In vigilia nativitatis Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11252 Invinad
2.1
SERMO II. De eo quod scriptum est, O Juda et Jerusalem, nolite timere; cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum. II Par. cap. XX. V\. 17.
2.1
Veros alloquimur Judaeos, non littera, sed spiritu: semen Abrahae, cujus multiplicatio, sicut promissa legitur, sic videtur impleta. Neque enim filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine. Sed nec illi Jerusalem dicimus, quae occidit prophetas. Unde enim illam consolemur, super quam Dominus flevit, quae data est in subversionem? Illi dicimus, quae de coelo nova descendit: Nolite timere, o Juda et Jerusalem. Nolite timere, veri confessores, qui non solum ore, sed toti pariter, et ex omni parte Domino confitemini, induti confessionem sicut vestimentum; imo quorum omnia interiora Domino confitentur, et omnia ossa dicunt, Domine, quis similis tibi,? non sicut hi qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Vera confessio est, si omnia opera vestra, fratres, opera ejus sint, et confiteantur ei. Confiteantur autem gemina quadam confessione, ut duplicibus 758 vestiamini, id est confessione peccatorum vestrorum, et confessione laudis divinae. Tunc enim veri Judaei eritis, si omnis vita vestra confiteatur vos peccatores, et dignos multo majoribus poenis: Deum vero summum bonum, qui pro his levibus et transitoriis poenis, aeterna condonat supplicia, quae meruistis. Quisquis enim ardenter non desiderat poenitentiam, videtur operibus dicere, non indigere se poenitentia; et ita suam non confitetur culpam: aut non posse prodesse ei poenitentiam; et sic divinam non confitetur bonitatem. Vos autem estote veri Judaei, sed et Jerusalem vera, ut nihil jam timeatis. Est enim Jerusalem visio pacis; visio, non possessio, cujus fines Dominus posuit pacem, non initium sane, nec medium. Si ergo pacem non habetis, imo quia perfectam in hoc saeculo habere non potestis, saltem videte eam, intuemini, considerate et desiderate eam. Illuc sint oculi cordis vestri, ad pacem sese dirigat intentio vestra, ut omnia quaecumque facitis, hujus pacis, quae exsuperat omnem sensum, desiderio faciatis; in omnibus hoc intendatis, ut reconciliati pacem habeatis ad Deum.
2.2
His dicimus, Nolite timere, hos consolamur, non eos qui viam pacis non cognoverunt. Nam si illis dicitur, Cras egrediemini; comminatio, non consolatio erit ista. Soli nimirum dissolvi desiderant, et egredi concupiscunt, qui pacem vident, et sciunt, si terrestres domus eorum hujus habitationis dissolvantur, quoniam aedificationem habent ex Deo, et non illi qui in insaniam versi suis compedibus delectantur Denique hi tales moriendo non tam egressi dicendi sunt, quam ingressi: qui non in lucem, non in libertatem vadunt, sed in carcerem, sed in tenebras, sed in infernum. Vobis autem dicitur: Nolite timere, cras egrediemini, et jam non erit timor in finibus vestris. Multos quidem habetis hostes: carnem, qua nullus potest esse vicinior hostis; praesens saeculum nequam, quod undique circumfusum est vobis; principes tenebrarum, qui viam vestram obsident in aere collocati. Attamen nolite timere, cras egrediemini, id est in proximo. Cras enim in proximo est. Unde et sanctus Jacob ait: Cras respondebit mihi justitia mea. Tres enim dies sunt, de quibus etiam legimus: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos. Unus sub Adam, alter in Christo, tertius cum Christo. Unde et ibi subditur, Sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum: et hic dicitur, Cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum. His enim dicitur qui dimidiaverunt dies suos, in quibus periit dies in qua nati sunt, quae est dies Adae, dies peccati, cui Jeremias quoque maledicebat, dicens: Maledicta aies in qua natus sum. Omnes enim in illa nascimur. Utinam pereat in nobis omnibus dies illa, dies nebulae et caliginis, dies tenebrarum et turbinis, quam nobis fecit Adam, quam fecit inimicus, qui dixit: Aperientur oculi vestri.
2.3
Ecce vero illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aeternae. Haec est dies quam fecit Dominus; exsultemus et laetemur in ea, quia cras egrediemur. Unde, nisi de conclavi hujus saeculi, de ergastulo hujus corporis, de compedibus necessitatis, curiositatis, vanitatis et voluptatis, quae etiam invitis nobis pedes tenent affectionis? Quid enim spiritui nostro cum terrenis? Cur non spiritualia desiderat, spiritualia quaerit, spiritualia sapit? O spiritus, qui desursum estis, quid vobis cum infimis? Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Necessitates multae miseri hujus corporis detinent nos. Viscus quidam pravi desiderii et delectationis terrenae volare non patitur, et citius retrahit mentem, si forte aliquando sublevetur. Sed nolite timere, cras egrediemini de lacu miseriae et de luto faecis. Nam ut inde vos educeret, infixus est ipse quoque in limo profundi. Nolite ergo timere, cras egrediemini de corpore mortis, 759 et de omni corruptione peccati. Agite diem istum in Christo, ut ambuletis sicut et ipse ambulavit. Qui enim dicit se in Christo manere, debet, sicut ipse ambulavit, et ipse ambulare; Nolite ergo timere, quia cras egrediemini, et sic semper cum Domino eritis. Vel quia signanter dictum, et Dominus erit vobiscum, sic intelligamus, ut, dum sumus in corpore, possimus nos esse cum Domino, id est, adhaerere ejus voluntati; sed non ille nobiscum, ut consentiat voluntati nostrae. Vellemus enim jam liberi esse, concupiscimus dissolvi, egredi desideramus: sed adhuc differt ille certa ex causa. Cras egrediemur, et Dominus erit nobiscum: ut quidquid voluerimus velit, et in nullo a nostra voluntate discordet.
2.4
Itaque, Juda et Jerusalem, nolite timere, si perfectionem, quam desideratis, nondum potestis adipisci: sed quod minus habet imperfectio conversationis, suppleat humilitas confessionis: et imperfectum vestrum viderunt oculi Dei. Propterea enim mandata sua mandavit custodiri nimis, ut videntes imperfectionem nostram deficere, et non posse implere quod debet, fugiamus ad misericordiam, et dicamus, Quoniam melior est misericordia tua super vitas, et qui non possumus in vestitu innocentiae seu justitiae, appareamus vestiti confessione. Confessio enim et pulchritudo in conspectu Domini, si tamen sit( ut diximus) non oris tantum, sed etiam totius hominis, ut omnia ossa nostra dicant, Domine, quis similis tibi? idque solius pacis intuitu, et desiderio reconciliationis ad Deum. Talibus enim dicitur, O Juda et Jerusalem, nolite timere; cras egrediemini: id est quam cito a corpore exierit anima, omnes simul affectiones, omnia desideria, quibus per universum interim mundum dispersa et ligata tenebatur, dissolventur, et egredietur de visco hoc; et Dominus erit nobiscum. Nimis id quidem vobis videri potest, si tamen ad vos respicitis, et non ad ea quae exspectant vos. Nonne hoc universus mundus exspectat? Creatura enim subjecta est vanitati: et cadente homine, quem constituerat Dominus dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae; tota simul haereditas corrupta est. Inde distemperatus aer, terra in operibus. Adae maledicta, et omnia subdita vanitati.
2.5
Nec sane reparabitur haereditas, donec reparentur haeredes. Unde et, juxta Apostoli testimonium, ingemiscit quoque, et parturit usque adhuc. Nec soli utique huic mundo, sed et angelis et hominibus spectaculum facti sumus. Me, inquit, exspectant justi, donec retribuas mihi. Et martyres, cum judicii diem postularent, non tanquam vindictae cupidi, sed perfectionem desiderantes beatitudinis quam tunc habituri sunt, acceperunt divinum responsum: Sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum. Acceperunt quidem jam singulas stolas: sed non vestientur duplicibus, donec vestiantur et nos. Vadia tenemus et obsides ipsa eorum corpora, sine quibus consummari non possunt, nec ea recipient sine nobis. Unde de patriarchis et prophetis ait Apostolus: Deo melius aliquid providente pro nobis, ut non sine nobis consummarentur. O si cognosceremus et nos quomodo exspectant et quantum desiderant adventum nostrum! quam sollicite quaerunt, quam libenter audiunt bona de nobis!
2.6
Quid tamen de his loquor qui didicerunt, ex his quae passi sunt, compassionem, quando et ipsi nos angeli sancti desiderant? Nonne de vermiculis istis, et de pulvere isto restaurandi sunt muri coelestis Jerusalem? Putatis quantum desiderant cives coelestes instaurari civitatis suae ruinas? Quomodo solliciti sunt ut veniant lapides vivi, qui coaedificentur eis? quomodo discurrunt medii inter nos et Deum, fidelissime portantes ad eum gemitus nostros, et ipsius nobis gratiam devotissime reportantes? Plane non dedignabuntur ut simus eorum socii, quorum facti sunt jam ministri. Nonne enim omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem 760 capiunt salutis? Festinemus, obsecro, dilectissimi, festinemus: tota nos multitudo coelestis curiae exspectat. Exsultare angelos fecimus, quando conversi sumus ad poenitentiam; proficiamus, et festinemus complere de nobis eorum laetitiam. Vae tibi, quicunque es qui deliberas redire ad lutum, reverti ad vomitum! Putasne placatos habebis in judicio, quos tanto et tam sperato privare vis gaudio? Exsultaverunt cum nos ad poenitentiam venimus, tanquam super his quos ab ipsa inferi porta cernerent revocari. Quid nunc erit, si ab ipsa paradisi janua reverti viderint, et abire retrorsum eos qui jam pedem alterum in paradiso posuerunt? Nam etsi corpora inferius, sed corda sursum.
2.7
Currite, fratres, currite; non soli angeli, sed et ipse angelorum vos Creator exspectat. Nuptiae paratae sunt, sed nondum plena domus; adhuc exspectantur de quibus nuptiae impleantur. Exspectat vos Pater et desiderat, non solum propter nimiam charitatem suam qua dilexit vos( unde et Unigenitus, qui in sinu Patris est, ipse et enarravit, Pater, inquiens, amat vos; sed propter semetipsum, sicut loquitur per prophetam: Propter memetipsum ego faciam, non propter vos. Quis enim implendum dubitet quod promisit Filio, dicens: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et alibi, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?. Non conterentur omnes inimici ejus, dum nos, qui sumus membra ejus, aliquatenus impugnabunt. Non implebitur haec promissio, donec novissima inimica destruatur mors. Nam de Filio quis nesciat quantum desideret fructum nativitatis, et totius vitae quam gessit in carne, denique fructum crucis et mortis suae, praetium sanguinis pretiosi? Nonne traditurus est regnum Deo et Patri, quod acquisivit? Nonne ei restauraturus est creaturas suas, pro quibus Pater illum misit in terras? Exspectat nos et Spiritus sanctus. Est enim charitas et benignitas, in qua praedestinati sumus ab aeterno: nec dubium quin praedestinationem suam velit impleri.
2.8
Ergo quia paratae sunt nuptiae, et omnis nos curiae coelestis frequentia desiderat et exspectat; curramus non quasi in incertum; curramus desideriis et profectu virtutum. Proficere, proficisci est. Dicamus singuli: Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. Non sicut ego merui, sed sicut illi decreverint, miserere. Dicamus item, Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat: itemque, Fiat voluntas tua. Scimus quoniam scriptum est, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Aut quis accusabit adversus electos Dei?. An non licet, inquit, mihi facere quod volo?. Haec sit interim consolatio nostra, charissimi, donec egrediamur, et Dominus sit nobiscum. Qui magna sua misericordia ad beatam illam egressionem, et ad clarum illud cras nos perducat, et in hoc quoque proximo cras visitare nos, et nobiscum esse dignetur: ut si quis forte in tentatione qualibet detinetur, ipso miserante qui praedicare venit clausis apertionem, cras egrediatur; ut cum gaudio salutari suscipiamus coronam parvuli Regis nostri, ipso praestante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.