam; non est quod multum vobis timeam in hac parte. Quod enim est gaudium meum et gloria mea, nisi prompta obeditio, et irreprehensibilis conversatio vestra? Quid si certo cognoscerem, ne angelos quidem amplius aliquid in vobis cognoscere quod dedeceat, apud neminem vestrum ex anathemate Jericho quidpiam occultari, non murmurare aliquem, non detrahere in occulto, non simulatorie agere vel remisse, non ignominiosas volvere animo cogitationes, quibus solet, heu! interdum ipsa quoque pars corporis perturbari? Magnum hoc mihi gaudii incrementum, sed nondum utique plenitudo. Non enim tam magni sumus, ut possit nobis adeo esse pro minimo, ab homine judicari non posse, minus autem nihil conscios esse nobis. Caeterum si occultissimum Judicem timent etiam magni; quantum nos ad illius examinis memoriam convenit trepidare? O si mihi contingeret certum esse, nil esse in omnibus nobis illum offendens oculum, qui solus perfecte novit quid sit in homine, videns in eo et qood in se ille non videt? Hoc vel maxime judicium vestigemus, fratres, et eo amplius frequentemus in timore et tremore ipsius considerationem, quo minus comprehendere possumus investigabilem abyssum judiciorum Dei, et irrefragabilem dispositionem. Cum hoc timore spes habet meritum, cum hoc metu fructuose speratur.
16.5
Est autem is ipse timor firmissima quaedam et efficax materia spei, si quis prudenter advertat. Siquidem maximum quoddam. Dei donum timor iste, et ex perceptione praesentium firma est exspectatio futurorum. Postremo beneplacitum est Domino super timentes eum; et utique vita in voluntate ejus, et in beneplacito ejus salus aeterna. Quoniam in me speravit, liberabo eum. Dulcissima liberalitas, in se sperantibus non deesse. Hoc enim totum hominis meritum, si totam spem suam ponat in eo qui totum hominem salvum facit. In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; ad te clamaverunt, et salvi facti sunt, in te speraverunt, et non sunt confusi. Quis enim speravit in eo, et confusus est? Sperate in eo, omnis congregatio populi. Quemcunque enim locum calcaverit pes vester, vester erit. Pes vester utique spes vestra est. Quantumcumque illa processerit, obtinebit, si tamen in Deum tota figatur, ut firma sit et non titubet. Quid timeat aspidem aut basiliscum? quid leonis rugitus, aut draconis sibilos expavescat?
16.6
Quoniam in me speravit, liberabo eum. Porro liberatum quidem, ne iterum impugnetur, ne iterum egeat liberari, protegam eum et conservabo: si tamen cognoverit nomen meum, nec sibi tribuat quod liberatus est, sed nomini meo det gloriam. Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. In praesentia enim vultus glorificatio, in notitia nominis protectio exhibetur. Spes in nomine, res in facie est. Quod enim videt quis, quis sperat? Fides utique ex auditu; et eo quidem, juxta eumdem Apostolum, est rerum substantia sperandarum. Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Non novit nomen ejus, qui illud assumit in vanum, qui dicit ei, Domine, Domine, et non facit quae dicit ipse. Non novit nomen ejus, qui eum nec honorat ut Patrem, nec ut Dominum timet. Non novit nomen ejus, qui ad vanitates et insanias falsas convertitur. Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Hoc nomen cognoverat qui dicebat: Non enim est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Nos quoque si novimus nomen sanctum quod invocatum est super nos, desiderandum utique nobis, ut semper sanctificetur in nobis, atque ita orandum juxta doctrinam utique Salvatoris: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Denique audi quid sequatur in Psalmo: Clamavit ad me, et ego exaudiam eum. Hic fructus notitiae nominis, clamor orationis: porro fructus clamoris, exauditio Salvatoris. Quomodo 873 enim aut non invocans exaudiri poterat; aut nomen Domini nesciens, invocare? Gratias ei qui manifestavit hominibus nomen Patris, fructum salutis in ejus invocatione constituens, sicut scriptum est: Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit( Joel II, 32).