In vigilia nativitatis Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11252 Invinad
3.1
SERMO III. In illud: Hodie scietis quia veniet Dominus, et mane videbitis gloriam ejus. Exod. cap. XVI, V\V\. 6, 7.
3.1
Quique terrigenae, et filii hominum, audite Vos qui in pulvere estis, expergiscimini et laudate: quia veniet medicus ad aegrotos, redemptor ad venditos, ad errantes via, ad mortuos vita. Venit quippe qui projiciat in profundum maris omnia peccata nostra, qui sanet omnes infirmitates nostras, qui nos propriis humeris ad propriae dignitatis reportet 761 originem. Magna est ista potentia: sed plus est miranda misericordia, quod sic venire voluit, qui potuit subvenire. Hodie, inquit, scietis quia veniet Dominus. Verba haec quidem suo loco et tempore in Scriptura posita sunt: sed non incongrue illa Vigiliae Dominicae Nativitatis Ecclesia mater aptavit. Ecclesia, inquam, illa quae secum habet consilium et spiritum Sponsi et Dei sui, cui dilectus inter ubera commoratur, ipsam cordis sui sedem principaliter possidens et conservans. Nimirum ipsa est quae vulneravit cor ejus, et in ipsam abyssum secretorum Dei oculum contemplationis immersit, ut et illi in suo, et sibi in ejus corde perennem faciat mansionem. Cum ergo ipsa in Scripturis divinis verba vel alterat vel alternat; fortior est illa compositio, quam positio prima verborum: et fortassis tanto fortior, quantum distat inter figuram et veritatem, inter lucem et umbram, inter dominam et ancillam.
3.2
Hodie scietis quia veniet Dominus. Secundum aestimationem meam duo in verbis istis dies nobis expressius commendantur. Primus, qui a primi hominis lapsu labitur usque ad finem mundi; dies, cui sancti saepius maledixisse noscuntur. Ab illa enim lucidissima die, in qua conditus fuerat Adam, ejectus est; et in has rerum contrusus angustias, diem tenebrosum incurrit, et pene a lumine veritatis exstinctus. In hac die nascimur universi, si tamen dies debet et non potius nox vocari: nisi quod lumen rationis quasi quamdam scintillulam nobis insuperabilis illa misericordia dereliquit. Secunda vero dies erit in splendoribus sanctorum in perpetuas aeternitates, cum inclaruerit illud serenissimum mane, qui est misericordia repromissa, et absorpta erit mors in victoria: cum dimotis umbrie et tenebris, splendor verae lucis sursum et deorsum, intus et exterius cuncta pariter occupabit. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, ait sanctus; et, Repleti sumus mane misericordia tua. Sed ad nostrum diem revertamur, qui tanquam custodia in nocte pro sua brevitate dicitur, qui tanquam nihilum et inane ab illo familiari Spiritus sancti organo nominatur, cum dicit, Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et, Defecerunt sicut fumus dies mei: et, Dies mei sicut umbra declinaverunt. Parvi et pessimi sunt omnes dies vitae meae, ait ille sanctus patriarcha, qui vidit Dominum facie ad faciem, qui cum eo tam familiariter loquebatur. Et quidem in hac ipsa die homini Deus rationem praestat, tribuit intelligentiam: sed necesse est ut exeuntem de hoc mundo illuminat lumine scientiae suae, ne, si de domo carceris et umbra mortis exstinctus exierit, illuminari non valeat in aeternum. Ideo quippe Unigenitus Dei, sol justitiae, tanquam immensi et praeclari luminis cereus, in hujus mundi carcerem illuminatus est et accensus; ut omnes qui illuminari voluerint, ad illum accedant, illique jungantur, ut nihil medium inter illos sit et ipsum. Peccata enim nostra separant inter nos et Deum. Sed illis sublatis, vero lumini illuminandi et quasi concorporandi connectimur in idipsum: sicut lumen exstinctum lumini lucenti et ardenti sine aliquo medio conjungitur ut illuminetur, quatenus per exemplum visibilium, effectes rerum invisibilium cognoscamus.
3.3.1
Ad hoc igitur tam magnum et praefulgidum sidus, juxta prophetam, illuminemus nobis lumen scientiae, priusquam de mundi hujus tenebris exeamus, ne de tenebris transeamus ad tenebras, et tenebras sempiternas. Quae est autem ista scientia? Profecto scire quia veniet Dominus, etsi quando veniet, scire non possumus. Hoc est illud totum quod postulatur a nobis. At inquis ista scientia omnium est. Quis enim nesciat, vel nomine tenus fidelis, quia veniet Dominus; quia venturus est judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique juxta opera sua? Non omnium ista est scientia, fratres mei, sed nec multorum: Paucorum 762 est, quia revera pauci sunt qui salvantur. Putasne quia illi qui, cum male fecerunt, laetantur et exsultant in rebus pessimis, vel sciant, vel recogitent quia veniet Dominus? Si dixerint ipsi, tu noli credere: quia qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Confitentur, ait Apostolus, se nosse Deum, factis autem negant: quia fides sine operibus mortua est( Jac II, 20). Non enim se ita omni impuritate polluerent, si Dominum venturum scirent vel formidarent; sed vigilarent utique, et non sinerent tam graviter perfodi conscientias suas.
3.3.2
4 Scientia autem ista in primo gradu operatur poenitudinem et dolorem, ut risum in luctum, cantum in planctum, gaudium in moerorem convertat, et incipiant tibi displicere quae vehementer ante placuerant; et illa specialiter horreas quae specialiter appetebas. Sic enim scriptum est, Quia qui addit scientiam, addit et dolorem, ut veracis et sanctae scientiae sit dolor subsequens argumentum. In secundo vero gradu operatur correctionem, ut jam non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato, sed coerceas gulam, jugules luxuriam, superbiam deprimas, et facias servire corpus sanctitati, quod iniquitati ante servierat. Poenitudo enim sine correctione non proderit, sicut Sapiens ait: Unus aedificans, et unus destruens quid prodest eis nisi labor? Unus orans, et unus maledicens; cujus vocem exaudiet Deus? Qui enim baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, nihil proficit lavatio ejus, sed, juxta Salvatoris sententiam, verendum est ne ei aliquid deterius contingat. Sed quia haec diutius haberi non possunt, nisi circa se multa circumspectione mens indefessa vigilet et attendat; in tertio gradu operatur sollicitudinem, ut jam sollicitus incipiat ambulare cum Deo suo, et ex omni parte scrutetur, ne vel in levissima re tremendae illius majestatis offendat aspectus. In poenitudine accenditur, in correctione ardet, in sollicitudine lucet, ut interius et exterius renovetur.
3.4
Hic jam respirare incipit a tribulatione malorum et dolore, et timoris magnitudinem spirituali laetitia temperare, ne suorum enormitate scelerum abundantiori tristitia absorbeatur. Hinc etsi timet a Judice, sperat a Salvatore; cum jam in animo ejus timor et laetitia obsequitent et obvient sibi; plerumque timor laetitiam superet, laetitia saepius timorem excludat, et intra sui gaudii concludat arcanuia, Felix conscientia, in qua luctamen hujusmodi indesinenter conficitur, donec quod mortale est absorbeatur a vita, donec evacuetur timor qui ex parte est, et succedat laetitia, quod perfectum est; quia non timor sempiternus, sed laetitia sempiterna erit ei. Jam vero sic ardens et lucens, nondum in domo se esse confidat, ubi sine omni timore ventorum accensum lumen soleat deportari; sed meminerit se esse sub dio, et utraque manu studeat operire quod portat; nec credat aeri, etiam si videat esse tranquillum. Repente enim, et hora qua non putaverit, mutabitur; etsi vel ad modicum manus remiserit, lumen extinguetur. Quod si etiam ardor portantis manus( ut quandoque fieri solet) adusserit, eligat potius pati quam retrahere manus suas; quia in momento, in ictu oculi poterit exsufflari. Si essemus in domo illa non manufacta, aeterna, in coelis, ubi nullus inimicus intrat, nullus exit amicus, nihil esset timendum. Nunc vero tribus malignissimis et validissimis ventis expositi sumus, carni, diabolo et mundo, qui conscientiam illuminatam moliuntur exstinguere, insufflantes in cordibus nostris desideria mala, motus illicitos, et ita te repente turbantes, ut vix praenoscere valeas unde venias aut quo vadas. Ex quibus, etsi duo saepius intermittunt, a tertio tamen nemo unquam sufflandi inducias extorsit. Ideo utrisque manibus, et cordis, et corporis, anima est tegenda, ne forte quae jam illuminata fuerat, exstinguatur; nec cedendum vel recedendum, 763 etiamsi gravis tentationum fervor utriusque hominis statum vehementer afflixerit; sed dicendum cum sancto: Anima mea in manibus meis semper. Eligamus potius ardere, quam cedere. Et sicut quod in manibus nostris tenemus, non facile obliviscimur, sic nunquam obliviscamur negotium animarum nostrarum, et illa cura principaliter vigeat in cordibus nostris.
3.5
Cum ergo sic lumbi nostri praecincti fuerint, et lucernae ardentes, custodiendae sunt vigiliae noctis supra gregem cogitationum et actionum nostrarum: ut si in prima vigilia, vel secunda, vel tertia Dominus venerit, paratos nos inveniat. Prima vigilia est rectitudo operis, ut ad hanc quam jurasti Regulam, omnem vitam exaequare coneris, nec transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui in omnibus viae et vitae hujus exercitiis, non declinans ad dexteram neque ad sinistram. Secunda, puritas intentionis, ut simplex oculus totum corpus lucidum faciat: quatenus quidquid feceris, propter Deum facias, et ad locum unde exeunt gratiae revertantur, ut iterum fluant. Tertia est custodia unitatis, ut, in congregatione positus, voluntates aliorum tuis voluntatibus anteponas; ut non solum sine querela, sed et cum gratia inter fratres maneas, portans, omnes, orans pro omnibus, ut et de te quoque dicatur: Hic est fratrum amator, et populi Israel, hic est qui multum erat pro populo et pro sancta civitate Jerusalem. Ita ergo in hac die adventus Unigeniti nobis veram scientiam accendit, scientiam inquam illam, quae nos doceat quia veniet Dominus, quae sit morum nostrorum perpetuum et stabile fundamentum.
3.6
Et mane, inquit, videbitis gloriam ejus. O mane! o dies, quae melior es in atriis Domini super millia, quando erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato, cum splendor lucis et fervor charitatis usque in altissima illa magnalia terrarum incolas illustrabit! Quis de te cogitare, nedum aliquid praesumat recitare? Interim tamen aedificemus, fratres, fidem nostram, ut si mirabilia illa, quae nobis reservantur, videre non possumus, saltem mirabilia quae propter nos in terris facta sunt, aliquantulum contemplemur. Tria opera, tres mixturas fecit omnipotens illa Majestas in assumptione nostrae carnis, ita singulariter mirabilia, et mirabiliter singularia, ut talia nec facta sint, nec facienda sint amplius super terram. Conjuncta quippe sunt ad invicem Deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum. Admirabiles istae mixturae, et omni miraculo mirabilius, quomodo tam diversa, tamque divisa ab invicem, invicem potuere conjungi.
3.7
Et primo quidem intuere creationem, positionem et dispositionem rerum: quanta sit videlicet in creatione potentia, quanta in positione sapientia in compositione quanta benignitas. In creatione vide quam multa et quam magna potenter creata sunt; in positione, quam sapienter cuncta locata sunt; in compositione, quam benigne suprema et infima connexa sunt, tam amabili quam admirabili charitate. Huic enim limo terreno vim vitalem miscuit, ut in arboribus, unde surgit venustas in foliis, in floribus pulchritudo, sapor in fructibus et medicina. Nec hoc contentus, adjecit etiam vim sensibilem limo nostro, ut in pecoribus, quae non solum vitam habeant, sed et sentiant quinquepertita sensificatione vigentes. Addidit adhuc honorare limum nostrum, et ei vim rationalem immisit, ut in hominibus, qui non solum vivunt, sentiunt, sed et discernunt inter commodum et incommodum, inter bonum et malum, inter verum et falsum. Voluit quoque infirmiora nostra abundantiori gloria sublimare, et contraxit se Majestas: ut quod melius habebat, videlicet seipsum, limo nostro conjungeret, et in persona una sibi invicem unirentur Deus et limus, majestas et infirmitas, tanta vilitas et sublimitas tanta. Nihil enim Deo sublimius, nil vilius limo: et tamen tanta dignatio e Deus descendit in limum, tantaque dignitate limus ascendit 764 in Deum, ut quidquid in eo Deus fecit, limus fecisse credatur; quidquid limus pertulit, Deus in illo pertulisse dicatur tam ineffabili quam incomprehensibili sacramento. Et attende, quia sicut in illa singulari divinitate trinitas est in personis, unitas in substantia; sic in ista speciali commistione trinitas est in substantiis, in persona unitas: et sicut ibi personae non scindunt unitatem, unitas non minuit Trinitatem; ita et hic persona non confundit substantias, nec substantiae ipsae personae dissipant unitatem. Summa illa Trinitas hanc nobis exhibuit trinitatem, opus mirabile, opus singulare inter omnia, et super omnia opera sua! Verbum enim, et anima, et caro in unam convenere personam; et haec tria unum, et hoc unum tria, non confusione substantiae, sed unitate personae. Haec est prima et superexcellens mistura; et haec prima inter tres. Adverte homo quia limus es, et non sis superbus; quia Deo conjunctus es, et non sis ingratus.
3.8
Secunda mistura est, Virgo et mater, admirabilis plane et singularis. A saeculo non est auditum quod virgo esset quae peperit, quod mater esset quae virgo permansit. Nunquam juxta rerum ordinem virginitas est, ubi fecunditas praedicatur. ne fecunditas, ubi virginitas integra conservatur. Sola haec est, in qua virginitas et fecunditas obviaverunt sibi. Ibi semel factum est quod factum non fuerat, nec fiet in aeternum, quia nec primam similem visa est, nec habere sequentem. Tertia est fides et cor humanum; et haec quidem prima et fecunda inferior, sed non minus forsitan fortis. Mirum enim est, quomodo cor humanum his duobus fidem accommodavit, quomodo credi potuit quod Deus homo esset: quod virgo manserit quae peperisset. Sicut ferrum et testa jungi non possunt, sic et haec duo nequeunt commisceri, si non misceat glutinum Spiritus Dei. Ergone credendum est quod iste Deus sit qui ponitur in praesepio, qui vagit in cunis, qui omnium infantilium necessitatum injurias patitur, qui flagellatur, qui conspuitur, qui crucifigitur, qui ponitur in sepulcro, et inter duos lapides concluditur, excelsus et immensus? Illane virgo erit, quae laetat puerum, cui maritus continuus comes est, in convivio, in thalamo; qui ducit illam in Aegyptum, redu it ab Aegypto, et solus cum sola tam longinquam, tam secretam conficit viam? Quomodo potuit hoc persuaderi generi humano, universo orbi terrarum? Et tamen tam facile, tam potenter persuasum est, ut mihi id credibile faciat credentium multitudo. Juvenes et virgines, senes cum junioribus elegerunt mille mortibus mori, quam vel ad momentum ab ista fide deficere.
3.9
Et haec quidem mistura excellens, sed excellentior est secunda, tertia vero excedentissima est. Primam auris audivit, sed oculus non vidit: quia auditum est et creditum usque in fines terrae magnum illud pietatis sacramentum; sed tamen oculus, Deus, non vidit absque te, quomodo te intra virginei ventris angustias humano corpori conjunxisti. Secundam oculus vidit, quia se fecundam et virginem illa singularis Regina conspexit, quae conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo: cognovit et Joseph non minus testis, quam custos tantae virginitatis. Tertia in cor hominis ascendit, cum quod factum est, sicut factum est creditum est: cum magis oraculo quam oculo credimus, cum quae dicta vel facta sunt, tenemus firmissime, nullatenus dubitantes. In prima vide quid, in secunda per quid in tertia propter quid Deus dederit tibi. Dedit tibi Christum per Mariam propter sanitatem. In prima remedium est, quia ex Deo et homine cataplasma confectum est, quod sanaret omnes infirmitates tuas. Confusae sunt autem et commistae hae duae species in utero Virginis, tanquam in mortariolo; sancto Spiritu, tanquam pistillo, illas suaviter commiscente. Sed quia indignus eras cui donaretur, datum est Mariae, ut per illam acciperes quidquid haberes: quae per hoc quod mater est, genuit 765 tibi Deum: per hoc quod virgo est, exaudita est pro reverentia sua in causa tua et totius generis humani. Si sola mater esset, sufficeret ei ut salvaretur per filiorum generationem: si sola virgo, sufficeret sibi; nec benedictus fructus ventris ejus, mundi pretium esset. Cum ergo in prima sit remedium, in secunda adjutorium est; quia nihil nos Deus habere voluit, quod per Mariae manus non transiret. In tertia autem meritum est, quia cum haec firmiter credimus, jam meritum habemus: et in fide sanitas est, quia qui crediderit, salvus erit.