In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
4.1
SERMO III. De versu tertio, « Deus meus, sperabo in cum. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. »
4.1
Ego utique, fratres, in hoc verbo magna mei ipsius pietate compungor, et valde misereor animae meae. Ipse liberavit me de laqueo venantium. Ergone bestiae sumus nos? Bestiae prorsus. Homo enim cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Bestiae profecto sunt homines, oves errantes non habentes pastorem. Quid superbis, o homo? quid te sciolum jactas? Vide quia bestia factus es, cui venandae laquei praeparantur. Sed qui sunt venatores isti? Venatores utique pessimi et nequissimi, callidissimi et crudelissimi. Venatores, qui cornu non sonant, ut non audiantur, sed sagittant in occultis immaculatum. Ipsi rectores sunt tenebrarum harum, astutissimi nequitia et versutia diabolicae fraudis: ita ut sicut est ante venatorem bestia, sic ad eorum comparationem sit quilibet astutissimus hominum, praeter eos duntaxat, qui cum Apostolo non ignorant cogitationes eorum, quibus in Dei sapientia datum est fraudes deprehendere malignorum. Obsecro vos, novellae plantationes Dei, vos qui nondum exercitatos habetis sensus ad discretionem boni et mali, nolite sequi cordis vestri judicium, nolite abundare in sensu vestro; ne vos, tanquam rudes adhuc, versutus ille venator decipiat. Nam silvestribus illis et omnino bestialibus bestiis( saeculares homines loquor) apertos satis expandit laqueos, utpote quos facile capiendos esse non dubitat. Vobis autem, qui tanquam prudentiores cervi serpentes necatis, et desideratis ad fontem vivum, subtiliores occultat laqueos, et callidiora fraudis suae argumenta conquirit. Unde, obsecro vos, humiliamini sub potenti manu Dei pastoris vestri, et acquiescite eorum consiliis, qui melius norunt venatoris illius versutias, edocti diuturno longi temporis exercitio, et crebris experimentis, tam in se, quam in multis.
4.2
Sed ecce quia jam venatores et bestias novimus; quisnam sit laqueus iste quaerendum est. Nolo ego adinvenire ex me, nec dubium aliquid tradere vobis. Ostendat nobis Apostolus laqueum istum: ipse enim venatorum illorum non ignorat cogitationes. Dic nobis, inquam, beate Paule, quis sit laqueus iste diaboli, a quo se liberatam fidelis anima congratulatur. Qui volunt, inquit, divites fieri in hoc saeculo, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli. Ergone laqueus diaboli, divitiae sunt hujus saeculi? Heu quam paucos 832 invenimus, qui ab hoc laqueo liberari exsultent! quam multos, qui dolent quod parum sibi videntur irretiti; et adhuc quantum possunt, ipsi se involvere et intricare laborant! Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis non habentem ubi caput suum reclinaret, Filium hominis, exsultate, et dicite: Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium. Confitemini illi toto corde, tota anima, tota virtute, et ex ipsis medullis cordis gratias ei agite, dicentes: Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium. Et ut noveritis quam magnum sit beneficium hoc, et sciatis quae a Deo donata sunt vobis, audite quod sequitur: Et a verbo aspero. O homo, vel magis bestia, laqueum non timebas? Time vel malleum. A verbo, inquit, aspero. Quod est hoc verbum, nisi illud insatiabilis gehennae: Affer, affer, percute, dilacera, cito interfice, velociter spolia detrahe? Quod est verbum asperum, nisi, tollatur impius ne videat gloriam Dei? Quomodo exsultant venatores capta bestia, et clamant: Tolle, tolle, infige verubus, infer prunis, et male bullientibus impone lebetibus? Verbum asperum fuit, quod protulit domus exasperans, populus Judaeorum: Tolle, tolle, crucifige eum. Quam horribile verbum, quam asperum, quam crudele! Vere dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Hoc verbum asperum tu sustinuisti, Domine. Cur, nisi ut nos liberares a verbo aspero? Sit jam pietatis tuae, ut non sustineamus nos, quod tu dignatus es sustinere pro nobis.
4.3
Respondent homines saeculares, cum eis suademus agere poenitentiam, et dicunt: Durus est hic sermo. Nempe hoc est quod in Evangelio legimus. Loquebatur de poenitentia ipsa Dominus, sed in figura, tanquam his quibus non erat datum nosse mysterium regni Dei. Cumque audirent dicentem: Nisi maducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis, ejus sanguinem, dixerunt: Durus est hic sermo, et abierunt retrorsum. Quid autem est manducare ejus carnem, et bibere sanguinem, nisi communicare passionibus ejus, et eam conversationem imitari, quam gessit in carne? Unde et hoc designat illibatum illud altaris sacramentum, ubi Dominicum corpus accipimus: ut sicut videtur illa panis forma in nos intrare; sic noverimus per eam quam in terris habuit conversationem, ipsum intrare in nos, ad habitandum per fidem in cordibus nostris. Cum enim justitia ingreditur, ille ingreditur qui factus est nobis a Deo Patre justitia. Sed et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Sed tamen adhuc multi nobis dicunt: Durus est hic sermo. Ergone durum est momentaneum hoc et leve tribulationis, quod supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis? Durum est brevissimo et levissimo labore cruciatus illos et tormenta redimere, quae nullus terminus finiat, nullus animus sufficiat cogitare? Durum vobis videtur cum dicitur: Agite poenitentiam? Erratis; sed audituri estis aliquando verbum asperum, sermonem durum, auditionem malam: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Ita dico vobis, hoc timete, hoc durum reputate: et invenietis quia jugum Domini suave est, et onus ejus leve. Si in se ipso suave illud credere necdum potestis, vel hoc non ignoratis, quoniam hujus comparatione suavissimum est.
4.4
Vos autem, fratres mei, vos pennati, ante quorum oculos frustra jacitur rete; vos qui divitias hujus saeculi penitus reliquistis, quid timeatis a verbo aspero, quando jam liberati estis a laqueo? Felix tu Idithum, pro quo psalmi quidam inscripti sunt, qui transilisti laqueum, ut omnino longe fieres a verbo aspero. Quibus enim dicitur: Ite, maledicti, in ignem aeternum; Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; quibus, inquam, dicetur, nisi his qui substantiam hujus mundi habuere? Nunquid non valde exhilarantur ad verbum hoc corda vestra, et spirituali jucunditate replentur? Nunquid non pretiosiorem ducitis paupertatem vestram thesauris saeculi? siquidem ipsa est quae liberat vos a verbo aspero. Quomodo namque a nobis 833 exigat Deus, quod pro ipsius amore relictum est? Et tamen etiam hoc facitis, et de labore manuum vestrarum Christus alitur et vestitur, ut nihil desit. Agite ergo gratias, exsultate et dicite: Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Exsultate, inquam, sed adhuc interim cum tremore. Laetos vos esse volo, sed nondum securos; gaudentes in Spiritu sancto, sed tamen paventes adhuc, et caventes a recidivo.
4.5
Quid enim vobis ultra pavendum est? Unum utique, idque gravissimum, peccatum Judae, peccatum apostasiae. Bene enim factum est, ut pennas acciperetis sicut columbae, et volaretis ad requiescendum. Nam in terra non erat requies, sed labor, et dolor, et afflictio spiritus. Quid ergo timendum est sic volanti, nisi ne forte cadaver vel simile aliquid in terra videat, cujus desiderio tractus videatur a venatoribus illis pessimis, et praeparatis laqueis capiatur, et sint novissima hominis illius pejora prioribus? Hoc, inquam, omnino timendum est, ne quis aut corde solo, aut etiam corpore ad vomitum revertatur. Legimus enim de filiis Israel, quia corde redierunt in Aegyptum. Nam corpore reverti, clausum post eorum talos Rubrum mare prohibebat. Hoc est quod vehementer singulis quibusque timendum est, ne quando forte eatenus Deum offendant, ut manifeste abjiciantur et evomantur ab eo: aut si pudor neget apostasiam corporis, tepor ipse paulatim ingerat apostasiam cordis; ut videlicet sub habitu religionis cor saeculare gerant, et quidquid saecularis consolationis invenire potuerint, amplectantur. Neque enim sumus nos Apostolo sanctiores, qui tamen verebatur ne forte, cum aliis praedicasset, ipse reprobus efficeretur. Sed id tamdiu timendum est donec laqueus contritus sit, donec corpus istud anima deposuerit. Nam et ipsum corpus laqueus quidam est: unde et oculus legitur animam depraedari. Minime ergo decet esse securum hominem, qui secum portat laqueum suum: imo vero bonum est magis habitare in adjutorio Altissimi, ut per eum possit laqueus evitari.