In tempore resurrectionis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11248 Intere
1.1
SERMO II. De lectione evangelica, « Maria Magdalene, Maria Jacobi, et Salome, » etc. (Marc. XVI, 1.)
1.1
Accepimus ab Apostolo habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Unde videtur non incongrue intelligi posse, tandiu Christum in nobis vivere, quandiu vivit fides. At postquam fides nostra mortua est, quodam modo Christus mortuus est in nobis. Porro fidei vitam opera attestantur, sicut scriptum est: Opera, quae dedit mihi Pater, ipsa testimonium perhibent de me. Nec discrepare videtur ab hac sententia, qui fidem sine operibus mortuam asserit in semetipso. Sicut enim corporis hujus vitam ex motu suo dignoscimus, ita et fidei vitam ex operibus bonis. Itaque vita quidem corporis est anima, per quam movetur et sentit; vita vero fidei charitas est, quia per illam operatur, sicut in Apostolo legis: Fides quae per dilectionem operatur. Unde et refrigescente charitate fides moritur, sicut corpus anima recedente. Tu ergo si videris hominem in bonis operibus strenuum, et fervore conversationis hilarem; vivere in eo fidem non dubites, indubitata tenens vitae illius argumenta. Sed sunt nonnulli, qui, cum spiritu coeperint, heu! carne postea consummantur. Scimus autem quia jam tunc non permaneat in eis spiritus vitae, quia scriptum est: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. Quod si non permanet spiritus, haud dubium quin excidat charitas, quae nimirum diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
1.2
Porro fidei vitam, ut jam diximus, in charitate constituit, qui fidem per dilectionem perhibuit operari. Hinc ergo colligitur, recedente Spiritu fidem mori: quoniam Spiritus est qui vivificat. Denique, si sapere secundum carnem mors est; non dubium quin illi quos vivere laetabamur, quandiu facta carnis spiritu mortificabant, secundum carnem viventes plangendi sint tanquam mortui. Unde et in eodem apostolo legis: Si, inquit, secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Vae tibi, quicunque es, canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti( II Petr. II, 22)! Non ad eos tantum loquor qui corpore, sed etiam eos qui corde redeunt in Aegyptum, saeculi hujus oblectamenta sectantes, ac proinde fidei vitam, quae est charitas, non habentes. Si quis 900 enim diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quis magis mortuus eo, qui fovet ignem in sinu, peccatum in conscientia; nec sentit, nec expavescit, nec excutit?
1.3
Ecce igitur Christus in sepulcro, fides mortua est in animo. Quid faciemus ei? Quid fecerunt sanctae mulieres, quae solae ex omnibus suis ampliori tenebantur affectu? Emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Nunquid ut suscitarent? Et nos scimus, fratres, quia suscitare nostrum non est, sed ungere nobis incumbit. Cur hoc? Nempe ne feteat qui hujusmodi est ne sit caeteris odor mortis, ne pereffluat, et penitus dissolvatur. Emant proinde aromata sua tres mulieres, mens, lingua, manus. De his enim, ut arbitror, Petrus mandatum accepit tertio pascere gregem Domini. Pasce, inquit, mente, pasce ore, pasce opere; pasce animi oratione, verbi exhortatione, exempli exhibitione.
1.4
Quaerat igitur meus aromata sua: ante omnia compassionis affectum, dehinc rectitudinis zelum, et inter haec discretionis spiritum non omittat. Quoties enim peccantem videris fratrem, continuo procedere debet compassionis affectus, tanquam cognatus humanitati, quippe quem concipis ex teipso. Vos, inquit Apostolus, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Et cum exiret Dominus bajulans sibi crucem, et plangerent super eum, nondum quidem omnes tribus terrae, sed mulieres paucae, conversus ad eas: Filiae, inquit, Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Ordinem diligenter attende. Super vos, inquit, primo; deinde super filios vestros. Temetipsum attende, ut alii noveris compati, ut arguas in spiritu lenitatis. Teipsum considera, ne et tu tenteris. Sed, quia exemplum efficacius persuadet et altius imprimit animo, mitto vos ad sanctum illum senem, qui cum audisset peccasse unum ex fratribus, amarissime flebat, inquiens:« Ille hodie, et ego cras( In Vitis Patrum).» Qui sic flebat super se, putas quia non compassus sit fratri? Hic itaque compassionis affectus multis quidem prodest, quia animus liberalis contristare, quem pro se viderit anxium, erubescit.
1.5
Sed quid agimus, quod nonnulli dura cervice et atrita sunt fronte, ut quo magis eis compatimur, tanto magis nostra et compassione et patientia abutantur? Nonne sicut compatiebamur fratri, ita ipsi justitiae compatiendum est, quam videmus tam impudenter abjici, tam imprudenter provocari? Scio quia, si qua in nobis est charitas, contemptum hunc Dei ferre aequanimiter non possumus. Hic est zelus justitiae, quo adversus deliquentes accendimur, tanquam pietate ducti erga eam, quam contemni videmus, justitiam Dei. Verumtamen oportet ut priora sibi vindicet compassionis affectus. Alioquin in spiritu vehementi conterimus naves Tharsis, conterimus quassatum calamum, exstinguimus linum fumigans.
1.6
Sed, cum uterque aderit, videlicet et compassionis affectus, et zelus justitiae; necesse est ut adsit spiritus discretionis, ne forte, cum oporteat hunc exhiberi, ille procedat, et indiscretio ipsa confundat universa. Habeat itaque mens nostra tertium, scilicet spiritum discretionis, ut miscens apte temporibus tempora, opportune aemulari et nihilominus ignoscere sciat. Samaritanus sit, custodiens et observans quando oleum misericordiae, quando vinum fervoris exhibeat. Et ne forte meum putetis inventum, prophetam audite in Psalmo, haec eadem et eodem ordine postulantem: Bonitatem, inquit, et disciplinam, et scientiam doce me.
1.7
Sed unde haec nobis? Neque enim talia profert virtutum germina terra cordis nostri, sed magis spinas et tribulos germinat nobis. Emere ergo oportet. A quo autem emenda sunt? Ab eo utique qui ait: Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione 901 vinum et lac. Non ignoratis quid lactis dulcedo, quid vini designet austeritas. Quid est autem emere sine argento et sine commutatione? Non talis est emptio apud amatores hujus saeculi; sed apud auctorem saeculi alia esse non potest. Propheta enim dixit Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quam igitur commutationem ei dabit homo pro gratia sua, qui nullius eget, et cujus sunt universa? Gratia gratis datur: etiam cum emitur, gratis emitur; quia quod datur pro ea, nobis melius retinetur.
1.8
Tria ergo aromata mentis nummo propriae voluntatis emenda sunt. Quam quidem dimittentes nihil amittimus, etiam et lucramur plurimum, commutantes illam in melius, ut communis fiat quae propria fuit. Porro communis voluntas charitas est. Emimus ergo absque commutatione, recipientes quod non habuimus, et quod habuimus, melius retinentes. Quando vero compatietur fratri, qui in propria voluntate nescit compati nisi sibi? aut quando amans seipsum diliget justitiam, et odio habebit iniquitatem? Simulare quidem potest ante oculos hominum, etiam et semetipsum seducere, ut, cum privato amore vel odio ducitur, compassionis affectum, aut zelum putet esse justitiae. Verum facile est nosse quam sint aliena a propria voluntate, quae propria sunt charitatis, cui illa recta fronte contrariam se constituit. Nam charitas benigna est, charitas super iniquitate non gaudet. Jam de spiritu discretionis scimus, quia nihil sic illum exstinguit quomodo voluntas propria, subvertens corda hominum, et rationis oculos claudens. Emenda proinde sunt tria mentis aromata, affectus compassionis, rectitudinis zelus, et spiritus discretionis, nummo, ut dictum est, propriae voluntatis.
1.9
Linguae quoque aromata tria nihilominus sunt: modestia in increpando, copia in exhortando, efficacia in persuadendo. Vis habere haec aromata? Eme illa a Domino Deo tuo. Eme, inquam, et sicut priora, sine ulla commutatione: ut aliquid recipias, perdas nihil. Eme a Domino moderatam correptionem, quia omnino magnum quoddam bonum et datum optimum est, et quod habeant pauci. Linguam enim, ut ait beatus Jacobus, nemo domare potest. Videas multos, sincera licet intentione et benigno accedant animo, leviter dicere quod graviter audiatur. Volat irrevocabile verbum; et quod sanare debuerat, quia mordacius forte videtur, exasperat et exulcerat magis: quando negligentiae additur impudentia, etiam et impatientia cumulatur; ut qui in sordibus erat, sordescat adhuc, declinans in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis, ac more phrenetici non solum repellens, sed et mordere tentans medici manum. Multis quoque non suppetit verborum copia, sed prae sermonis inopia linguam suam palato adhaerescere sentiunt: quod et ipsum interdum solet audientibus obesse non parum. Aliis vero ad manum est abundantia multa sermonis; sed quae dicunt, minus sapiunt, minus acceptantur: et, quia gratiam non habent, minus efficacia sunt quae loquuntur. Vides ergo quam necesse sit emere ab eo a quo omne bonum est, a quo omnis scientia, modestiam in increpando, copiam in exhortando, efficaciam in persuadendo.
1.10
Proinde eme ista nummo confessionis, ut prius peccata tua confitearis, quam ad expurganda accedas aliena. Magnum prorsus et mirabile sacramentum animae suscitatio est: vide ne ad illud immundus accedas. Quod si forte non potes innocens, imo quia non potes; lava inter innocentes manus tuas, antequam circumdes monumentum Domini. Omnia siquidem in confessione lavantur. Et haec ablutio in quamdam innocentiam tibi deputabitur, ut inter innocentes assistas. Ad altaris officium nemo accedit in veste communi; sed quisquis accessurus est, albis induitur. Et tu ergo, cum ad Domini monumentum properas, lavare, dealbare, induere vestimentis gloriae, ut dicatur tibi: Confessionem et decorem induisti. Quia ubi confessio, ibi in conspectu Domini pulchritudo est. 902 Haec pro eo dicta sunt, ut aromata linguae, moderata increpatio, copiosa exhortatio, efficax persuasio nummo confessionis emantur.
1.11
Verumtamen legimus, et quotidianis etiam experimentis didicimus, cujus vita despicitur restat ut praedicatio contemnatur. Paret ergo et manus aromata sua, ne subsannet nos Sapiens tanquam pigrum illum cui labor sit manum ad os porrigere; ne possit dicere is quem arguis: Tu, qui alium doces, teipsum non doces. Alligas enim onera gravia et importabilia, et imponis ea in humeros hominum, digito tuo nolens ea movere. Dico vobis: Sermo quidem vivus et efficax exemplum est operis, facile persuadens quod intendimus, dum factibile probat esse quod suademus. Pro hujusmodi habeat necesse est etiam manus aromata sua, continentiam in carne, misericordiam in fratre, patientiam in pietate. Unde Apostolus ait: Sobrie, et juste, et pie vivamus. Haec enim tria sunt conversationi nostrae maxime necessaria; quoniam primum debemus nobis, secundum proximo, tertium Deo. Nam qui fornicatur, in corpus suum peccat, magno illud privans honore, et pavendo addicens pudendoque dedecori, tollens membrum Christi, et faciens membrum meretricis. Ego autem non ab ea tantum, quae tam abominabilis est, sed ab omni voluptate carnis continendum dico. Ante omnia igitur perfectam hanc continentiam quaere, quam debes tibi ipsi: nemo enim tibi propinquior est. Dehinc adde misericordiam quam debes proximo, quia cum eo salvandus es: deinde etiam patientiam quam debes Deo, quia ab eo salvandus es. Omnes enim qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur; et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum. Vide ergo ne per impatientiam pereas, sed universa pro eo sustine qui prior majora pro te sustinuit, et apud quem infructuosa patientia non erit, sicut ait Propheta: Patientia pauperum non peribit in finem.
1.12
Porro haec manus aromata nummo subjectionis emuntur. Haec est enim quae dirigit gressus nostros, et sanctae conversationis gratiam promeretur. Nam, si contraria lex inventa est in membris nostris per inobedientiam, quis nesciat per obedientiam continentiam dari? Ipsa quoque est quae misericordiam ordinare novit, ipsa quae patientiam et docet et donat. Cum his igitur aromatibus accede ad eum in quo fides mortua est. Verum, si consideremus quam magnum sit ad nos suscitare eum qui hujusmodi est, quam difficile sit vel accedere ad cor ejus, quod lapidea quaedam obstinatio et impudentia clausit, puto quod dicere habeamus et nos: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Attamen, dum sic trepidi veremur accedere, cunctantes ad tam grande miraculum; fit nonnunquam ut solita pietate praeparationem cordis nostri audiat auris divina, et ad vocem virtutis ejus resurgat qui erat mortuus. Et ecce angelus Domini, hilaritas quaedam in vultu illius, tanquam in ostio monumenti nobis apparet, et fulgor quidam index resurrectionis, ut aperte videatur facies ejus immutata, accessum praebens nobis ad cor suum, imo et advocans, ipsumque obstinationis suae revolvens lapidem, et sedens super eum: ita ut suscitata fide ipsa, etiam linteamina, quibus obvoluta fuerat, ipse demonstret. Dumque omnia quae in corde suo prius actitabantur aperit, et confitetur quomodo seipsum sepelierat intus, ipsam tepiditatem et negligentiam suam prodens: Venite, inquit, et videte locum ubi positus erat Dominus.