Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In transitu S. Malachiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11249 Intrsma
1.1
SERMO I.
1.1
De coelo vobis hodie, dilectissimi, copiosa quaedam est benedictio destinata: et fideliter eam non distribui, vobis quidem damnosum esset; mihi vero periculosum, cui nimirum haec dispensatio videtur esse commissa. Timeo itaque damnum vestrum, timeo damnationem meam, si forte dicatur: Parvuli petierunt panem, et non fuit qui porrigeret illis. Scio enim quam necessaria vobis sit e coelo veniens consolatio, quos constat illecebris carnalibus et oblectamentis saecularibus viriliter abrenuntiasse. Nemo sane beneficii esse coelestis, et superno dubitet consilio definitum, ut episcopus Malachias hodie inter vos obdormiret, et desideratam inter vos haberet sepulturam. Cum enim nec folium quidem arboris sine divino nutu cadat in terram; quis tam hebes, ut non evidenter in hujus beati viri adventu et transitu magnum prorsus consilium supernae pietatis advertat? A finibus terrae, terram hic positurus advenit, alia quidem occasione festinans, quamvis ob specialem erga nos charitatem id plurimum desiderasse noscatur. Multa quidem in itinere ipso impedimenta sustinuit, nec transfretare permissus est, donec appropinquaret tempus consummationis ejus, et terminus qui non poterat praeteriri. Quem quidem multis ad nos pervenientem laboribus, tanquam angelum Dei pro reverentia sanctitatis suae suscepimus: sed et nos ipse pro sua mansuetudine et humilitate altius radicata, longe supra quam mereremur, devoto suscipiebat affectu. Paucos deinde apud nos dies fecit in incolumitate sua, dum socios praestolaretur, qui dispersi in Anglia fuerant, cum regis illius vana suspicio Dei hominem impediret. Jamque omnibus ad eum collectis, ad Romanam, pro qua venerat, curiam parabat iter: cum subito infirmitate praeventus, sensit protinus ad coeleste magis sese palatium evocari. Deo melius aliquid providente pro nobis, ne a nobis egressus alibi consummaretur.
1.2
Nullum quidem in eo, non dico mortis, sed vel gravis aegritudinis signum medicis apparebat: ille tamen exhilaratus spiritu, aiebat omnimodis oportere, ut hoc anno Malachias ab hac vita egrederetur. Laboratum est econtra, et devotis precibus apud Deum, et quibuscunque potuimus modis: sed illius praevaluere merita, ut desiderium cordis ejus tribueretur ei, et non fraudaretur voluntate labiorum suorum. Sic enim pro votis omnia ei concurrere, ut hunc maxime locum, divina sibi inspirante clementia, elegisset: et hunc quoque ex longo optaret sepulturae habere diem, quo fidelium omnium generalis memoria celebratur. Sed et illud nostra haec gaudia merito cumulavit, quod fratrum nostrorum ossibus, de priore coemeterio huc asportandis et recondendis, eadem nobis dies, auctore Deo, fuisset electa. Quae nimirum deportantibus nobis, et ex more psallentibus, idem vir sanctus plurimum sese illo cantu delectari dicebat: et non multo post ipse quoque secutus est, somno suavissimo et felicissimo soporatus. Agimus itaque gratias Deo super omnibus dispositionibus suis, quod indignos nos beatae mortis ejus honorare praesentia, quod pauperes suos pretiosissimo corporis ejus locupletare thesauro, quod infirmos nos tanta Ecclesiae suae voluit fulcire columna. Alterum siquidem e duobus signum istud, quod nobis in bonum factum est, persuadet, quod aut placitus Deo sit locus, aut sibi placitum facere velit, ad quem tantae sanctitatis virum a finibus terrae moriturum, sepeliendumque perduxit.
1.3
Caeterum populo illi affectuosius condolere, et ejus quae tam miserabili Ecclesiae dirum hoc vulnus 1044 non pepercit inferre, crudelitatem mortis vehementius abhorrere, beati hujus patris charitas ipsa compellit. Dira profecto et inexorabilis mors, quae tantam hominum multitudinem unius percussione multavit: caeca et improvida, quae Malachiae ligavit linguam, impedivit gressus, dissolvit manus, oculos clausit. Illos, inquam, devotos oculos, qui piissimis fletibus divinam peccatoribus reconciliare gratiam consuevere: illas mundissimas manus, quae laboriosis et humilibus operibus exerceri semper amaverant, quae Dominici corporis hostiam salutarem pro peccatoribus toties offerebant; et sine ira et disceptatione in oratione levabantur in coelum; quae infirmis multa beneficia praestitisse, et signis variis effulsisse noscuntur: illos quoque speciosos gressus evangelizantis pacem, evangelizantis bona; illos pedes, qui toties fatigati sunt studio pietatis; vestigia illa, digna quae semper devotis osculis premerentur: sancta denique labia illa sacerdotis, quae custodiebant scientiam; os justi, quod sapientiam meditabatur: et linguam ejus, quae judicium loquens, imo et misericordiam, tantis mederi solebat vulneribus animarum. Nec mirum, fratres, iniquam mortem esse, quam generavit iniquitas: inconsideratam, quam noscitur seductio peperisse. Nihil, inquam, mirum, si ferit sine discretione, quae venit ex praevaricatione; si sit crudelis et fatua, quae ex antiqui serpentis fallacia, et mulieris insipientia prodiit. Quid tamen causamur quod Malachiam ausa sit attentare, fidele equidem membrum Christi, quando et ipsum Malachiae pariter et omnium electorum caput furibunda pervasit? Pervasit utique immunem, sed non immunis evasit. Impegit in vitam mors, et inclusit intra se vita mortem, et absorpta est mors a vita. Hamum sibi devorans, inde teneri coepit, unde visa est tenuisse.
1.4
At fortasse quis dicat: Quomodo mors a capite superata videtur, quae tanta adhuc libertate saevit in membra? Si mors mortua, quomodo Malachiam occidit? si victa, quomodo adhuc praevalet universis; et non est homo qui vivat, et non videat mortem? Victa plane mors, opus diaboli, et peccati poena; victum peccatum, causa mortis; victus et malignus ipse, et peccati auctor, et mortis. Nec modo victa sunt haec, sed et judicata jam et damnata. Definita quidem, sed nondum promulgata sententia est. Denique jam diabolo ignis paratus, etsi nondum ille praecipitatus in ignem, modico adhuc tempore sinitur malignari. Tanquam malleus coelestis opificis factus est, malleus universae terrae: terit electos ad eorum utilitatem, reprobos conterit in eorum damnationem. Qualis ergo paterfamilias, tales et domestici ejus, peccatum scilicet et mors. Nam et peccatum, licet simul cum Christo cruci ipsius non dubitetur affixum, adhuc tamen interim non regnare quidem, sed habitare etiam in ipso, dum viveret, Apostolo permittebatur. Mentior si non ipse ait: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Sic et mors ipsa minime quidem adhuc abesse cogitur, sed cogitur non obesse. Erit autem cum dicetur: Ubi est, mors, victoria tua. Et ipsa siquidem inimica novissima destructur. Nunc vero moderante eo qui imperium habet vitae et mortis, et mare ipsum certis littorum coercet metis, mors ipsa dilectis Domini somnus refrigerii est, Propheta attestante, qui ait: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Pessima quidem mors peccatorum, quorum et nativitas mala, et vita pejor; sed pretiosa est mors sanctorum. Pretiosa plane, tanquam finis laborum, tanquam victoriae consummatio, tanquam vitae janua, et perfectae securitatis ingressus.
1.5
Congratulemur itaque, fratres, congratulemur, ut dignum est, patri nostro; quia et pium est defunctum plangere Malachiam, et pium magis Malachiae congaudere viventi. Nunquid non vivit? Et beate. Nimirum visus est oculis insipientium mori, ille 1045 autem est in pace. Denique jam concivis sanctorum et domesticus Dei, psallit pariter et gratias agit, dicens: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Transivit plane viriliter, et feliciter pertransivit. Verus Hebraeus Pascha celebravit in spiritu, et nobis transiens loquebatur: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare apud vos. Transivit per ignem et aquam, quem nec tristia frangere, nec detinere mollia potuerunt. Est enim deorsum nos locus, quem sibi totum vindicat ignis, adeo ut ne minimam quidem aquae guttam de Lazari digito miser ille dives ibi habere potuerit. Est et sursum civitas Dei, quam laetificat fluminis impetus, voluptatis torrens, calix inebrians quampraeclarus. In hoc sane medio boni et mali scientia continetur, et voluptatis et tribulationis hic capere est experimentum. Infelix Eva in has vicissitudines nos induxit. Hic plane dies et nox: nam in inferno tantum nox, et in coelo tantum dies. Beata proinde anima quae utrumque pertransit, nec voluptati inhaerens, nec deficiens in tribulatione.
1.6
Breviter vobis unum aliquod ex multis hujus viri magnificis actibus arbitror referendum, in quo strenue satis et ignem, et aquam noscitur pertransisse. Magni illius Patricii Hiberniensium apostoli sedem metropolitanam tyrannica sibi progenies, successionis ordine creans archiepiscopos, vindicabat, haereditate possidens sanctuarium Dei. Rogatus itaque a fidelibus Malachias noster, ut tantis sese malis opponeret, animan suam in manibus suis ponens, accessit intrepidus, suscepit archiepiscopatum, tradens sese discrimini manifesto, ut tanto crimini finem daret. Inter pericula rexit Ecclesiam; post pericula sibi continuo successorem alterum canonice ordinavit. Ea siquidem conditione susceperat, ut postquam, cessante persecutionis rabie, alter secure posset institui, ad sedem propriam remeare permitteretur: ubi sine ecclesiasticis saecularibusve redditibus in congregationibus religiosis, quas ipse exstruxerat, degens inter eos tanquam unus eorum, usque ad hoc tempus vixit absque ulla proprietate. Sic Dei hominem examinavit, non exinanivit tribulationis incendium: siquidem aurum erat; sic nec illecebra tenuit aut resolvit; nec curiosus spectator in via substitit, propriae peregrinationis oblitus.
1.7
Quis vestrum, fratres, non vehementer ejus imitari cupiat sanctitatem, si id audeat vel sperare? Credo igitur libentius audituros, si dicere forte poterimus, quid sanctum fecerit Malachiam. Sed ne nostrum forsitan minus acceptabile testimonium videatur, Scripturam audite dicentem: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Fide calcabat mundum, Joanne attestante, qui ait: Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra( I Joan V, 4). Nam in spiritu lenitatis dura quaelibet et adversa aequo animo tolerabat. Hinc quidem post Christum fide calcabat maria, ne caperetur illecabris: inde in patientia sua possidebat animam suam, ne molestiis frangeretur. De his enim duobus habes in psalmo, casuros a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: quod multo plures prosperitatis fallaciae, quam adversitatis flagella dejiciant. Nemo itaque nostrum, charissimi, plana mollioris viae[ alias, undae] superficie delectatus, iter illud marinum[ alias, maximum] sibi commodius arbitretur. Magnos hic campus montes habet, invisibiles quidem, sed eo ipso periculosiores. Laboriosior forte via videtur inter ardua collium, et aspera rupium; sed expertis longe securior et desiderabilior invenitur. Utrobique tamen laborem, utrobique periculum esse noverat, qui dicebat: Per arma justitiae a dextris, et a sinistris: ut merito congratulemur eis qui transierunt per ignem et aquam, et in refrigerium sunt educti. Refrigerium vultis audire? Utinam id vobis alius loqueretur! nam ego quod non gustavi, eructare non possum.
1.8
Videor tamen mihi hodie super hoc refrigerio Malachiam audire dicentem: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; quia eripuit animam meam de morte, etc. In quibus verbis quid intelligam, 1046 paucis audite: siquidem inclinata est jam dies, et longius quam speraveram sermo processit, quod invitus avellar a paterni dulcedine nominis, et Malachiam silere lingua formidans, finem facere vereatur. Mors animae, fratres mei, peccatum est: nisi forte excidit vobis quod in propheta legistis, Anima quae peccaverit, ipsa morietur( Ezech. XVIII, 4). Triplex proinde congratulatio est hominis, ab omni peccato, et labore, et periculo liberati. Ex hoc siquidem nec peccatum in eo habitare dicitur, nec poenitentiae luctus indicitur, nec ab ullo deinceps lapsu ei praedicitur esse cavendum. Posuit Elias pallium; non est quod timeat, non est quod tangi, nedum teneri ab adultera vereatur. Currum conscendit; non est jam trepidare ne cadat: suaviter scandit; non laborans volatu proprio, sed celeri in vehiculo sedens. Ad hoc nos refrigerium, dilectissimi, tota animi aviditate curramus in odore unguentorum hujus beati patris nostri, qui nostrum hodie torporem in ferventissimum desiderium visus est excitasse. Curramus, inquam, post eum, crebrius illi clamantes: Trahe nos post te: et affectu cordis, et profectu conversationis devotas omnipotenti misericordiae gratias referentes, quod indignis servulis suis, quibus propria desunt merita, aliena saltem voluit suffragia non deesse.

Intertext edge

Open linked passage

Note