In psalmum Qui habitat
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11246 Inpsquh
8.1
SERMO VII. De versu septimo, « Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. »
8.1
In spe vivimus, fratres, nec deficimus in tribulatione praesenti, quod in exspectatione simus indefectibilium gaudiorum. Neque enim vana nobis haec exspectatio, aut dubia spes videtur, innixa nimirum aeternae promissionibus veritatis. Deinde etiam ex perceptione praesentium munerum firma est exspectatio futurorum, et praesentis gratiae virtus nimis credibiliter attestatur felicitatem promissae gloriae sine dubio secuturam. Nempe Dominus virtutum ipse est rex gloriae: et in hymno quoque eumdem votis vocamus[ alias, cantamus] Patrem perennis gloriae, Patrem potentis gratiae; cui et in psalmo canimus: Quia misericordiam et 839 veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus. Viriliter ergo sustineat in hoc saeculo pietas colluctationem, et persecutionem quamlibet aequanimiter patiatur. Quidni tolleret omnia, quae ad omnia valet, promissionem habens ejus vitae, quae nunc est, et futurae? Repugnet fortiter impugnanti: quia et repugnanti propugnator aderit indefessus, et triumphanti non deerit largissimus remunerator. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus.
8.2
Necessaria plane insuperabilis protectio veritatis non modo interim in carne degenti, sed et postmodum exeunti: et nunc quidem ob periculosos conflictus, tunc vero ob monstruosos occursus spirituum malignorum. Nempe et sanctissimam illam gloriosi Martini animam voluit pars inimica nocere, et cruenta bestia sciens quod modicum jam tempus haberet, tota profecto insania malitiae infatigabilis non est verita prope assistere ei quoque in quo nihil habebat. Imo vero ad ipsum etiam Regem gloriae accedere impudentissima temeritas illa praesumpsit, sicut ipse testatur: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non invenit quidquam. Felix anima, quae sic interim tentationum jacula scuto veritatis repulerit, ut nil prorsus venenatum in se coalescere passa, omnino non confundatur cum loquetur inimicis suis in porta. Nihil in me, funeste[ alias, funestum], reperies. Felix quem sic circumdat clypeus veritatis, ut introitum quoque et exitum ejus custodiat: exitum utique ab hac vita, et introitum in futuram, quo videlicet nec moliatur a tergo, nec a facie mali quidpiam inimicus attentet. Siquidem omnino opus erit illic custode, opus erit duce fideli, opus erit consolatore magno propter horribiles illas visiones; non minus quam hic adjutore et propugnatore contra invisibiles tentatores.
8.3
Glorificate itaque, dilectissimi, et portate interim Christum in corpore vestro, onus delectabile, suave pondus, sarcinam salutarem; etiamsi premere aliquando forte videtur; etiamsi interdum latera tundit, et flagellat recalcitrantem; etiamsi quandoque in camo et freno maxillas constringit et coercet; omnino feliciter. Esto ut jumentum, qui Salvatorem portas; sed non penitus ut jumentum. Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Quid enim tantopere vel plangit Propheta, vel arguit in homine similitudinem jumentorum, praesertim qui alio quodam loco de se loqui et dicere Deo non sine quadam congratulatione videtur: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum? Puto, imo non puto, sed scio, similitudinem aliquam jumentorum homini commendari; sed plane non eam quae in non intelligendo, et insipientiae, sed patientiae imitatione consistat. Neque enim succensentis similiter, sed ne plangentis quidem videretur vox, si dixisset: Homo cum sub onere Dei esset, non recalcitravit; ut jumentum factus est apud eum. Quis enim non illi jumento plurimum invideret, cujus in humili tergo ad commendationem ineffabilis suae mansuetudinis dignatus est sedere Salvator, si cum illius tam pretiosi oneris gestatione intelligentiam quoque tam singularis habuisset honoris? Ut jumentum igitur esto, minime tamen jumentum: patienter quidem sustinens onus, sed honorem intelligens; sapienter et delectabiliter cogitans tam ipsius oneris qualitatem, quam propriam utilitatem.
8.4
Magnus ille Ignatius, discipuli quem diligebat Jesus auditor, martyr noster, cujus pretiosis reliquiis nostra ditata est paupertas, Mariam quamdam in pluribus quas ad eam scripsit epistolis, Christiferam consalutat. Egregius plane titulus dignitatis, et commendatio honoris immensi. Nempe cui servire, regnare 840 est; gestare hunc, non onerari est, sed honorari[ alias, ornari.] Caeterum num[ alias, unde] ei, de quo nunc loquebamur, Salvatoris asello verendum ullatenus videbatur, ne sub illa tali sarcina deficere posset in via? An vero timendus ei aut luporum incursus, aut raptorum occursus; vel praecipitium, seu periculum aliquod sub tanto praeside metuendum? Felix qui sic tulerit Christum, ut a Sancto sanctorum in sanctam civitatem mereatur induci. Non est omnino quod timeat, ne vel in via aliquod offendiculum, vel repulsam in janua patiatur. Illi nempe jumento viam parabant fideles populi, huic angeli sancti: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Sed non sunt haec praeoccupanda modo; series magis ipsa Scripturae expositionis ordine sequenda est.
8.5
Cadent a latere, inquit, tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. Hic enim versus hodie nobis tractandus est; non ignoratis. In praecedenti sane capitulo quod novissime tractabatur, dictum est, si recolitis, quemadmodum a quatuor quibusdam maximis equidem, gravissimisque tentationibus hujus vitae, protectio liberet veritatis; videlicet a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Quod igitur sequitur: Cadent a latere tuo mille, etc. futurae magis vitae arbitror assignandum. Unde et in principio sermonis hujus meministis adhuc, ni fallor, sententiae apostolicae, qua videlicet valere ad omnia pietatem, vitae quoque ejus quae nunc est, et futurae promissionem habere commendat. Audite ergo, et audite in laetitia cordis vestri, quod ad futurae vitae promissionem, vestramque exspectationem pertinere videtur. Ubi est thesaurus vester, sit et cor vestrum. Et quidem studiose audistis praesentia, non sum immemor; sed studiosius decet futura audire. Nam et pseudopropheta, Balaam dico, recolite qui historias nostis: et ipse, inquam, iniquus justorum mortem optabat, et novissima sua horum similia fieri precabatur. Tantus est pietatis fructus, tanta justitiae merces, ut ne ab ipsis quidem non desiderari queat impiis et injustis. Minus tamen oblectat canticum Sion salices Babylonis. Suspendenda proinde organa apud eos; lamentandum magis super flumina Babylonis, si forte persuaderi eis possit ut plangant. Hic plane cantandum est, ubi non deerunt qui tota alacritate spiritus saltent ad vocem psalterii, ad canticum Sion; et vehementia quadam sacri desiderii ad eam gestiant praevolare, dicentes: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Quid enim aliud exsultare, quam ex se ipso saltare est? Minus sapit iis qui medio adhuc periclitantur in mari, jactantur undis, aguntur fluctibus, quamlibet favorabile sit, quod de remoti et prope jam desperati tranquillitate seu amoenitate littoris nuntiatur. Sed nec ad ejusmodi pertinet animam quod hodie nobis propositum est: neque enim talis quaepiam adhuc meretur audire: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Memento cui haec promissio facta sit, nempe ei qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur.
8.6
Audiat igitur is qui salutis portui cogitatione jam et aviditate appropinquat, qui praejactata velut quadam anchora spei suae terrae illi desiderabili inconvulsibiliter inhaesisse videtur, cunctis diebus, quibus nunc militat, exspectans donec veniat immutatio sua. Certissima sane et praecipua propinquatio portus hujus, haec ipsa conversatio, in qua positi estis, exitus praeparatio est, vocationis videlicet et justificationis divinae. In his nempe duobus fidelis quaedam constituta est connexio velut cujusdam aeternitatis ad aeternitatem, id 841 est magnificationis ad praedestinationem: quarum equidem sicut praedestinatio nullo est praecisa principio, sic et magnificatio nihilominus nullo unquam fine claudenda. Ne vero eam, quam diximus, quasi geminae hujus aeternitatis mediam connexionem esse putes nostrae adinventionis, Apostolum audi, si non eamdem tibi manifestius ipse commendat: Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Quomodo, putas, aut quo ordine magnificabit? siquidem quae a Deo sunt, ordinata sunt. Num a praedestinatione ad magnificationem saltu quodam pervenies repentino? Provide tibi medium pontem, aut magis ingredere jam paratum. Quos praedestinavit, inquit, hos et vocavit: quos autem vocavit, hos et justificavit: et quos justificavit, hos et magnificavit.
8.7
Haec via equidem bona videtur nonnullis hominibus; sed et bona est, nihil super ejus fine timendum. Non tibi sint viae hujus suspecta novissima: perge securus, tanto vividius, quando certius ea jam propinquare videntur. Nempe tenes media: quomodo non novissima propinquarent? Agite, inquit, poenitentiam: appropinquavit enim regnum coelorum. Sed regnum, inquies, coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Nullus mihi ad hoc nisi per medios hostium cuneos patet accessus. In itinere medio sunt gigantes, in aere volitant, obsident transitum, observant transeuntes. Attamen fiducialiter age, ne timeas. Magni sunt, multi sunt; sed, cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Cadent undique, nunquam tibi deinceps in perpetuum nocituri: parum est; non appropinquaturi. Equidem videbit peccator et irascetur, sed a latere veniet: quod videlicet praeveniat te misericordia Dei tui, eadem quoque nihilominus etiam misericordia subsequatur, et introitum videlicet tuum, ut quidem supra meminimus, et exitum tuum custodiens. Alioquin quid in illo tam terribili spiritualium nequitiarum occursu humani posset consistere sensus, quod non intolerabili concuteretur horrore?
8.8
Quid putatis, fratres? si vel uni alicui e tam multis principibus tenebrarum in medium vestri irruere, et in tota feritate sua ac tenebrosi enormitate corporis apparere liceret; quis illum posset vel corporis sensu sustinere, vel cordis? Denique ante hos paucos dies( ipsi scitis) unum quemdam ex vobis, et prius dormientem, et postea excitatum, tam graviter phantasia nocturna perturbare permissa est, ut vix illa die rationis compos, vix potuerit esse securus. Etiam omnes vos pariter expavistis cum territus ille terribilem nimis exclamasset in vocem. Erubescendum sane, quod usque adeo fides in vobis, vel dormientibus, visa fuerit obdormisse: sed ad nostram sine dubio factum est admonitionem, ut tota sollicitudine meminerimus adversum quos nobis sit colluctatio, nequando scilicet aut ignari hostilis invidiae, aut protectionis divinae inveniamur ingrati. Ex vehementissimo siquidem proprii cruciatu livoris in tantum prorupit malitia inveterata furorem, his praesertim diebus sanctis, acrius sese indicans vestra devotione torqueri. Eodem sane tabescentis insaniae zelo, sed licentia ampliori, exeuntibus sanctis adest, nonnisi a latere tamen. Neque enim vel occurrere jam a facie, quasi ut vim faciat; vel a tergo repere, tanquam ut decipiat, permittetur.
8.9
Sed nec juxta iter quidem scandalum de caetero ponet tibi: ad te enim non appropinquabit. Non modo non attinget ut feriat, sed nec accedet ut terreat. Puto enim, id verebaris, ne te forsitan gravis ad illas tam monstruosas effigies, et larvalium tantam multitudinem facierum horror invaderet. Sed egregius tibi Paraclitus et efficacissimus aderit consolator, ipse nimirum de quo legisti: Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Plane ad nihilum deducetur in conspectu ejus malignus, sic timentes se glorificabit. Praesente te, Domine Jesu, quantumlibet irruant hostes, imo non irruant, sed ruant; confluant undique, sed ut fluant, et pereant a conspectu Domini, quemadmodum fluit cera a facie ignis. Quid 842 enim metuam deficientes? quid trementes paveam? quid verear cadentes? Etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, dummodo tu mecum sis, Domine Deus meus. Siquidem protinus aspirabit dies, et inclinabuntur umbrae, cadent hinc inde principes tenebrarum. Quos enim nunc quoque, dum inter malignas eorum occultasque suggestiones per fidem adhuc, non per speciem ambulamus, fides tamen victoriosa triumphat; quomodo non facilius ipsa jam tunc propalatae cognitio veritatis evidens cum suis illis tenebrosis ferrugineisque imaginibus exsufflabit? Nec causeris forte de numero, vel ipsam saltem multitudinem verearis. Memento sane quod ad unum Salvatoris imperium ab obsesso jam et diu possesso unius hominis corpore daemonum legio tota discessit, et ne ipsos quidem ausa est, nisi ab eo jussa, contingere porcos: quanto magis ipso duce, quotquot fuerint, undique cadent cum ingenti admiratione et confusione, dicentes.: Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Intrepidus itaque et omnino impavidus, magis autem gratulabundus et laudans, oculis tuis considerabis: nec sane jam vel impugnationem sustinebis, vel furorem pavebis, sed magis retributionem peccatorum videbis.
8.10
Et quidem videntur sufficere posse hodie quae dicta sunt: sed adhuc sane aliquos vestrum nonnulla arbitror exspectatione suspendi. Movet enim studiosiores quosque, ni fallor, quidnam sibi velit, quod a dextris quidem decem millia, a sinistris vero mille perhibet esse casuros. Nam latus sane quod simpliciter dicitur, nonnisi sinistrum hoc loco licere accipi puto, praesertim quod dextrum quidem incontinenti proprio designetur ex nomine. Et quidem non sine certi ratione mysterii a sinistris multos, sed multo plures a dextris casuros esse praedixisse videtur. Nisi forte quis tam hebes fuerit et insulsus, ut in eo quod dicitur, mille, et decem millia, certam exprimi putet numeri taxationem, et non magis superabundantem comparationem. Nos enim sic non divinas Scripturas accipimus, sed neque Ecclesia Dei. Cadent ergo a sinistris quidem mille, a dextris autem decem millia: quod videlicet abundantiori malignitate, et velut copiosiore manu dextris insistere partibus, dextrum latus appetere consuevissent. Quod quidem si magnum illud Ecclesiae corpus considerare libet, facile satis advertimus, longe acrius impugnari spirituales viros ipsius Ecclesiae, quam carnales: quae nimirum duo ejus latera, dextrum sinistrumque puto non inconvenienter accipimus. Agit hoc sane superba semper invidiosa malitia, perfectiores quosque vehementius pulsans, juxta illud: Esca ejus electa; et iterum: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Agit, inquam, etsi non sine certa divini dispensatione consilii, qui quidem nec imperfectiores, supra id quod ferre possunt, tantari permittit, faciens cum tentatione proventum; et perfectioribus non modo gloriosiores, sed et numerosiores parat ex hoste triumphos. Tota ergo pariter electorum Ecclesia coronabitur, quod ex utraque parte sui legitime certaverit, utroque nimirum cornu tam potenter interim ventilans inimicos, ut paulo post manifestius cadere videantur a latere ejus mille, et decem millia a dextris ejus. Sic nimirum olim jam quidem David perfectiore virtute probata, necdum vero propalata in Israel reprobatione Saulis, canebant in choro dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia.
8.11
Sin autem ad singulos magis placet hoc referri, non vobis deest ne in hac quidem parte spiritualis intelligentiae via, dummodo propriam super hoc experientiam consulatis. Longe siquidem ampliori sollicitudine, et calliditate multiplici pars adversa vulnerare[ alias, vulnera] in nobis dexteram satagit, quam sinistram: nec tam corporis profecto, quam cordis laborat auferre substantiam. Utramque nimirum prosperitatem humano generi invidere noscuntur: utraque nos[ alias, eos] felicitate 843 privare contendunt, et coelesti videlicet, et terrena; sed longe amplius rore coeli, quam pinguedine terrae. An vero incongrue haec dixerimus duo latera, quibus nimirum duplicem hominis substantiam constat inniti, vos judicate. Nam quod spiritualia quidem bona attribuimus dexterae, sinistrae vero carnalia, minime prorsus vereor arguendum; praesertim a vobis, quibus semper studii est, nec dexteram aliquando sinistram, nec sinistram dexteram reputare. Nec vero aliter vera quidem Sapientia probat, quam ut in sinistra divitiae et gloria, in dextera autem sit longiturnitas vitae. Nam et hoc sane nullatenus expedit ignorare, quanam vobis vehementius instet pervicax hostium multitudo. Illic nempe studiosius repugnandum, ubi gravior urget necessitas, ubi totum belli imminet pondus, ubi colluctationis ratio universa consistit: unde vobis paratur tota aut victis ignominiosa captivitas, aut vincentibus gloria triumphalis.
8.12
Denique propter hoc, non quidem ad insipientiam vobis, tundendum libere adversario videmini latus exposuisse sinistrum, ut dexterum proinde tota sollicitudine conservetis. Haec nimirum commendata a Christo, et Christianis omnibus imitanda serpentis prudentia est, ut caput solum toto, si necesse fuerit, exposito corpore tueatur. Haec vera philosophia, hoc consilium Sapientis, ut omni custodia servetur cor, quia ex ipso vita procedit. Haec denique gratia et misericordia Dei in servos ejus, et respectus in electos illius; ut eorum interim sinistram quidem velut dissimulans, dexterae semper studiosus protector assistat. Hinc est quod de se ipso propheta testatur: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Nunquid non et illius manum dexteram, et solam eam putas dexteram tenuisse, cujus totam in facultatem pariter et in carnem licere passus est, quidquid libere visum est inimico? Verumtamen animam, inquit, ejus serva. Utinam mihi semper a dextris sis, Jesu bone! utinam semper teneas manum dexteram meam! Scio enim et certus sum quoniam nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Tondeatur interim et tundatur sinistrum latus; pulsetur injuriis, vellicetur opprobriis: libens illud expono, dum a te custodiar, dummodo sis ipse protectio mea super manum dexteram meam.
8.13
Forte etiam mille qui a sinistris casuri sunt, homines magis intelligendi sunt, quam daemones. Hi nimirum nobis nonnisi ob temporalia quaelibet adversantur et transitoria bona, quae quidem aut nos habere invidiosa malignitate suspirent, aut cupiditate injusta sese potius doleant non habere. Forte enim mundi hujus conantur auferre substantiam, forte favorem hominum, forte ipsam corporum vitam. Usque huc saevire humana persecutio potest; animae vero non habent quid faciant. Nam daemones quidem superna nobis et aeterna potius invidere noscuntur, non tamen ut sibi cedat, quod irreparabiliter amiserunt; sed ne illuc pauper de pulvere suscitatus accedat, unde ipsi in gloria conditi irreparabiliter ceciderunt. Indignatur et livore tabescit obstinata malignitas humanam fragilitatem obtinere, quod retinere ipsa non meruit. Sed etsi quando forte cuivis temporalia damna aut inferre conantur, aut gratulantur inferri; haec eorum tota molitio est, ut jactura exterior vel eidem ipsi, vel alteri occasio sit interna: sicut e regione homines, quoties ea suadere nobis, aut quolibet modo efficere curant, unde dextera nostra laedatur, non hoc quidem principaliter agere, sed temporale aliquod cuivis proventurum, vel sibi scilicet, vel nobis, vel alteri forte cuipiam; aut detrimentum aut emolumentum exinde seu captare, seu propulsare velle videntur. Nisi forte eatenus quis in daemonem transierit ex homine, ut optare ullo modo possit quemlibet sibi inimicissimum hominem aeterna damnatione multari.
8.14
Quid nos miseri dormitamus a spirituali studio, quos tam multipliciter insectatur nequitia spiritualis? Et pudor est dicere, et silere prohibet vis doloris. 844 Quantos enim invenire est, fratres, ex his quoque qui in religionis habitu et proposito degunt perfectionis, quos terribilis illa prophetae sententia comprehendisse videtur: Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea! Nempe sinistri custodiae lateris tota sollicitudine incubantes, callent admodum, sed sapientia hujus saeculi, cui abcenuntiasse debuerant: ea quoque nihilominus quam revelat caro et sanguis, quibus juxta Apostolum noluisse acquiescere videbantur. Denique videas eos tam avide lucra captare praesentia, tam saeculariter transitoriis utilitatibus adgaudere, ad terrenarum damna vel minima facultatum tam pusillanimiter turbari, tam carnaliter super his decertare, discurrere tam impudenter, tam irreligiose saecularibus sese implicare negotiis, ac si hoc esset tota eorum portio, haec universa substantia. Attentius sane agricola pauperem excolit fundum, sed cui forte nulla amplior pretiosiorve sit possessio. Buccellam panis in sinu suo mendicus abscondit, quod in saccellis suis solum hoc metalli genus aeruginet. Tu quid ita extremae huic paupertati, et quidem proprii male prodigus laboris, incumbis? Est et alia tibi possessio, etsi forte remota. Erras. Nil tam prope nos, quam quod intra nos est. At forte non quidem longius positam, sed inutilem esse causaris, ut hic tibi quaerendam magis sufficientiam putes. Falleris: ibi magis invenies, imo non invenies nisi ibi. An vero aestimas quod vel operam tuam non exigat, vel minus respondeat operanti? aut certe in tuto credis esse locatam, nec ulla deinceps sollicitudine custodis egere? Quodlibet horum sapias, scito quod desipias vehementer. Ibi enim quammaxime quae seminaverit homo, haec et metet. Sed et qui parce seminat, parce et metet; qui vero in benedictionibus seminaverit, de benedictionibus et metet, ut faciat unum tricesimum, unum sexagesimum, unum centesimum. Habes autem thesaurum istum in vasis fictilibus, si tamen adhuc habes. Puto enim, jam amisisti; puto, jam sublatus est; puto, jam comederunt alieni robur tuum, et ignorasti; nec potes thesauro tuo cor apponere, quippe qui thesaurum ipsum non habeas. Alioquin, quaeso te, si tam sollicitus es, si nec minima spernis, si tam prudenter servas paleas tuas; etiam horreum tuum servare memento et custodire. Imo vero non exponas thesaurum tuum, qui sic incubas sterquilinio tuo. Forte enim illud tibi invident mille, sed istum obsident decem millia, nec minus superabundantes astutia et crudelitate quam numero. Cadent, inquit, a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Verte illuc oculos fidei. Forte enim jam irruperunt aditus, forte jam libere diripiunt omnia, forte jam spolia ipsa distribuunt. Quid sinistro lateri tam male studiosus observator inhaeres, nisi quod non in latere jam tibi esse, sed in facie sinistra videntur, quod haec provideas in conspectu tuo semper; et qui tangit hoc, non latus tetigisse putetur, sed pupillam oculi tui?
8.15
Caeterum jam nunc tibi provide, quisquis es dextri negligens, sinistri lateris cultor, ne cum haedis locum accipias in sinistra quam elegisti. Asperum verbum est, fratres: non immerito expavistis. At cavere non minus necesse est quam pavere. Et quidem Dominus meus Jesus post caetera inaestimabilis suae erga me beneficia pietatis, etiam dextrum sibi propter me passus est latus fodi: quod videlicet nonnisi de dextera mihi propinare vellet, nonnisi in dextera locum parare refugii. Utinam ego talis merear esse columba, quae in foramine petrae habitet, et in foramine lateris dextri. Considera tamen hoc vulnus eum penitus non sensisse. Neque enim illud excipere voluit, nisi jam soporatus in morte: ut moneret te, quamdiu vivis, in hujus semper lateris vigilare custodia; sed et mortuam censeri eam animam oportere, quae quidem perniciosa insensibilitate dissimulet in dextera sibi vulnus infligi. Merito quidem in sinistro latere positum esse dicitur cor hominis, quod affectatio ejus prona sit semper et proclivis in terram. Nec sane ignorabat hoc miserabiliter 845 ingemiscens: Adhaesit, inquit, pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Sed ne his quidem in hoc pondere nos conditionis humanae et gravedine cordis volebat remanere qui sic admonens loquebatur: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Plane id suadebat, ut a sinistro latere erigerentur ad dextrum. Saecularis militia, fratres, in sinistro tantum latere clypeum portat: non imitemur, si inter eos nolumus deputari, quos huic saeculo militare constat, non Christo. Nemo, inquit, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus: hoc est, scutum applicat non tam dextrae, quam sinistrae.
8.16
Attamen, fratres, utrumque nobis latus tegendum est, si meministis. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus: et Apostolus ipse, Per arma, inquit, justitiae a dextris et a sinistris. Caeterum ipsam audi justitiam. Forte enim non eadem utrique lateri forma praescribitur. Nempe hinc quidem mandatur, Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae: et, In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inde vero praecipitur, Nolite locum dare diabolo. Et item, Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Audi adhuc quomodo tegas latus utrumque. Providentes bona, ait idem apostolus, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Haec est enim voluntas Dei, ut benefacientes, non modo tabescere malignorum daemonum invidiam, verum etiam obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Numquid tamen in aeternum erit nobis haec protectio necessaria? aut semper[ alias, certe] ab utroque latere hostile agmen instabit? Erit quando non modo non instabunt, sed nec stabunt quidem. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Siquidem nec humana malitia jam tunc habebit quid faciat; nec daemonum millia plus verebimur, quam totidem vermium agmina, vel muscarum. Haud aliter denique intuebimur eos, quam filii Israel, transmisso jam mari Rubro, undique sui Aegyptios mortuos, sed et rotas curruum ire in profundum cernebant: ut et nos scilicet, longe tamen securius et delectabilius, cantemus Domino, quod gloriose honorificatus sit, equum et ascensorem ejus dejiciens in abyssum.