Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In psalmum Qui habitat
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11246 Inpsquh
1.1
PRAEFATIO.
1.1
Considero labores vestros, fratres, non sine magno miserationis affectu. Quaero consolationem quam exhibere possim, et corporalis occurrit; sed ea non prodest quidquam, magis et obesse plurimum potest. Siquidem modica sementis detractio, non modicum messis est detrimentum: et si poenitentia vestra minuatur miseratione crudeli, paulatim gemmis corona vestra privatur. Quid tamen agimus? ubi prophetae farinula? Siquidem mors in olla est; et mortificamini tota die in jejuniis multis, in laboribus frequenter, in vigiliis supra modum, praeter ea quae intrinsecus sunt contritio cordium, et multitudo tentationum. Mortificamini, sed propter eum qui mortuus est pro vobis. Quod si abundat tribulatio vestra pro eo, abundabit consolatio vestra per eum, ut in eo delectetur anima, quae in aliis renuit consolari. Apud ipsum namque ipsa quoque tribulatio magna quaedam consolatio poterit inveniri. Nonne enim certum est supra vires humanas, ultra naturam, contra consuetudinem esse quae sustinetis? Alius igitur portat ista, ille sine dubio, qui secundum Apostolum portat omnia verbo virtutis suae. Nonne ex hoc jam suo ipsius gladio inimicus perimitur, et magnitudo tribulationis, de qua tentare solebat, ipsa magis tentationes exsuperat, tanquam certissimum divinae praesentiae argumentum? Quid enim timendum nobis, si adest qui portat omnia? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Nam si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Quid est quod totam molem terrae sustinet? et universus orbis cui innititur? Nam si est 828 aliquid quod sustineat caetera, ipsum a quo sustinetur? Non invenitur nisi virtutis verbum omnia portans. Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
1.2
Propterea, ut sit vobis in verbo Domini consolatio, maxime his diebus, quibus( sicut omnino dignum est) aliquatenus major est labor vester; ut confido, non erit inutile tractare vobiscum aliquid de Scripturis sanctis, quod etiam aliqui vestrum rogaverunt. Unde nobis eligendus est psalmus ipse, de quo tentationis occasionem inimicus assumpsit, ut inde confringantur arma maligni, unde sibi usurpare praesumpsit. Propterea nolo vos ignorare, fratres, quoniam manifeste imitatores sunt inimici, quicunque de Scripturis sanctis aliquid non sancte usurpant, et detinent veritatem Dei in mendacio, sicut solent quandoque nonnulli. Cavete hoc, dilectissimi, quia prorsus diabolicum est, et de parte ejus se esse probant qui id faciunt, in suam ipsorum perniciem salutaria scripta pervertere molientes. Sed non modo plus immoror: sufficit, credo, breviter tetigisse. Jam de ipso, quem elegimus, psalmo aliqua praestante Domino disserere et explanare tentemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note