Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In Quadragesima
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11221 Inqua
2.1
SERMO IV De oratione et jejunio.
2.1
Quia jejunii quadragesimalis tempus advenit, quod tota devotione suscipere moneo charitatem vestram; dignum reor aliquatenus exponere, quo fructu, et quemadmodum oporteat jejunare. Primum quidem, fratres, pro eo quod ab ipsis quoque licitis abstinemus, ea nobis, quae prius commisimus, illicita condonantur. Quid vero est condonari commissa, nisi jejunio brevi jejunia redimi sempiterna? Gehennam enim meruimus, ubi nullus unquam cibus est, consolatio nulla, terminus nullus; ubi guttam aquae dives postulat, et accipere non meretur( Luc. XVI, 24- 26). Bonum ergo et salutare jejunium, quo redimuntur jejunia sempiterna et supplicia, dum redimuntur[ alias, remittuntur] hoc modo peccata. Non solum autem abolitio est peccatorum, sed exstirpatio vitiorum; non solum obtinet veniam, sed et promeretur gratiam; non solum delet peccata praeterita quae commisimus, sed et repellit futura quae committere poteramus.
2.2
Dicam et unum adhuc quod facile capiatis, saepius, ni fallor, experti. Jejunium orationi devotionem et fiduciam donat. Et vide quemadmodum sibi invicem jejunium et oratio socientur, sicut scriptum est: Frater adjuvans fratrem, ambo consolabuntur. Oratio virtutem impetrat jejunandi, et jejunium gratiam promeretur orandi. Jejunium orationem roborat, oratio sanctificat jejunium, et Domino repraesentat. Quid enim jejunium nobis proderit, si relinquatur in terra? quod absit. Sublevetur ergo jejunium penna quadam 821 orationis. Verum huic, ne forte minus sufficiat, alteram quoque necesse est sociari. Oratio justi, ait Scriptura, penetrat coelos. Sint ergo jejunio nostro, ut facile coelos penetret, alae duae, orationis scilicet atque justitiae. Justitia vero quae est, nisi quae cuique reddit quod suum est? Noli ergo quasi solum attendere Deum. Debitor enim es etiam praelatis, etiam fratribus tuis: nec vult Deus ut parvipendas, quos ipse minime parvipendit. Neque enim sine causa ait Apostolus: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus( Rom. XII, 17). Dicebas fortasse: Sufficit mihi si tantum Deus approbat quod ago; quae mihi de humano cura judicio? Sed certus sis quod ei minime placeat, quidquid cum scandalo filiorum ejus, et contra ipsius feceris voluntatem, cui obedire tanquam ejus vicario oportebat. Sanctificate, inquit, jejunium, vocate coetum. Quid est enim coetum vocare? Unitatem servare, diligere pacem, fraternitatem amare. Superbus ille Pharisaeus jejunium habuit, jejunium sanctificavit, qui nimirum jejunavit bis in Sabbato, et gratias egit Deo; sed non vocavit coetum, dicens: Non sum sicut caeteri hominum; ideoque ala una nitens jejunium ejus non pervenit in coelum. Vos ergo, charissimi, lavate manus vestras in sanguine peccatoris, et omnino solliciti estote, ut alas duas habeat jejunium vestrum, sanctimoniam scilicet et pacem, sine qua nemo videbit Deum. Sonctificate jejunium, ut pura intentio et devota oratio divinae illud offerat majestati: Vocate coetum, ut congruat unitati: Laudate Dominum in tympano et choro, ut concors sit mortificatio carnis.
2.3
Porro quia et de jejunio et de justitia aliqua diximus, dignum est ut de oratione quoque pauca loquamur. Haec enim quanto efficacior est, si fiat ut debet; tanto callidius impediri ab adversario solet. Interdum enim graviter impeditur oratio a pusillanimitate spiritus et timore immoderato. Hoc autem tunc solet fieri, cum sic cogitat homo propriam indignitatem, ut non convertat oculos ad divinam benignitatem. Abyssus enim abyssum invocat: abyssus luminosa, abyssum tenebrosam; abyssus misericordiae, abyssum miseriae. Profundum namque est cor hominis, et imperscrutabile. Sed si magna est iniquitas mea, multo major est, Domine, pietas tua. Ideoque cum ad me ipsum turbata fuerit anima mea, memor sum multitudinis misericordiae tuae, et respiro in ea: et cum introiero in impotentias meas, nolo memorari justitiae tuae solius.
2.4
Verumtamen sicut periculum est, si fuerit oratio nimis timida; sic in contraria parte non minus, imo et majus periculum est, si forte fuerit temeraria. De his qui sic orant, audi quid loquatur ad prophetam Dominus. Clama, inquit, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, etc. Quasi tuba, inquit: quia in spiritu vehementi increpandi sunt temerarii. Me etenim quaerunt, qui semetipsos nondum invenerunt. Nec hoc dico ut peccatoribus auferam orandi fiduciam; sed volo eos orare, tanquam gentem quae peccatum fecerit, non justitiam. Orent pro indulgentia peccatorum suorum in animo contrito et spiritu humilitatis, quemadmodum Publicanus ille: Deus, inquit, propitius esto mihi peccatori. Temeritatem enim dico, quando is in cujus conscientia peccatum adhuc aut vitium aliquod regnat, ambulat in magnis et in mirabilibus super se, minus sollicitus pro periculo animae suae. Tertium periculum est, si sit oratio tepida, et non ex viva affectione procedens. Timida quidem oratio coelum non penetrat, quia restringit animum timor immoderatus, ut oratio, non dicam non ascendere, sed nec procedere queat. Tepida vero in ascensu languescit et deficit, eo quod non habeat vigorem. Nam temeraria ascendit, sed resilit; resistitur enim ei: nec tantum non obtinet gratiam, sed et meretur offensam. Quae vero fidelis, et humilis, 822 et fervens oratio fuerit, coelum sine dubio penetrabit: unde certum est quod vacua redire non poterit.

Intertext edge

Open linked passage

Note