Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In psalmum Qui habitat
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11246 Inpsquh
5.1
SERMO IV. De versu quarto, « Scapulis suis obumbrabit tibi, » etc.
5.1
Confitenti humiliter, et devote gratias referenti, non immerito ampliora beneficia promittuntur. Nam qui fidelis invenitur in modico, jure constituetur super multa: sicut e contrario accipiendis indignus est qui fuerit de acceptis ingratus. Itaque devotae illi gratiarum actioni respondet Spiritus: Non id solum, inquiens, faciet, sed et scapulis suis obumbrabit tibi. Credo in his scapulis geminam Dei promissionem intelligendam, vitae scilicet ejus quae nunc est, pariter et futurae. Si enim solum promitteret regnum, et in itinere deesset viaticum, omnino conquererentur homines, et responderent: Magnum quidem est quod promittitur, sed perveniendi illuc nulla facultas datur. Propterea qui post hoc saeculum vitam promisit aeternam, ipse dandum etiam in hoc saeculo centuplum providentissima pietate promisit. Quid jam excusationis habes, o homo? Profecto obstructum est os loquentium iniqua. Quid plus afferet inimicus ad tentandum, nisi quia longa futura est vita tua? Et si grandis tibi restat via, cur hoc timeas, cui fortis cibus datur, ne deficere possis in via? Eliae utique cibus allatus est ab angelo, quo nullus in humana consuetudine vilior invenitur, scilicet panis et aqua: tanta tamen in eo fortitudo collata est, ut quadraginta diebus ambulans non fatigaretur nec esuriret. Vis tibi hunc cibum ab Angelis ministrari? Mirum valde, si non vis.
5.2
Quod si cibum hunc desideras, et angelica ministeria non superba, sed humili magis ambitione requiris; audi quomodo scriptum sit de Domino, quia tentante diabolo, et suadente ut de lapidibus faceret 834 panem, restitit, et dixit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Deinde tentationibus superatis, et tentatore fugato, accesserunt angeli, et ministrabant ei. Et tu ergo, si vis habere ministerium angelorum, fuge consolationes saeculi et tentationibus resiste diaboli. Renuat consolari anima tua in aliis, si vis in Dei memoria delectari. Cum esuris, currere suadet ad panem: at tu potius audi dicentem, Non in solo pane vivit homo. Cur enim tanta varietate distraheris, ut modo cibum, modo potum, modo vestem aut lectum, nisi pro sola corporis necessaria sustentatione requiras, qui in uno, id est in verbo Dei, potes haec omnia invenire? Manna enim est, omnem saporem habens, et odoris delectationem; requies est vera et sincera, suavis et salubris, jucunda et sancta.
5.3
Haec est promissio vitae praesentis. Nam promissionem futurae quis explicet? Si exspectatio justorum laetitia, et tanta laetitia ut omne quod desideratur in saeculo non valeat ei comparari; ipsum quod exspectatur, quid erit? Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Sub his itaque scapulis quatuor nobis beneficia conferuntur. Sub his enim abscondimur: sub his ab incursu[ alias occursu] accipitrum et milvorum protegimur, quae sunt aereae potestates: sub his umbraculum salubre refrigerat nos, et repellit nimium solis fervorem: sub his quoque alimur et fovemur. Ait enim Propheta in alio psalmo: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum: id est, dum adhuc dies mali sunt, et in terra aliena sumus, quae data est in manus impii, in qua non est regnum pacis, nec Deus pacis regnat in ea. Nam si regnat, quid est quod orantes dicimus: Adveniat regnum tuum? Necesse igitur est abscondere interim, si quid habemus boni; quoniam thesaurum regni coelorum, qui invenit homo, abscondit. Propter quod etiam corporaliter in claustris et in silvis abscondimur. Et si scire vultis quantum in hac absconsione lucramur, credo nullum hic esse qui, si quartam partem eorum quae facit, in saeculo actitaret, non adoraretur ut sanctus, reputaretur ut angelus: nunc autem quotidie tanquam negligens arguitur et increpatur. Parumne hoc lucrum ducitis, quod non reputamini sancti antequam sitis? An non timetis ne forte vili mercede hic recepta, in futuro mercedem non habeatis? Necessaria est ergo haec absconsio non solum ante oculos aliorum, sed etiam multo magis ante te ipsum. Hoc enim habet Dominica illa sententia: Cum feceritis omnia quae praecipiuntur vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus. Vae enim nobis si non fecissemus! Et haec est utique magna virtus et summa securitas, quando et pie vivis; et tamen plus attendis quae desunt tibi, quam quae obtinuisse videris, oblitus quae retro sunt, et extendens te in anteriora. Haec igitur est absconsio, quam sub scapulis Domini praestari dixeramus; qualis forsitan absconsio fuit vel obumbratio quae Mariae facta est a Spiritu sancto ad celandum videlicet tam incomprehensibile sacramentum.
5.4
De protectione quoque idem iste propheta ait: Obumbrasti super caput meum in die belli. Sicut enim videns venientem accipitrem mater expandit alas suas, ut pulli subeant, et habeant tutum refugium: sic nobis parata, et quodammodo dilatato sinu extensa est summa illa et ineffabilis pietas Domini nostri. Unde et supra dixit: Quoniam refugium meum es tu. Jam vero sub ipsis quoque scapulis et umbraculum salubre, et protectionem habemus. Sicut enim iste corporeus sol, licet bonus sit et valde necessarius, tamen et fervor ejus, si temperatus non fuerit, infirmo capiti, et splendor infirmis oculis nocet, nec est solis culpa, sed infirmitatis: sic etiam Sol justitiae est. Unde et dicitur: Noli nimium justus esse. Non quod justitia bona non sit; sed quia, dum adhuc infirmi sumus, oportet ipsa bona gratia temperari, ne forte elationis aut indiscretionis vitium incurramus. Quid enim est quod incessanter orantes et supplicantes non possumus 835 ad eam, quam desideramus, gratiae abundantiam pervenire? Putatis quia avarus aut inops factus est Deus, impotens aut inexorabilis? Absit hoc, prorsus absit! sed ipse cognovit figmentum nostrum, et scapulis suis obumbrat nobis. Non tamen a petitione propterea cessandum est: quia etsi non dat ad satietatem, dat tamen ad sustentationem: etsi cavet nobis a fervore nimio, tamen fovet nos tanquam mater calore suo. Hoc est enim quartum quod diximus sub scapulis ejus nobis praestari, ut tanquam pulli calore materni corporis foveamur, ne foris vagantes moriamur, refrigescente nimirum charitate; quae non diffunditur in nobis nisi per Spiritum qui datur nobis. Sub his igitur pennis ejus securus sperabis, ut videlicet de exhibitione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note