In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
6.1
SERMO V. De versu quinto, « Scuto circumdabit te veritas ejus. »
6.1
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem Et quis hoc dixerit, scitis, et tempus scitis: Domini enim est verbum istud instante jam passione sua. Et attendite quoniam ipse quidem erat passurus, et non discipuli: nec tamen pro se dicebat orandum, sed pro illis. Unde ad Petrum ait: Ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Si tantum illos oportebat timere in passione Domini, quantum nobis timendum est, fratres, in passione nostra? Vigilate proinde et orate, ut non intretis in tentationem, quoniam undique circumdati estis tentationibus. Unde et legistis quia tentatio est vita hominis super terram. Itaque si tot tentationibus plena est vita nostra, ut non immerito tota ipsa tentatio debeat appellari; pervigili circumspectione opus est et oratione, ne inducamur in eam: unde est et illud in oratione Dominica, Et ne nos inducas in tentationem. Quia ergo undique sic circumdatus es tentationibus, scuto circumdabit te veritas ejus, ut, quemadmodum undique bella, ita undique sint et praesidia. In quo et omnino illud manifestum est, spirituale scutum esse oportere quod circumdare potest. Veritas autem circumdat, quia verax qui promittit, et sic exhibet ut promittit. Fidelis Deus, ait Apostolus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.
6.2
Non incongrue sane scuto comparatur gratia divinae protectionis, quod in superiori parte amplum et latum est, ut caput humerosque custodiat; in inferiori vero strictius, ut minus oneret, maxime quod graciliores sint tibiae, nec tam facile vulnerentur, sed nec adeo periculosum sit illis in partibus vulnerari. Sic omnino, sic militibus suis Christus ad inferiora tuenda, id est carnem, magnam, ut ita dixerim, strictitatem atque penuriam rerum temporalium donat; nec vult eos illarum multitudine praegravari, sed ut victum et vestitum habentes, quemadmodum, ait Apostolus, his contenti simus; in superioribus vero ampliorem latitudinem, et abundantiam gratiae spiritualis. Sic enim habes: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis. De victu utique dixit et vestitu; unde dixerat sollicitos esse non debere. Nam et haec ipsa Pater noster coelestis benignissima pietate ministrat, ob duplicem scilicet causam: ne vel omnino crederemus infensum, si ista negaret, et sic desperaremus; vel illorum nimia sollicitudo, spiritualis exercitii fieret detrimentum. Sine his enim neque vivere, neque Deo servire est. Caeterum quanto strictius, tanto melius.
6.3
Itaque scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Hae sunt quatuor tentationes, quibus undique circumdati, necesse habemus circumdari etiam scuto Domini ut sit nobis a dextris et a sinistris, ante et retro. 836 Hoc enim praemonitos vos esse volo, neminem super terram absque tentatione victurum, ut cui forte tollitur aliqua, alteram securus exspectet: aut forte non securus, sed pavidus magis: et sic petat ab ea liberari, ut nunquam sibi in corpore mortis hujus libertatem perfectam seu requiem audeat polliceri. Qua in re consideranda est nobis tam benigna erga nos divinae pietatis dispensatio, ut quibusdam nos tentationibus patiatur diutius occupari, ne forte periculosiores occurrant: ab aliquibus vero citius liberet, ut possimus in aliis, quas nobis utiliores fore praevidet, exerceri. Verum considerandum nobis est, sed non modo, quae sint istae quatuor quas hic ponit. Credo enim quod et hoc ordine, quo hic numerantur, contra eos qui convertuntur insurgunt, et velut principes sunt omnium tentationum.