Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In psalmum Qui habitat
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11246 Inpsquh
17.1
SERMO XVI. De versu decimo sexto, « Clamavit ad me, et ego exaudiam eum, » etc.
17.1
Clamavit ad me, et exaudium eum. Hoc plane est testamentum pacis, hoc pietatis foedus, hoc pactum misericordiae et miserationis. Speravit, ait, in me, liberabo eum. Nomen meum cognovit, protegam eum; invocavit me, et ego exaudiam eum. Non dicit: Dignus fuit, justus et rectus fuit, innocens manibus et mundo corde: propterea liberabo, protegam, et exaudiam eum. Si enim haec aut similia diceret, quis non diffideret? Quis gloriabitur castum se habere cor? Nunc autem apud te propitiatio est, et propter hanc legem tuam sustinui te, Domine. Dulcis lex, quae meritum exauditionis in clamore constituit postulationis. Clamavit, inquit, ad me, et exaudiam eum. Merito non exauditur qui clamare dissimulat, aut omnino non postulans, aut tepide postulans et remisse. Siquidem in Dei auribus desiderium vehemens clamor magnus: e regione autem remissa intentio, vox submissa. Quando illa penetrabit nubes? quando audietur in coelis? Nempe ut clamandum sibi noverit homo, inter primordia suae orationis ipsum quem oraturus est Patrem in coelis esse protinus admonetur, quod videlicet impetu quodam spiritus illo sibi jaculandam esse meminerit orationem. Spiritus est Deus, et in spiritu clamet necesse est, quisquis clamorem suum ad eum desiderat pervenire. Sicut enim in faciem hominis non respicit tanquam homo, sed magis intuetur cor: sic ad cordis potius vocem, quam corporis, aures ejus; cui merito dicitur, Deus cordis mei. Hinc est quod Moyses, foris tacens, intus auditur, dicente Domino, Quid clamas ad me?
17.2
Clamavit ad me, et exaudiam eum. Non immerito. Clamorem magnum sane magnitudo necessitatis extorsit. Quid enim clamans petiit, nisi consolationem, liberationem, glorificationem? Alioquin quomodo super his exauditur, si pro aliis clamat? Exaudiam eum, ait. In quo exaudies, Domine, vel in quibus? Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Ad magnum illud triduum, quod proxime sumus celebraturi, hunc mihi ternarium arbitror referendum. Siquidem et ipse propter nos tribulationem et dolorem invenit, quando proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. Verumtamen quae de ipso erant, sicut ante mortem praedixerat, finem habuerunt; et sicut in morte dixit, Consummata sunt et extunc sabbatizavit. Nec dilata est gloria resurrectionis: die tertia, summo diluculo Sol justitiae de tumulo ortus est nobis. Ita ergo fructus pariter tribulationis et veritas ereptionis in manifestatione glorificationis apparuit. Nihilominus quoque et in nobis simile quoddam triduum posse videbitur assignari. Cum ipso sum, ait, in tribulatione. Quando hoc, nisi in die tribulationis nostrae, in die crucis nostrae? dum impletur quod ipse ait, In mundo quidem pressuram habebitis; et quod Apostolus ejus, Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Nam liberatio plena atque perfecta ante diem sepulturae esse non poterit, quod maneat jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. In hac ergo die eripiam eum, inquit, quando nihil jam ultra quod vel corpori, vel animae faciat, mundus habebit. Sane glorificatio diem ultimum manet, diem resurrectionis, quando surget in gloria, quod in ignominia interim seminatur. 874
17.3
Unde scimus quod nobiscum sit in tribulatione? Ex eo utique quod in ipsa tribulatione nos sumus. Quis enim sustineret, quis subsisteret, quis persisteret sine eo? Omne gaudium existimemus, cum in tentationes( alias, tribulationes) varias inciderimus, fratres mei; non modo quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei, sed quoniam juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Si ambulavero in medio umbrae mortis, ait quidam, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Ita ergo nobiscum est omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quando autem nos erimus cum ipso? Nimirum quando rapiemur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Quando apparebimus cum ipso in gloria? Nempe cum Christus apparuerit vita nostra. Interim sane abscondatur necesse est, ut praecedat tribulatio ereptionem, ereptio glorificationem. Vox liberati: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Eripiam eum, et glorificabo eum. Felix, qui te interim consolatorem et adjutorem habet, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. At quam felicior, quem jam eripuisti et exemisti tantis malis! quam felicior, qui jam exemptus de laqueo venantium, qui jam raptus est ne malitia mutet intellectum illius, aut ne fictio decipiat animam ejus! Longe tamen prae his omnibus felicissimus ille erit, quem assumpseris ad te ipsum, quem repleveris in bonis domus tuae, et claritati tuae conformaveris eum.
17.4
Et nunc, filioli, clamemus in coelum, et miserebitur nostri Deus noster. Clamemus in coelum, quia sub coelo omnia labor et dolor, et vanitas, et afflictio spiritus. Denique pravum est cor hominis et imperscrutabile, proni sensus ejus in malum. Non est in me bonum, hoc est in carne mea. Lex peccati in ea habitat, adversus spiritum concupiscit. Postremo et cor meum dereliquit me, et corpus mortuum est propter peccatum. Sufficit autem diei quoque malitia sua; et est mundus ipse positus in maligno. Quam nequam in omnibus saeculum praesens! quam nequiter adversus animam saecularia desideria militare noscuntur! Sunt et principes mundi hujus, tenebrarum harum, spirituales nequitiae, et aereae potestates, et inter eas callidior cunctis animantibus serpens. Haec ergo sub sole omnia: haec omnia sub coelo. Ad quod horum omnium confugium facis? In quo horum omnium speras solatii aliquid, aliquid auxilii invenire? Si quaeras intra te, aruit cor tuum, et oblivioni datum te reperies, tanquam mortuum a corde. Si infra te, corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Si circa te, etiam terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Qaaere ergo supra te, sed cautus esto ventosa agmina transilire. Quia enim omne datum optimum, et omne donum perfectum nonnisi desursum esse noverunt, medium iter latrunculi obsedere. Transi ergo, transi pervigiles illas nequitias, quae tam indefesse custodiunt et observant, ne quis in illam possit evadere civitatem. Si te percusserint, si vulneraverint, dimitte eis pallium, quod in Aegypto olim Joseph adulterae dereliquit: dimitte sindonem, ut cum evangelico illo juvene profugias nudus ab eis. Numquid non solum pallium ejus et sindonem dederat Deus in manus impii? in cujus facultatem et caruem dans potestatem, Verumtamen animam, ait, illius serva. Ita ergo sursum cor, sursum clamor, sursum desideria, sursum conversatio, sursum intentio, et omnis exspectatio tua desursum sit. Clama in coelum ut exaudiaris, et qui in coelis est Pater mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Mittat interim auxilium de tribulatione, eripiat a tribulatione, et glorificet in resurrectione. Magna sunt haec, sed tu, magne Domine, promisisti. Ex tua promissione speramus, inde audemus dicere: Si corde clamemus pio, certe debes ex promisso. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note