Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In psalmum Qui habitat
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11246 Inpsquh
2.1
SERMO I. De versu primo, « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. »
2.1
Quis sit divini inhabitator adjutorii, per non inhabitantes illud melius potest agnosci. Tria siquidem eorum reperies genera: unum non sperantium, aliud desperantium, tertium frustra sperantium. Neque enim habitat in adjutorio Dei, qui non posuit Deum adjutorem suum, sed confidit in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum. Surdus namque est ad prophetae vocem dicentis: Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum. dum prope est; et sola temporalia quaerens, aemulatur in malignantibus, pacem peccatorum videns; et elongatur ab adjutorio Altissimi, quod sibi ad haec necessarium esse non reputat. Sed quid nobis de his quae foris sunt judicare? Timeo, fratres, ne forte etiam sit in nobis, qui non habitet in adjutorio Altissimi, sed confidat in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum. Forte enim fervorem habet aliquis, potens in vigiliis, in jejuniis, in labore et caeteris hujusmodi, aut etiam multorum( ut sibi videtur) divitias meritorum longo tempore acquisivit; et in his confidens, remissior est in timore Dei, facile jam ad otiositates et curiositates perniciosa quadam securitate declinat, murmurat, detrahit, dijudicatque. Qui profecto, si habitaret in adjutorio Dei, attenderet utique sibi et timeret offendere, quem sibi cognosceret adhuc tam necessarium esse. Tanto siquidem amplius timere Deum, et magis sollicitus esse debuerat, quanto majora ejus munera jam percepit. Neque enim quae habemus ab eo, servare aut tenere possumus sine eo. Nunc vero( quod non sine dolore loquimur aut videmus) sunt aliqui qui in conversionis initio satis timorati et solliciti sunt, donec initium aliquod conversationis[ alias, conversionis] acceperint; et cum multo magis desiderare debuerant, juxta illud: Qui edunt me adhuc esurient; incipiunt sic agere ac si dicant: Utquid ei serviamus ultra, quando jam habemus quod daturus est? O si scires quam parum est quod habes, et hoc ipsum quam cito pordes, si non servaverit ille qui dedit! Haec enim duo sunt quae valde sollicitos et subjectos Deo nos reddere possunt, ut non simus de his qui propterea non habitant in adjutorio Altissimi, quia non reputant illud sibi necessarium esse; et hi sunt qui non sperant in Domino.
2.2
Sunt autem et alii qui et desperant; hi scilicet qui considerantes imbecillitatem propriam, deficiunt 829 et obruuntur a pusillanimitate spiritus, habitantes in carne sua, et circa infirmitatem propriam semper intenti, ut omnia quae patiuntur, cursim enumerare parati sint. Ubi enim intenderis, ingenium valet. In adjutorio autem Dei non habitant, neque noverunt illud, quod nec assurgere valeant, ut aliquando cogitent illud. Sunt autem alii qui sperant quidem in Domino, sed frustra; quia sic de misericordia ejus sibi ipsis blandiuntur, ut a peccatis suis non emendentur. Vana est omnino spes ista, et haec confundit, eo quod charitas desit. Contra hos propheta: Maledictus, inquit, qui peccat in spe; et alius: Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Dicturus, qui sperant, signanter praemisit, super timentes eum. Frustra siquidem sperat, qui contemptu suo gratiam a se repellit, et spem suam prorsus evacuat.
2.3
Nullus ergo horum trium habitat in adjutorio Altissimi. Primus enim habitat in meritis suis, secundus in poenis, tertius in vitiis. Immunda habitatio tertii, anxia secundi, stulta et periculosa primi. Quid enim stultius quam habitare in domo vix adhuc inchoata? Consummasse te putas? At cum consummaverit homo, tunc incipit. Denique ruinosa est omnino haec habitatio, et quae sustentari magis opus habeat et fulciri, quam inhabitari. Nonne vita praesens fragilis est et incerta? Simile ergo esse necesse est quidquid fundatur in ipsa. Quis enim super fragile fundamentum stabile credat aedificium? Periculosa habitatio eorum qui in meritis suis sperant; periculosa, quia ruinosa. Eorum vero qui consideratione propriae infirmitatis desperatione dejiciuutur, habitatio est anxia, et eos in tormentis diximus habitare. Quandiu enim et poenas sustinent, in quibus nocte et die conteruntur; et eis quoque quas nondum sentiunt, amplius cruciantur, ut non sufficiat diei malitia sua, sed opprimuntur his quoque quae fortasse nunquam experientur: quae tormenta, quis infernus intolerabilior potest excogitari? praesertim quia et tanto labore premuntur, et coelestis panis non sustentantur edulio. Hi sunt qui in adjutorio Altissimi non habitant, quia desperant. Priores autem idcirco non quaerunt, quia nequaquam sibi illud necessarium sentiunt. Extremi vero propterea longe sunt, quia eo modo quaerunt auxilium Dei, quo obtinere non possunt. Soli enim in adjutorio Altissimi habitant, qui id solum obtinere desiderant, id solum amittere trepidant; sedula circa illud et sollicita cogitatione versantes, quae est utique pietas cultus Dei. Beatus plane qui sic habitat in adjutorio Altissimi, quia in protectione Dei coeli commorabitur. Quid ei nocere poterit eorum quae sub coelo sunt, quem Deus coeli protegere et conservare voluerit? Porro sub coelo sunt quaecunque nocere possunt. Sub coelo sunt aereae potestates, sub coelo praesens saeculum nequam, et caro adversus spiritum concupiscens.
2.4
Optime igitur dictum est: In protectione Dei coeli commorabitur; ut nihil eorum quae sub coelo sunt timere possit, quisquis protectionem ejus habere meruerit; sive ita dictum sit, ut ad versum sequentem oratio dependeat: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur, dicet Domino: Susceptor meus es tu; et sit quod dicitur, in protectione Dei coeli commorabitur, expositio praecedentis partis: Qui habitat in adjutorio Altissimi: aut magis addere videatur, ut non solum adjutorium ad operandum bonum, sed protectionem quoque ad liberandum a malo doceat esse quaerendam. At vero diligenter attende quod in protectione dicit, non, in praesentia. Angelus in praesentia ejus exsultat; ego utinam possim in ejus protectione morari. Ille beatus in praesentia; ego utinam in protectione sim securus. Dei coeli, inquit. Licet enim ubique esse non dubitetur, sic tamen in coelo est, ut ad ejus comparationem nec esse videatur in terris. 830 Propter quod et orantes dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Sicut enim anima, cum in toto quoque sit corpore, excellentius tamen et singularius est in capite, in quo sunt omnes sensus( nam in caeteris omnibus membris vix unum exercet solum, scilicet tactum, unde quantum ad eum modum quo in capite est, caetera membra videtur quodammodo non tam inhabitare quam regere); ita si praesentiam illam[ alias, illius] cogitemus, qua beati angeli perfruuntur, videri possumus vix aliquam Dei protectionem et nomen habere. Felix tamen anima, quae vel hanc protectionem meretur. Dicet enim Domino: Susceptor meus es tu. Verum id quidem sermoni alteri reservemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note