Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In psalmum Qui habitat
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11246 Inpsquh
7.1
SERMO VI. De altera parte versus quinti, « Non timebis a timore nocturno: » et de versu sexto, « A sagitta volante in die, » etc.
7.1
Solet in divinis Scripturis adversitas designari per noctem; et scimus quia adversus eos qui convertuntur, primum esse certamen de molestiis corporis consuevit. Caro enim, hactenus indomita, castigari et in servitutem redigi nequaquam aequanimiter patitur; sed adhuc memor recens perditae libertatis, acrius concupiscit adversus spiritum, maximeque in his poenis in quibus estis vos quotidie morientes, imo vero morte affecti tota die, quae et supra vires sunt, et ultra naturam, et contra consuetudinem vestram. Quid igitur mirum si turbant ista, maxime eos qui necdum consueverunt, necdum satis in promptu habent recurrere ad orationem, refugere ad meditationes sanctas, ut sic relevetur diei pondus et aestus? Necessarium plane nobis inter ipsa nostrae conversionis initia scutum Domini, ut non timeamus a timore nocturno. Bene autem dicitur non timendum a timore nocturno, et non dicitur a nocte; quia non ipsa afflictio tentatio est, sed magis timor ipsius. Nam et omnes laboramus, cum tamen non omnes inde tentemur: et qui tentantur, multa magis timore futurae poenae, quam praesentis dolore laeduntur.
7.2
Quia ergo timor ipse tentatio est, congrue dictum est ei qui circumdatur scuto Domini, quod a tentatione hac non timebit. Forte impugnabitur, forte tentabitur, forte timebit noctem, sed non ei timor iste nocebit: magis autem si non fuerit dominatus, tunc immaculatus erit, et emundabitur, sicut scriptum est, quia territi purgabuntur. Caminus est timor iste; sed ut examinet, non exurat, veritas facit. Nocturnus plane et tenebrosus timor; sed facile hunc radius veritatis exsuperat. Ingerit enim oculis cordis nunc quidem peccata quae fecimus; ut, quemadmodum de se propheta ait, etiam nos in flagella parati simus, annuntiantes iniquitatem nostram, et cogitantes pro peccato nostro, nunc vero aeterna supplicia quae meruimus, ut in eorum comparatione quae evadimus, universa quae patimur delicias reputemus: nunc quoque coelestia praemia ad quae tendimus, crebro videlicet memorantes quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis: nunc etiam ea quae pro nobis pertulit Christus, ut crebro considerantes quanta sustinuit illa majestas pro inutilibus servis, erubescamus non sustinere vel parva pro nobis.
7.3
Sed fortasse praevaluit veritas, praesertim tam multiplex et usquequaque circumdans, non repellere modo, sed etiam expellere penitus hunc timorem. Nox praecessit: ut filius lucis et diei honeste ambulans, time sagittam. Leviter volat, leviter penetrat: sed dico tibi, non leve infligit vulnus, cito interficit. Nimirum sagitta haec vana gloria est: non est unde haec impugnet pusillanimes et remissos. Qui ferventiores esse videntur, ipsi paveant, ipsi sibi caveant in hac parte: nihilominus adhuc solliciti non deserere scutum 837 inexpugnabile veritatis. Quid enim aliud tam contrarium vanitati? Nec sane huic opponenda sagittae secreta illa et quodammodo intima veritatis exigimus: semetipsam noverit anima, de se teneat veritatem. Difficile prorsus, ni fallor, homo verbis laudantium hominem in vita sua abduci poterit altum sapere, si se intus ad lucem veritatis sollicita consideratione discutiat. Nonne enim si propriam cogitat conditionem, dicturus est sibi: Quid superbis, terra et cinis? Nonne si propriam consideret corruptionem, fateatur necesse est quoniam non est in eo bonum? Sed et si forte aliquid habere videtur, non inveniet, puto, quid respondeat Apostolo dicenti: Quid habes quod non accepisti? et alibi: Qui stat, videat ne cadat. Postremo si fideliter computet, facile illi erit advertere quod nec cum decem millibus possit occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se, et omnes justitias suas tanquam pannum menstruatae reputari.
7.4
Eadem quoque veritas et eis nihilominus opponenda est tentationibus quae sequuntur. Nec enim vel sic desistit hostis antiquus, sed ad callidiora forte convertitur argumenta. Firmam probavit utroque latere turrim: non est quod vel a sinistris pusillanimitate timoris, vel a dextris eam humanis concutere laudibus, in utraque jam molitione frustratus, attentet. Sed si viribus, inquit, dejicere nequeo, forte decipere possum alicujus ingenio proditoris. Quis, putas, erit hic proditor? Plane cupiditas, radix iniquitatis; ambitio subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum aerugo, tinea sanctitatis, excaecatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem. Contempsit vanam gloriam, ait, quoniam vana est: forte solidius aliquid affectaret, forte honores, forte divitias. Quantos hoc negotium perambulans in tenebris trudi fecit in tenebras exteriores, veste spolians nuptiali, et virtutum exercitia fructu pietatis evacuans? quantos pestis haec nequiter supplantatos turpiter quoque dejecit, ut caeteri quique, quos latuit occultus effossor, suhitam expavescerent ad ruinam? Quid vero hunc fovet vermem aliud quam mentis alienatio, et oblivio veritatis? aut quid nisi veritas hunc prodendum vestigat proditorem, et negotium arguit tenebrarum? Nimirum haec est quae dicit: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? et item: Potentes, ait, potenter tormenta patientur. Haec est quae sedula suggestione reducit in mentem, quam sit in ambitu frivola consolatio, grave judicium, usus brevis, finis ignotus.
7.5
Hucusque tentationes Domini: quartam inimicus non praesumpsit affere. Illa enim de ignorantia est: nec dubitabat sapientissimum, qui sic moderabatur responsiones suas, ut in nullo unquam posset deprehendere quod quaerebat. Prima siquidem tentatione esurienti suadebat de lapidibus panem facere: sed ille nec posse, nec non posse respondens, cibum alium praetendit, dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Secunda vero tentatione praecipitium suadebat, promittens quia non laederetur si Filius Dei esset; et sic videns omnis civitas laudaret eum et magnificaret: et nec esse se, nec non esse respondit. Tertia de ambitione fuit, quando omnia regna mundi promisit, si cadens adoraret eum. Videsne quod ambitionis via adoratio diaboli sit, qua videlicet ad honores et gloriam mundi perveniendum suis ille adoratoribus pollicetur? Quarta, ut dixi, tentatione apud eum abstinuit, cujus nimirum tantam esset expertus prudentiam ex responsis.
7.6
Quid autem adversus alios faciat, quos videt omnimodo diligere justitiam, et odisse iniquitatem? Quid nisi ut iniquitatem palliet virtutis imagine? Quos enim perfectos boni noverit amatores, malum 838 eis sub specie boni non mediocris, sed perfecti persuadere conatur; ut cito consentiat qui magnopere diligit bonum, et facile qui currit, incurrat. Hoc est igitur daemonium non modo diurnum, sed etiam meridianum. An non hoc timuit Maria, quando ad novam angeli salutationem expavit? An non hoc insinuabat Apostolus, cum diceret: Non enim ignoramus cogitationes ejus? Ipse enim angelus satanae transfigurat se in angelum lucis. An non denique hoc ipsum metuebant discipuli, quando videntes Dominum super mare ambulantem, clamabant putantes phantasma esse? Et vide quam bene congruit, quod quarta vigilia noctis fuisse dicitur, quando contra tentationem quartam vigilasse discipuli perhibentur. Nec vero in re manifestissima nostro arbitror opus esse eloquio, quod videlicet sola sit veritas, quae palliatam detegit falsitatem.
7.7
Quatuor has tentationes etiam in generali statu Ecclesiae haud difficile diligens considerator inveniet. Nonne enim timor nocturnus exercebat novellam adhuc Ecclesiae plantationem, quando omnis qui occideret servos Dei arbitrabatur obsequium se praestare Deo? Demum persecutione cessante et die reddita, turbavit eam gravius et afflixit sagitta volans, quando exierunt aliqui de Ecclesia inflati spiritu carnis suae, inanis et volatilis gloriae cupidi: et volentes sibi facere nomen, linguas suas magnificando, diversa et perversa dogmata fabricaverunt. At nunc quidem pax a paganis, pax ab haereticis, sed non est pax a falsis filiis. Multiplicasti gentem, Domine Jesu, sed non magnificasti laetitiam, quoniam multi sunt vocati, pauci vero electi. Omnes christiani, et omnes fere quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Ipsa quoque ecclesiasticae dignitatis officia in turpem quaestum et tenebrarum negotium transiere: nec in his salus animarum, sed luxus quaeritur divitiarum. Propter hoc tondentur, propter hoc frequentant ecclesias, missas celebrant, psalmos decantant. Pro episcopatibus et archidiaconatibus impudenter hodie decertatur, ut ecclesiarum redditus in superfluitatis et vanitatis usus dissipentur. Superest jam ut reveletur homo peccati filius perditionis, daemonium non modo diurnum, sed et meridianum; quod non solum transfiguratur in angelum lucis, sed extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Nimirum insidiatur crudelius calcaneo matris Ecclesiae, a qua dolet caput suum esse contritum. Hic plane gravissimus erit incursus; sed ad hoc quoque Ecclesiam electorum Veritas liberabit, propter eos brevians dies, et daemonium meridianum destruens illustratione adventus sui. Et haec quidem dicta sint de tentationibus istis: nam et in sermone quodam super Cantica canticorum memini me super his tractasse similiter, cum meridiani hujus daemonii mentio incidisset, ex occasione scilicet meridiani accubitus sponsi, quem sibi sponsa petierat indicari.

Intertext edge

Open linked passage

Note