In Purificatione B. Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11220 Inpubma
3.1
SERMO III. De puero, Maria et Joseph.
3.1
Purificationem beatae Mariae Virginis hodie celebramus, quae secundum legem Moysi facta est, transactis a Nativitate Domini quadraginta diebus. In lege enim scriptum erat, ut mulier quae suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus, et octava die circumcideretur puer: dehinc ablutioni et purificationi intenta, abstineret ab ingressu templi triginta tribus diebus: quibus expletis, offerret filium Domino cum muneribus. Sed quis non advertat in ipso sententiae hujus initio, liberam omnino matrem Domini ab hoc praecepto? Putas enim quia dicturus Moyses mulierem, quae peperisset filium, immundam esse, non timuerit super per matre Domini blasphemiae crimen incurrere, et idcirco praemiserit, suscepto semine? Alioquin nisi parituram praevidisset sine semine Virginem, quae necessitas erat de suscepto semine fieri mentionem? Patet itaque quod lex ista matrem Domini non includit, quae non suscepto semine filium peperit, sicut praedictum erat per Jeremiam, quia novum faceret Dominus super terram. Quaeris quod novum? Mulier, inquit, circumdabit virum. Non ab altero viro virum suscipiet, non humana lege concipiet hominem; sed intra viscera intacta et integra virum claudet: ita sane ut intrante et exeunte Domino, juxta alium prophetam, porta orientatis clausa jugiter perseveret.
3.2
Putas ergo, non poterat moveri animus ejus, et dicere: Quid mihi opus purificatione? cur abstineam ab ingressu templi, cujus uterus nesciens virum, templum factus est Spiritus sancti? cur non ingrediar templum, quae peperi Dominum templi? Nihil in hoc conceptu, nihil in partu impurum fuit, nihil illicitum, nihil purgandum: nimirum cum proles ista fons puritatis sit, et purgationem venerit facere delictorum. Quid in me legalis purificet observatio, quae purissima facta sum ipso partu immaculato? Vere, o beata Virgo, vere non habes causam, nec tibi opus est purificatione. Sed nunquid filio tuo opus erat circumcisione? Esto inter mulieres tanquam una earum; nam et filius tuus sic est in numero puerorum. Circumcidi voluit, et non multo magis velit offerri? Offer filium tuum, Virgo sacrata, et benedictum fructum ventris tui Domino repraesenta. Offer ad nostram omnium reconciliationem hostiam sanctam, Deo placentem. Omnino acceptabit Deus Pater oblationem novam, et pretiosissimam hostiam, de qua ipse ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Sed oblatio ista, fratres, satis delicata videtur, ubi tantum sistitur Domino, redimitur avibus, et illico reportatur. Veniet, quando non in templo offeretur, nec inter brachia Simeonis, sed extra civitatem inter brachia crucis. Veniet, quando non redimetur alieno, sed alios redimet sanguine proprio, quia redemptionem eum misit Deus Pater populo suo. Illud erit sacrificium vespertinum, istud est matutinum. Istud quidem jucundius, sed illud plenius. Istud enim tempore nativitatis, illud jam in plenitudine aetatis. De utroque tamen potes accipere quod propheta praedixit: Oblatus est, quia ipse voluit. Nam et modo oblatus est, non quia opus habuit, non quia sub legis edicto fuit, sed quia ipse voluit; et in cruce nihilominus oblatus est, non quia meruit, non quia Judaeus potuit, sed quia ipse voluit. Voluntarie sacrificabo 963 tibi, Domine, quia voluntarie oblatus es pro mea salute, non pro tua necessitate.
3.3
Sed quid. fratres, nos offerimus, aut quid retribuimus illi pro omnibus quae retribuit nobis? Ille pro nobis obtulit hostiam pretiosiorem quam habuit, nimirum qua pretiosior esse non potuit: et nos ergo faciamus quod possumus, optimum quod habemus offerentes illi, quod sumus utique nosmetipsi. Ille seipsum obtulit; tu quis es qui te ipsum offerre cuncteris? Quis mihi tribuat, ut oblationem meam dignetur majestas tanta suscipere? Duo minuta habeo, Domine, corpus et animam dico: utinam haec tibi perfecte possim in sacrificium laudis offerre! Bonum enim mihi, longeque gloriosius atque utilius est, ut tibi magis offerar, quam ut deserar mihiipsi. Nam ad meipsum anima mea conturbatur, in te vero exsultabit spiritus meus, si tibi veraciter offeratur. Fratres, morituro Domino Judaeus mortuas hostias offerebat; sed jam nunc: Vivo ego, dicit Dominus nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Non vult Dominus mortem meam; et non libenter offero illi vitam meam? Haec est enim hostia placabilis, Deo placens hostia, hostia viva. Sed in oblatione illa Domini tres fuisse leguntur; et in oblatione nostra tria nihilominus a Domino requiruntur. Fuit in oblatione illa Joseph sponsus matris Domini, cujus filius putabatur; fuit et ipsa Virgo mater, et puer Jesus qui offerebatur. Sit ergo et in oblatione nostra constantia virilis, sit continentia carnis, sit conscientia humilis. Sit, inquam, in proposito perseverandi animus virilis, sit in continentia castitas virginalis, sit in conscientia simplicitas et humilitas puerilis. Amen.