In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
3.1
SERMO II. De versu secundo, « Dicet Domino: Susceptor meus es tu, » etc.
3.1
Qui habitat in adjutorio Altissimi, ait Propheta, dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. Dicet in gratiarum actione, confitens Domino et misericordiae ejus super duplici adjutorio ejus. Omnis enim qui adhuc in adjutorio habitat, non in regno, et frequenter opus habet fugere, et interdum cadit. Fugere, inquam, dum in hoc corpore sumus, a facie tentationis persequentis oportet. Quod si minus celeriter fugimus, aliquando( ut assolet) impellimur et evertimur, sed Dominus suscipit nos. Ipse itaque refugium est, ut venientem cum stercoribus boum pigrorum lapidatorem impigri fugiamus, et evadere possimus foedam nimis lapidationem. Ipse quoque susceptor est, ut etiam, cum ceciderimus, non collidamur, quoniam supponit manum suam. Cum ergo tentationis impetum sentimus in cogitatione, statim fugiamus ad ipsum, et humiliter postulemus auxilium. Quod si forte praeoccupaverit nos, ut fit aliquando, cum tardius quam oporteat ad eum confugimus; solliciti simus ut suscipiat nos manus Domini. Homines enim aliquando cadere necesse est, dum in hoc saeculo detinentur; sed alii colliduntur, alii non, quia Deus supponit manum suam. Sed quomodo eos discernere poterimus, ut segregemus juxta Domini exemplum agnos ab haedis, justos ab injustis? Nam et justus septies in die cadit.
3.2
Verum hoc interest inter eorum casus, quod justus suscipitur a Domino, ideoque resurgit fortior: injustus autem cum ceciderit, non adjiciet ultra ut resurgat; imo vero aut in pudorem noxium, aut in impudentiam cadit. Aut enim excusat quod fecit, et hic est pudor adducens peccatum; aut fit ei frons meretricis, et jam nec Deum timet, nec hominem reveretur, sed praedicat peccatum suum sicut Sodoma. Justus vero super manum Domini cadit, et miro quodam modo etiam ipsum ei peccatum in justitia cooperatur. Scimus enim, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Nonne cooperatur nobis ille casus in bonum, unde et humiliores efficimur, et cautiores? Nonne Dominus cadentem illum suscipit, qui ab humilitate suscipitur? Impulsus eversus sum ut caderem, ait Propheta: sed nihil proficit qui impulit me, quoniam Dominus suscepit me. Sic ergo dicet fidelis anima Domino: Susceptor meus es tu. Possunt omnia dicere: Creator meus es tu; possunt et animalia dicere: Pastor meus es tu; possunt omnes homines dicere: Redemptor meus es tu. At vero Susceptor meus es tu, is tantum dicere potest qui habitat in adjutorio Altissimi. Unde et addidit: Et Deus meus. Cur non, Deus noster? Quia in creatione, in redemptione, caeterisque communibus beneficiis est Deus omnium; sed in tentationibus suis tanquam proprium eum habent singuli electorum. Sic enim paratus est suscipere cadentem, et eripere fugientem, 831 ut videri possit relictis omnibus aliis ei soli operam dare.
3.3
Propterea expedit omni animae Deum semper attendere tanquam proprium, non modo adjutorem, sed etiam inspectorem. Quando[ Alias, quomodo] enim negligens poterit fieri, qui intuentem se Deum nunquam desinit intueri? Aut quomodo non quasi proprium illum habere videtur, qui sic eum super se videt intentum, ut omnia interiora ejus et exteriora omni hora considerare non cesset; omnesque non solum actus, sed etiam ipsos subtilissimos animae motus perscrutetur atque dijudicet? Hic igitur non immerito dicere potest: Deus meus, sperabo in eum. Et attende quod non dixerit: Speravi, aut, spero; sed, sperabo. Hoc, inquit, est votum meum, hoc propositum meum, haec intentio cordis mei. Reposita est haec spes mea in sinu meo, et in hac perseverabo. Sperabo in eum. Non desperabo, nec frustra sperabo, quia maledictus qui peccat in spe, et nihilominus qui peccat in desperatione; sed nec esse volo de his qui non sperant in Domino. Sperabo, inquit, in eum. Sed jam dic nobis quo fructu, qua mercede, quo lucro? Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Sane laqueum hunc et hoc verbum in diem alterum, et sermonem si placet, alterum differamus.