Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In psalmum Qui habitat
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11246 Inpsquh
9.1
SERMO VIII De versu octavo, « Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. »
9.1
Brevius quidem vobis aliquando, dilectissimi, loqueremtur, si crebrius id liceret: quod et vos credimus nonnunquam advertere potuisse. Caeterum quoties, ipsa diei praeoccupante malitia, pluribus forte diebus molestissimum sustinuimus a vestra exhortatione et consolatione silentium, neminem vestrum reor oportere mirari si, tempus ipsum redimere cupientibus nobis, sermo rarior interdum protractior videatur. Hoc sane nobis actum sit brevi prooemio, ut hesterni pariter hodiernique sermonis, illius quidem prolixitas, hujus vero brevitas excusata apud vos habeatur. Vereor siquidem minus gratam fore nonnullis vel fuisse illam, vel istam fore; aut magis utramque quam alteram. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Diximus hinc praecedentibus sermonibus quod dignata est Veritas ipsa largiri, quemadmodum scilicet fidelem animam interim quidem a tentationibus, postmodum vero a difficultatibus tueatur. Quae tamen utraque brevius quidem in alio psalmo idem iste propheta commendans, In te, inquit, eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum: quod ipso nimirum duce, nec hic gradiens offendiculum, nec egrediens hinc obstaculum pateretur. In altero ergo crebra ereptio, in altero plena jam et secura liberatio designatur. Nam in hoc sane tertio quod 846 adjungit, Verumtamen oculis tuis considerabis, etiam felicitatis non modicae promissionem arbitror contineri. Cadent, inquit, a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis. Ita oro, Domine, ita fiat. Cadant illi, et non cadam ego; paveant illi, et non paveam ego; confundantur illi, et non confundar ego.
9.2
Evidentius siquidem paucis hoc loco verbis et animae mihi immortalitas commendatur, et ipsius quoque fides astruitur corporeae resurrectionis. Nempe ruentibus illis futurus sum ipse qui videam, et ne isti quoque, quibus eorum novissimam intuear retributionem, oculi defuturi. Neque enim simpliciter oculis, sed oculis, ait, tuis considerabis: istis utique qui nunc languent prae inopia, et deficiunt, dum speras in Deum tuum. Et vere, fratres deficiunt oculi dum speramus. Quod enim videt quis, quid sperat? Spes, inquit, quae videtur, non est spes. Ipsis ergo jam tunc considerabis oculis, quos modo quidem nec levare audes ad coelum; ipsis plane, qui toties interim fluunt lacrymis, ac crebris compunctionibus atteruntur. Nec enim novos tibi instaurandos putes, sed tuos utique restaurandos. Quid tamen de oculo dixerim, etsi minutissima, eminentissima tamen, excellentissimaque humani corporis portione? Reposita est in sinu nostro beata spes, ex promissione utique Veri tatis, nec capillum quidem de capite periturum.
9.3.1
Forte tamen idcirco signanter visio promittitur oculorum, quod hoc quidem summum interim animae desiderium videatur, ut videat bona. Credo, inquit, videre bona Domini in terra viventium. Supremas nimirum corporis sui fenestras supernae aperiri desiderat veritati, per speciem magis ambulare gestiens, quam per fidem. Sane fides ex auditu, non ex visu. Denique substantia est sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Et in fide ergo, sicut et in spe, deficit oculus, auris proficit sola. Dominus Deus aperuit mihi aurem, ait propheta: sed quandoque etiam oculum revelabit. Erit quando jam non dicetur, Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: sed, leva potius oculos tuos, et contemplare. Quid? Plane jucunditatem et exsultationem, quam thesaurizat super te Deus tuus. Quid? Plane non ea modo, quae interim quidem etsi non videre adhuc, et audire tamen, et credere potes; verum etiam quod sicut non vidit oculus, sic nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus se. Nimirum tanta capiet oculus resurrectionis, quanta nec auditus, nec animus ipse nunc capiat. Ob hanc denique tam vehementem animae concupiscentiam videndi, scilicet quod audit et credit, alium quoque evidentissimum futurae praeconem resurrectionis ipsorum propriam mentionem fecisse arbitror oculorum. Rursum, ait, circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum: quem visurus sum ego ipse et non alius, et oculi mei conspecturi sunt: et adjecit, Reposita est haec spes mea in sinu meo.
9.3.2
Forte tamen considerandum attentius quod ait, Oculi mei, sicut et in Psalmo, Oculis, inquit, tuis considerabis. Numquid enim mei esse oculi nunc videntur? Plane non mei. Nonnunquam sane visi sunt fuisse mei, quod ipsi quoque ad eam pertinere noscantur, quam male servaturus accepi, paternae substantiae portionem. Nempe velociter profligata est, universam citius dissipavi. Occupavit membra omnia lex peccati, libere intrabat mors per fenestras meas; cujus nimirum factus eram servus etiam ego ipse. Miser equidem servus, non sane homini serviens, sed immundo pecori et coenoso. Neque enim mercenaria saltem conditione famulabar, sed plane servili. Nisi forte mercedem quis dari putet, cui etiam cibus negatur, et cibus quoque ipsa esurie perniciosior. Cupienti siquidem porcorum siliquas nemo dabat, ut porcis viverem, nec conviverem porcis. Denique[ alias, deinde] numquid meus tunc oculus erat, quando depraedabatur animam meam? Qua quidem 847 necessitate demum coactus sum beneficium resignare[ alias, refutare] in manu dominatoris, ut quod omnino non poteram, ipse sibi illud ab hostili tyrannide vindicaret.
9.4
Considerate attentius, dilectissimi, et animadvertite in quanam potestate evaseritis Pharaonis intolerabile jugum, ut jam membra vestra non sint arma iniquitatis peccato, nec regnet ultra in mortalibus corporibus vestris. Non est hoc operis vestri, fratres: dextera Domini facit virtutem; solus hoc potest ille, qui nihil omnino non potest. Ne dixeritis, Manus nostra excelsa; sed tam salubriter quam veraciter confitemini quia Dominus facit haec, omnia. Denique nemo sibi dubitet omnimodis esse cavendum, ne forte donec adhuc dies mali sunt, et nulla usquam securitas homini, hanc suam possessionem de manu tam pii, tamque providi tutoris, in periculosam perniciosamque interim libertatem recipere velle praesumat. Quod enim aemulatur Pater, pro te aemulatur: nec invidentiae, sed providentiae est, quod sibi totam jubet manere substantiam, ne pereat tibi. Denique ubi ad magnam illam sanctamque civitatem perveneris, cujus fines posuit pacem, ubi nullus jam hostium timeatur incursus; non modo reddet te tibi, sed dabit insuper et se ipsum. Interim sane a voluntatibus tuis avertere, et Deo dicata membra nulla tibi temeritate usurpes, sciens quod pietati sanctificata non absque gravi sacrilegio in usus vanitatis, curiositatis, voluptatis, aut ejusmodi saecularis operis assumantur. Nescitis, ait Apostolus, quod corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? et item, Corpus, inquit, non fornicationi. Sed cui? Numquid tibi? Plane sit tibi liberum, sed si eripere illud, aut ereptum saltem deinceps a fornicationis impetu vindicare propriis viribus potes. Quod si forte non potes, imo quia vere non potes, sit corpus non fornicationi, sed Domino: serviatque interim sanctificationi, ne corruptioni denuo pejus servire contingat. Humanum dico ait Apostolus, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Verum id quidem propter infirmitatem, ut ipse quoque praemisit. Caeterum ubi resurrexerit in virtute quod in infirmitate fuerat seminatum, nulla jam erit necessitas serviendi. Ubi et securitas libera fuerit, et secura libertas, quidni multo magis reddat eum sibi? Quidni potius libertate donet fidelem servum magnus ille Paterfamilias, quandoquidem et super omnia bona sua constituet cum?
9.5
Jam tunc ergo oculis tuis considerabis, si tamen eos fideliter agnoveris interim esse ejus, non tuos. Nam et praeter eam quam diximus, voti utique tam necessarii rationem, quo nimirum membra ipsa, quae tibi a peccati tyrannide vindicare omnino non posses, propriis abrenuntians voluntatibus, divino cultui mancipasti; nunquid vel modo tua esse videntur, in quibus adhuc contraria lex, etsi non regnat, habitat tamen: in quibus poena peccati, secundus equidem hostis tuus, non modo manet, sed et praevalet et libere dominatur? Tunc tuum dixeris corpus, quod mortuum est propter peccatum; aut animae esse, quod animam aggravare non cessat? Plane si quis suum illud dicere cupit, non aliud convenienter dixisse videbitur, quam onus suum, quam carcerem suum. Alioquin quonam modo tuos dixeris oculos, quos sane interim, vis, non vis, toties somnus occupat, fumus turbat, exiguus pulvis sauciat, noxius humor obnubilat, dolor acerbus excruciat, vel ipsa demum novissima mors excaecat? At tunc plane tui erunt, quando omnia ista non erunt: ut vere jam tuis oculis considerare sit, quibus nimirum pro libito deinceps utaris ad omnia tam libere, quam secure. Neque enim avertendi de caetero erunt oculi, ne videant vanitatem, quod purissimam videant veritatem: multo minus intrabit per fenestras mors, quod ipsa quoque inimica novissima destruatur. An vero times eos e tanta plenitudine 848 luminis, ubi singuli justi tanquam singuli soles fulgeant, aliquando caligaturos fore? Timendum id plane, si non ipsos quoque oculos, sicut caetera humani corporis membra, resurrectio glorificaret.
9.6
Et retributionem peccatorum videbis. Hoc plane eis grave tormentum, et magnus quidam malorum cumulus erit. Forte enim quodcunque solatium videretur, eorum quos tam malitiose impugnaverint, in tormentis suis vel conscientia latere, vel ipsos saltem declinare posse conspectus. Verumtamen etsi illis ex hac nostra consideratione immensum quoddam miseriae pondus accedat, nobis quae necessitas erit, quae utilitas, quae voluptas? Quid enim modo tam irreligiosum, imo quid tam inhumanum et exsecrabile videretur, quam cruore quantumlibet inimicorum, quantumlibet iniquorum, pascere velle oculos, et oblectare aspectus suppliciis miserorum? Attamen sicut videbit peccator et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet( prius enim benedicti vocabuntur in regnum, quam maledicti in caminum dejiciantur ignis aeterni, quo videlicet acrius doleant, videntes quid amiserint); sic justi quoque videbunt, et laetabuntur, considerantes quid evaserint. In illa ergo tanta separatione, quemadmodum haedis agnorum visio gravissimi livoris occasio fiet; sic electis e regione consideratio reproborum, immensa quaedam materia gratiarum actionis et laudis. Unde enim justi tam magnifice gratias agerent, nisi cum inexcogitabili felicitate qua perfruuntur, ipsam quoque retributionem cernerent injustorum, a quibus equidem sola misericordia Redemptoris segregatos sese esse fidelissime et devotissime recordantur? Unde vero impii tanto animi furore tabescerent, nisi in regnum summae beatitudinis coram sese vidissent alios introduci, et tunc demum in illos sese fetores, in illos horrores, in illos aeterni incendii cruciatus, in illas denique immortalis mortis miserias gemerent esse damnatos? Ibi enim, inquit, fletus, et stridor dentium. Fletus quidem ob ignem qui non exstinguitur, stridor vero ob vermem qui non moritur. Plane fletus ex dolore, stridor dentium ex furore. Fletum nempe tormentorum immanitas, stridorem dentium vehementia ipsa tabescentis invidiae, et obstinata malignitas extorquebit. Ita ergo retributionem peccatorum videbis: ne videlicet ignarus tanti periculi, ingratus aliquando liberatori posse fieri videaris.
9.7
Non solum autem, sed et securitas perfecta justorum erit visa retributio peccatorum, quo videlicet nec humanam aliquando, nec diabolicam ultra vereri malitiam possint, qui nimirum cadentibus a latere suo mille, et decem millibus a dextris suis, non modo eos cadere viderint, sed et cadere in gehennam. Putas enim, timere adhuc non poterant, et callidiorem cunctis animantibus serpentem habere suspectum, praesertim seductae quondam in paradiso non immemores mulieris, nisi cum toto jam corpore suo ultricibus traditum flammis, et inter se et eum magnum plane jam chaos firmatum esse conspicerent?
9.8
Tertium quoque hoc nihilominus peccatorum tibi consideratio ipsa praestabit, ut ex comparatione deformitatis eorum eminentius gloriosiusque resplendeas. Sic nimirum sibi invicem collata contraria, suae quidem utrumque videtur suscepisse augmentum aliquod qualitatis: ut album nigro si conferas, et hoc candidius, et illud tetrius apparebit. Sed audi certius super hoc testimonium, propheticum sermonem: Laetabitur, ait, justus cum viderit vindictam. Utquid ita? Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Plane non inquinabit in sanguine, sed lavabit: ut unde ille cruentus magis, inde iste nitidior videatur; unde ille plus sordet, inde iste pulchrius elucescat.
9.9
Nullam forte ex his tribus causis humanus refugere vel modo inveniatur affectus: sed non propter aliquod horum Sapientia in eorum ridebit interitu, quod tamen sine ulla dubitatione factura est. Nempe ipsa praedicit quae mentiri omnino non potest: Quia 849 vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Et post pauca: Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit. Quid ergo in insipientium interitu Sapientiae credimus placiturum, nisi justissimam suam dispositionem, et irreprehensibilem ordinem rerum? Sane quod Sapientiae tunc placebit, sapientibus quoque placeat necesse est universis. Non igitur tibi durum videatur fore quod dicitur, Oculis tuis considerabis, quando et ridebis in eorum interitu: non quod velut quadam immanitate crudelitas in ipsa tibi ultione complaceat; sed quod modus ipse pulcherrimus divinae ordinationis ultra quam credi possit, justitiae relatorem et amatorem aequitatis oblectet. Ubi optime omnia constituta, et suum cuique cessisse locum, imo in suum quemque cessisse, plenius et perfectius illustrante veritate cognosces; quomodo non omnia considerare, et in omnibus omnium moderatorem magnificare libebit? Pulchre omnino Petrus apostolus filium perditionis in locum suum abiis setestatus est, quod in aere crepuerit medius, aeriarum collega potestatum: utpote quem veri Dei et veri pariter hominis, qui de coelo venisset operaturus salutem in medio terrae, hujus, inquam, proditorem, nec coelum reciperet, nec terra sustineret.
9.10
Itaque oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Primo quidem, ob tuam evasionem; secundo, ob omnimodam securitatem; tertio quoque, ob comparationem; quarto, ob ipsius justitiae perfectam aemulationem. Erit enim jam tunc non misericordiae, sed judicii tempus: nec ulla omnino credenda est erga impios futura illic miseratio, ubi nec ulla speranda est correctio. Procul erit humanae infirmitatis ista mollities, qua tamen interim pro tempore charitas utitur ad salutem, amplissimo quodam velut[ alias, videlicet] expansae sagenae sinu et bonos et malos colligens pisces, id est affectus jucundos pariter et molestos. Verum hoc quidem in mari. Nam in littore solos eliget bonos, sic videlicet gaudens cum gaudentibus, ut ex hoc jam cum flentibus flere non possit. Alioquin quomodo in nobis judicabitur hic mundus, nisi hujus tenerae affectionis obliti, introductique fuerimus in cellam vinariam, secundum eum qui dixit: Introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius?( Psal. LXX, 16.) Nec modo quidem considerare permittimur personam pauperis, aut misereri ejus in judicio: sed cum molestia licet, coercendus ejusmodi pietatis affectus, et aequitatis est dictanda sententia. Quanto magis ubi nulla animi colluctatio, ubi nulla poterit subintrare molestia, oportet impleri quod dictum est, Absorpti sunt juncti petrae judices eorum? Absorpti piane in affectum justitiae, et Petrae soliditatem, cui juncti sunt, imitantes. Juncti, inquit, petrae, quam profecto solam ut sequerentur, caetera omnia reliquerunt. Nempe hoc est quod interroganti Petro quidnam accepturi essent, Petra ipsa respondit: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Haec quoque propheta praenuntians ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui. Tune putes flexibile quidpiam inveniendum in judicibus junctis Petrae? Qui adhaeret Deo, Apostolus ait, unus spiritus est: qui et Petrae jungitur, lapis unus. Ad quod sane Propheta non immerito suspirans, Mihi, inquit, adhaerere Deo bonum est. Ita ergo absorpti sunt juncti Petrae judices eorum. O familiaritatis gratiam! o honoris culmen! o fiduciae privilegium! o praerogativam securitatis perfectae!
9.11
Quid enim tam pavendum, quid tam plenum anxietatis, et vehementissimae sollicitudinis excogitari potest, quam judicandum astare illi tam terrifico tribunali, et incertam adhuc exspectare sub tam districto Judice sententiam? Horrendum est, ait Apostolus, incidere in manus Dei viventis. Judicemur interim, fratres, et terribilem illam exspectationem praesenti 850 studeamus declinare judicio. Non judicabit Deus bis in idipsum. Sane ut quorumdam peccata, sic et quorumdam studia bona manifesta sunt, praecedentia ad judicium: ut illi quidem non exspectantes sententiam, proprio statim pondere criminum in tartara dejiciantur; isti vero e regione paratas sibi sedes tota libertate spiritus sine ulla cunctatione conscendant. Felix paupertas voluntarie omnia relinquentium, et sequentium te, Domine Jesu! Felix plane, quae tam securos, imo tam gloriosos faciat in illo singulari fragore elementorum, et in illo tremendo examine meritorum, in illo tanto discrimine judiciorum! Jam vero audiamus quid ad tantas promissiones devota et fidelis anima respondeat, ne forte aut diffidere, aut secus quam oporteat fidere videatur. Quoniam tu es, inquit, Domine, spes mea. Quid tam sobrie, quid tam pie poterat dici? Sed nec aliud huic verbo videtur posse convenientius responderi, quam quod sequitur: Altissimum posuisti refugium tuum. Caeterum ignoscite nobis, fratres: hodie quoque promissae etiam terminos brevitatis paulo minus excessisse videmur.

Intertext edge

Open linked passage

Note