In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
18.1
875 SERMO XVII. De versu decimo septimo, « Longitudine dierum replebo eum, » etc.
18.1
Bene nobiscum agitur, fratres; satis competit huic tempori versus Psalmi. Celebraturis proxime Dominicam Resurrectionem, jam nunc cuique nostrum sua promittitur: ut festivius in capite suo factum recolant membra, quod in se ipsis praestolantur aliquando faciendum. Congruus finis Psalmi, ubi psallenti finis promittitur tam beatus. Jucunde completur, dum in eo spondetur repletio tam jucunda. Longitudine, inquit, dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Saepius vos admoneo, fratres, quod juxta Pauli sententiam, promissionem habeat pietas vitae ejus quae nunc est, pariter et futurae. Unde et idem ait: Habetis nunc quidem fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Ipsa est quae hoc loco promittitur plenitudo, ipsa longitudo dierum. Quid enim tam longum, quam quod aeternum est? quid tam longum, quam quod nullo fine praeciditur? Bonus finis, vita aeterna; bonus finis, qui finem non habet. Et sane cujus finis bonus, ipsum quoque bonum est. Amplectamur itaque sanctificationem, quoniam bona est, quoniam finis ejus vita sine fine. Sanctimoniam sectemur et pacem, sine qua nemo videbit Deum. Longitudine, inquit, dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Dextrae Dei est ista promissio; munus est dextrae, quam sibi olim sanctus porrigi optabat: Operi, inquit, manuum tuarum porriges dexteram. Delectationes in dextera hac usque in finem. Hanc nimirum et ille sibi porrigi optavit, et obtinuit dexteram, de quo Psalmista ait: Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum saeculi. Manifestius denique Sapiens dixit: In sinistra illius divitiae et gloria, in dextera autem ejus longiturnitas vitae. Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Haec enim vita, qua vivimus, magis mors est; nec simpliciter vita, sed vita mortalis. Moritur homo, dicimus, quando morti certissime jam appropinquat. Quid vero agimus ex quo primum incipimus vivere, nisi morti appropinquare, et incipere mori? Sed et dies qualescunque vitae hujus, pauci et mali sunt, sicut sanctus patriarcha testatur. Ibi vere vivitur, ubi vivida vita est et vitalis: ibi dies boni, ubi interminabilis longitudo dierum. Gratias ei, qui tam non modo fortiter, sed et suaviter disponit universa. Eorum nempe paucitas dierum finietur brevi, quorum sufficit cuique malitia sua. Ubi autem dierum bonitas, aeternitas quoque non deerit.
18.2
Longitudine dierum replebo eum. Quod prius dixerat: Glorificabo eum, evidentius hoc versiculo declaravit. Cui tamen non sufficeret ab eo glorificari, cujus perfecta sunt opera? Non enim tanta immensitas, nisi in immensum quempiam glorificare potest. Necesse est magna sit glorificatio, a magnifica gloria quae descendit. Voce delapsa a magnifica gloria, ait Petrus. Bene magnifica gloria, glorificans tam magnifice, in longitudine, in multitudine, in plenitudine claritatis. Fallax gloria, et vana est claritas, dies hominum brevis. Sapiens ejusmodi non optavit; magis loquetur ex corde ei qui intuetur cor: Et diem hominis non desideravi, tu scis. Ego tamen plus aliquid quam non desiderat desidero, ut ne recipiam quidem. Scio enim cujus vox sit: Ego claritatem ab homine non accipio. Quam vero miseri, qui gloriam quae ab invicem est quaerimus, et nolumus eam quae a solo est Deo! Sola siquidem ea, quam solam negligimus, longitudinem habet, sola repletionem. Breves dies hominis, et dies ejus tanquam flos agri sic efflorebit. Exsiccatum est, inquit, fenum, et cecidit flos; verbum autem Domini in aeternum manet. Verus nimirum dies, qui non novit occasum, aeterna veritas, vera aeternitas; ac proinde vera, aeternaque satietas. Alioquin quomodo gloria illa replebit, quae fallax et vana est? Denique et inanis dicitur, ut noveris 876 te ex ea magis exinaniri posse, non posse repleri. Bonum ergo interim magis abjectio, quam elatio est; bonum magis necessitas, quam voluptas: quod, cum utraque res citius transeat, altera poenam habeat, altera sit paritura coronam.
18.3
Utilis tribulatio, quae probationem operatur, ducit ad gloriam. Cum ipso sum, inquit, in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Agamus gratias Patri misericordiarum, qui nobiscum est in tribulatione, et in omni tribulatione nostra nos consolatur. Res enim, ut dixi, necessaria, tribulatio, quae in gloriam vertitur; tristitia, quae mutatur in gaudium, gaudium sane longum, quod nemo tollit a nobis, gaudium multiplex, gaudium plenum. Res necessaria est ista necessitas, quae coronam parit. Non contemnamus, fratres: semen modicum est; magnus exinde fructus exsurgit. Forte insipidum, forte acerbum est, forte granum sinapis. Non consideremus quae videntur, sed quae non videntur in eo: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Praelibemus primitias gloriae, gloriemur in spe gloriae magni Dei. Non solum autem, sed, ut dicam expressius, gloriemur in tribulatione, in ea siquidem spes gloriae est. Vide si non hoc ipsum docere te voluit Apostolus, cum subjunxit: Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem. Manifeste advertere est in his verbis, cum praemisisset Apostolus gloriari in spe, non aliud aliquid, sed amplius eum addidisse dicendo: Non solum autem, sed et gloriari in tribulationibus. Non enim altera gloriatio commendatur, sed additur magis, ubi spes gloriae, ubi ipsa spei gloriatio requiratur. Siquidem in tribulatione spes gloriae, imo et ipsa in tribulatione gloria continetur: sicut spes fructus in semine, sicut ipse fructus in semine est. In hunc modum etiam modo regnum Dei intra nos est, thesaurus ingens in fictili vase, in agro vili. Est, inquam, sed absconditum est. Felix, qui ibi invenerit illud? Quis ille? Nempe qui messem magis cogitaverit, quam sementem. Oculus fidei invenit hunc thesaurum, non secundum faciem judicans; sed videns quae non apparent, et intuens quae non videntur. Quam veraciter hunc thesaurum invenerat, quem volebat inveniri et ab aliis, qui dicebat: Momentaneum hoc et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis. Non dixit: Remunerabitur, sed, aeternum pondus gloriae operatur in nobis. Latet gloria, fratres mei, abscondita nobis est in tribulatione, in momentaneo hoc latet aeternitas, in hoc levi pondus sublime et supra modum. Interim ergo festinemus nobis emere agrum istum, emere thesaurum istum, qui absconditus est in agro. Omne gaudium existimemus, cum in varias inciderimus tribulationes. Dicamus ex animo, dicamus ex sententia: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.
18.4
Cum ipso sum in tribulatione, ait Deus: et ego aliud interim requiram quam tribulationem? Mihi adhaerere Deo bonum est; non solum autem, sed et ponere in Domino spem meam; quia eripiam eum, inquit, et glorificabo eum. Cum ipso sum in tribulatione. Deliciae, inquit, meae esse cum filiis hominum. Emamanuel, nobiscum Deus. Ave, gratia plena, ait angelus ad Mariam, Dominus tecum. In plenitudine gratiae nobiscum est, in plenitudine gloriae erimus nos cum illo. Descendit, ut prope sit his qui tribulato sunt corde, ut nobiscum sit in tribulatione nostra. Erit autem quando rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus; si tamen curemus interim eum habere nobiscum, ut sit comes viae, qui patriae redditor est futurus: imo qui tunc patria, modo sit via. Bonum mihi, Domine, tribulari, dummodo ipse sis mecum, quam regnare sine te, epulari sine te, sine te gloriari. Bonum mihi, Domine, in tribulatione magis amplecti te, in camino habere te mecum, quam esse sine te vel in coelo. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Aurum 877 probat fornax, et viros justos tentatio tribulationis. Ibi, ibi cum eis es, Domine; ibi in tuo nomine congregatis medius astas, sicut olim cum tribus pueris es dignatus etiam ethnico apparere, ut diceret: Quia species quarti, similis Filio Dei. Quid trepidamus, quid cunctamur, quid refugimus hunc caminum? Saevit ignis, sed Dominus nobiscum est in tribulatione. Si Deus nobiscum, quis contra nos? Nihilominus quoque si ille cripit, quis est qui rapiat de manu ejus? quia est qui de manu ejus possit eruere? Postremo, si ille glorificat, quisnam alius inglorium faciet? si ille glorificat, quis himiliabit?
18.5
Audi denique quanam gloria ipse glorificet. Longitudine, inquit, dierum replebo eum. Et primo quidem in eo quod dierum nomen pluraliter posuit, non vicissitudinem aliquam, sed multitudinem voluit commendare. Alioquin si vicissitudinem suspicaris, melior est dies una in atriis Domini super millia. Legimus sanctos atque perfectos viros etiam ab his diebus nostris plenos migrasse dierum: nec sane aliud, quam virtutum plenos, plenos intelligimus gratiarum. Nimirum in hanc plenitudinem, velut de die in diem, de claritate in claritatem, non quidem a suo, sed a Domini spiritu transformantur. Si ergo dies gratia dicitur; si, ut supra meminimus, et dies hominis, claritas quae ab homine est, et male nitens gloria, quam ab invicem quaerimus: quomodo non magis verus dies, imo et plenus meridies, verae gloriae plenitudo? Quod si dies plurimos divisiones dicimus gratiarum; quomodo non in multiplici gloria dierum intelligitur multitudo? Postremo evidentius audi sine ulla vicissitudine dies multos. Erit lux lunae sicut lux solis, ait propheta, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. Istis, ni fallor, cunctis diebus vitae suae psalmos suos cantare in domo Domini rex fidelis optabat. Erit enim devotos esse Deo ad singula tantae et tam multiplicis gloriae munera, et in omnibus semper gratias agere, quasi cunctis diebus psalmos dicere nomini ejus.
18.6
Longitudine dierum replebo eum. Ac si manifestius dicat: Scio quid desideret, scio quid sitiat, quid sapiat ei. Non ei aurum vel argentum sapit, non voluptas, non curiositas, non dignitas aliqua saecularis. Omnia detrimentum facit, omnia aspernatur et arbitratur ut stercora. Exinanivit penitus semetipsum, nec se ex his patitur occupari, quibus novit se non posse repleri. Non ignorat ad cujus imaginem conditus sit, cujus magnitudinis sit capax; nec sustinet de modico crescere, ut de maximo minuatur. Itaque longitudine dierum replebo eam, quem nisi lux vera reficere, nisi aeterna implere non potest: siquidem nec longiturnitas illa terminum, nec claritas illa occasum, nec satietas illa fastidium habet. Erit enim securitas de aeternitate, gloriatio de veritate, exsultatio de satietate. Et ostendam illi salutare meum. Nimirum extunc videre merebitur quod optavit, cum sibi Rex gloriae gloriosam exhibebit Ecclesiam, non habentem maculam ob splendorem diei, sed neque rugam ob omnimodam plenitudinem sui. Alioquin ad illius fulgorem luminis, sicut non impurus, sic nec turbatus quidem in aliquo animus vel inquietus assurgit. Inde est quod nunc quoque, ut supra memini, sanctimoniam simul et pacem sectari praecipimur, quod sine his nemo videat Deum. Cum ergo repleverit in bonis desiderium tuum, ut non aliud sit quod requiras, serenato penitus ex ipsa plenitudine animo, videre jam poteris serenitatem illam, illam plenitudinem majestatis, similis Deo factus, quod videas eum sicuti est: aut forte quia[ alias, jam] plenus omni gloria in semetipso, etiam foris salvationem, quam operatus est Deus, et plenam majestate ejus omnem terram undique circumspiciet deliciosissimi saeculi habitator. Ad hoc quoque referri posse videbitur quod adjecit: Et ostendam illi salutare meum.
18.7
Alioquin accipiamus, si magis placet, etiam hoc modo, ut ipsos quos promiserat dies in hac ostensione salutaris exponat. Longitudine, inquit, dierum 878 replebo eum. Et tanquam quaereres, unde erit dies in civitate, de qua legimus, quia non lucebit ibi sol per diem, nox enim non erit in ea. Ostendam illi, ait, salutare meum: ut, quemadmodum et in illa Scriptura legitur, Lucerna ejus sit Agnus. Ostendam illi salutare meum. Non jam in fide erudiam, non jam exercebo in spe, sed in specie adimplebo. Ostendam illi salutare meum, ostendam illi Jesum meum, ut in aeternum jam videat in quem credidit, quem dilexit, quem semper optavit. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Ostende nobis, Domine, salutare tuum, et sufficit nobis. Qui enim videt illud, videt et te: quia ipsum in te, et tu in ipso. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscamus te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Itaque tunc dimittes servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, cum viderint oculi mei salutare tuum, Jesum tuum, Dominum nostrum, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.