Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
In vigilia nativitatis Domini
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11252 Invinad
5.1
SERMO V. In illud, « Sanctificamini hodie, et estote parati: die enim crastina videbitis majestatem Dei in vobis. » Respons. in vigilia Nativ. Dom.
5.1
Celebraturi Dominicae Nativitatis ineffabile sacramentum, jure quidem monemur, fratres, in omni sanctificatione praeparari. Adest enim Sanctus sanctorum, adest ipse qui dixit: Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Alioquin quomodo dabitur sanctum canibus, et margarita porcis, nisi prius illi ab iniquitate, isti ab illicita voluptate purgati, de caetero tota sollicitudine fugiant, illi quidem vomitum, isti volutabrum luti? Suscepturus olim divina mandata carnalis Israel, sanctificabatur in justitiis carnis, in baptismatibus variis, in muneribus et hostiis, quae non poterant juxta conscientiam perfectum facere servientem. Verum haec quidem omnia transiere, nimirum usque ad tempus correptionis imposita, quod utique jam advenit. Opportune igitur ex hoc jam perfecta nobis indicitur sanctificatio, interna mandatur ablutio, exigitur munditia spiritualis, dicente Domino: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ad hoc vivimus, fratres, ad hoc nati, ad hoc vocati sumus, ad hoc nobis dies hodiernus illuxit. Erat aliquando nox, quando nemo poterat haec operari. Erat nox in universo orbe ante veri luminis ortum, ante Christi nativitatem. Erat nox etiam singulis quibuscumque nostrum ante suam cujusque conversionem et internam regenerationem.
5.2
An non profundissima nox, et densissimae tenebrae erant super universam faciem terrae, cum olim patres nostri factitios colerent deos, et insano penitus sacrilegio ligna et lapides adorarent? An non etiam cuique nostrum caliginosa nox erat, cum tanquam sine Deo in hoc saeculo viveremus, cum ambularemus post concupiscentias nostras, cum sectaremur carnis illecebras, cum obtemperaremus desideriis saecularibus, cum exhiberemus membra nostra arma iniquitatis peccato, cum serviremus iniquitati ad iniquitatem, in quibus nunc merito erubescimus tanquam operibus tenebrarum? Qui dormiunt, nocte dormiunt, Apostolus ait; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Et haec quidem fuistis, sed excitati estis, sed sanctificati estis, si tamen filii lucis estis et filii diei, non noctis neque tenebrarum. Siquidem praeco diei est etiam qui clamat: Sobrii estote, et vigilate. Et Judaeis loquebatur in Pentecoste de condiscipulis: Quomodo hi ebrit sunt, cum sit hora diei tertia? Hoc enim est quod ait ejus coapostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sic ut in die honeste ambulemus. Abjiciamus, inquit, opera tenebrarum, somnolentiam scilicet et ebrietatem( quoniam, ut supra meminimus, qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt), ut, tanquam in die, non dormitemus, sed ambulemus; atque hoc quidem honeste, non temulente. Vides hominem, cujus ad omne bonum dormitat anima prae taedio? in tenebris est usque adhuc. Vides inebriatum absinthio, sapientem plus quam oportet, non ad sobrietatem; cujus nec oculus visu, nec auris impleatur auditu: qui pecuniam aut simile aliquid diligens, non satietur, longam instar hydropici sitim bibens? filius noctis est et tenebrarum. Nec facile separantur haec duo, dicente Scriptura, Quoniam in desideriis est omnis otiosus; hoc est, in 770 ebrietate omnis somnolentus. Sanctificemur ergo hodie, et parati simus, parati quidem hodie nocturnum excutiendo soporem; porro sanctificati nihilominus tanquam in die ab ebrietate nocturna, cupidinis noxiae frenando furorem. In his enim duobus mandatis tota lex pendet, et prophetae, quae sunt declinare a malo, et facere bonum.
5.3
Verum hoc hodie: nam crastina nec in sanctificatione erit, nec in praeparatione, sed in visione utique majestatis.« Crastina,» inquit,« die videbitis majestatem Dei in vobis.» Hoc est quod ait patriarcha Jacob: Cras mihi respondebit justitia mea. Hodie enim justitia colitur, cras respondebit: hodie exercetur, cras fructificabit. Alioquin quod non seminaverit homo, nec metet. Nec enim tunc videbit majestatem, qui contempserit interim sanctitatem: nec orietur ei Sol gloriae, cui Sol justitiae ortus non fuerit: nec illucescet ei dies crastina, cui non luxerit hodierna. Nimirum idem ipse, qui hodie quidem nobis factus est a Deo Patre justitia, apparebit cras vita nostra, ut et nos cum eo appareamus in gloria. Hodie enim parvulus nascitur nobis, ut non apponat homo magnificare se ipsum, sed convertamur magis, et efficiamur sicut parvuli: cras exhibebitur magnus Dominus et laudabilis nimis, ut ipsi quoque magnificemur in laude, cum videlicet erit unicuique laus a Deo. Nimirum quos hodie justificaverit, cras magnificabit, et consummationi sanctitatis succedet visio majestatis. Nec inanis visio, quae nonnisi in similitudine constat: similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Unde et hic quoque non simpliciter dicitur:« Videbitis majestatem Dei,» sed additur signanter,« in vobis.» Hodie nimirum, tanquam in speculo, nos in eo videmus, dum nostra suscipit: cras videbimus eum in nobis, quando jam sua donabit, cum ostendet nobis se ipsum, et assumet nos ad se ipsum. Hoc est quod transeuntem sese ministraturum fore promisit, de cujus interim plenitudine accipimus: non sane gloriam pro gloria, sed gratiam pro gratia, sicut scriptum est, Gratiam et gloriam dabit Dominus. Ne ergo contemnas priora munera, si sequentia concupiscis: nec fastidias prius edulium, si vis accipere quae sequuntur; vel pro ipso ferculo in quo apponitur, quod apponitur sumere non recuses. Ferculum enim imputribile fecit sibi Pacificus noster, corpus incorruptibile aptans sibi: in quo salutis epulas ministraret. Non dabis, inquit, Sanctum tuum videre corruptionem. Illud utique de quo Gabriel ad Mariam: Quod nascetur, ait, ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.
5.4
Ab hoc igitur Sancto hodie sanctificemur, ut majestatem ejus, ubi dies illa aspiraverit, videamus. Siquidem dies sanctificatus illuxit nobis, dies salutis, non gloriae aut felicitatis. Denique donec passio Sancti sanctorum annuntiatur, qui nimirum in parasceve passus est, id est, in die praeparationis, merito omnibus dicitur: Sanctificamini hodie, et estote parati.» Sanctificamini magis ac magis, de virtute in virtutem proficiendo, et estote parati perseverando. In quibus tamen sanctificabimur? Legi de quodam, dicente Scriptura, quoniam in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Neque enim hominibus sine lenitate, non plus quam Deo sine fide, placere possibile est. Merito sane in his monemur esse parati, quibus et Deo conveniamus, cujus majestatem visuri sumus, et nobis invicem, ut in nobis eam pariter videamus. Propterea siquidem oportet nos providere bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ut non tantum Regi nostro, sed et concivibus nostris et commilitonibus nostris grati esse possimus.
5.5
Et quidem ante omnia fides quaerenda est, de qua legitur: Fide mundans corda eorum. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi majestatem Dei videbunt. Crede ergo te Deo, committe te ei, jacta in eum cogitatum tuum, et ipse te enutriet; ut fiducialiter dicas: Dominus sollicitus est mei. Neque enim hoc sapiunt homines amantes se ipsos, homines scioli, solliciti pro 771 se ipsis, curam carnis perficientes in desideriis, surdi ad vocem dicentis: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum: ipsi enim cura est de vobis. Nam sibi quidem ipsi fidere, non fidei, sed perfidiae est: nec confidentiae, sed diffidentiae magis, in semetipso habere fiduciam. Is vere fidelis est, qui nec sibi credit, nec in se sperat, factus sibi tanquam vas perditum, sed sic perdens animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam. Porro id quidem sola facit humilitas cordis, ut nonsibi fidelis anima innitatur: sed deserens semetipsam ascendat jam de deserto, innixa super dilectum, atque ideo deliciis affluens.
5.6
Sane ut perfecta sit sanctificatio, etiam mansuetudinem et socialis vitae gratiam a Sancto sanctorum discamus oportet, sicut ipse ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Quid enim hujusmodi hominem dicere prohibet deliciis affluentem, qui suavis et mitis, et multae misericordiae, omnibus omnia factus est, et universos perfundit oleo quodam mansuetudinis et lenitatis, quo sic infusus est, sic perfusus etiam et superfusus, ut stillare videatur undique? Felix qui gemina hac sanctificatione paratus dicere potest: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Habet enim hodie quidem fructum suum in sanctificationem, crastina die finem habiturus vitam aeternam. Videbit enim majestatem Dei, quod utique vita aeterna est, sicut et Veritas ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Reddet ei coronam justitiae justus Judex in illum diem, cui sane altera non succedet. Tunc videbit et affluet, et mirabitur et dilatabitur cor ipsius. Quousque dilatabitur? Usque ad videndam in se majestatem Dei. Nolite arbitrari, fratres, quod illam vobis promissionem verbis explicare possimus.
5.7
Sanctificamini hodie, et estote parati: crastina die videbitis, et gaudebitis, et gaudium vestrum implebitur. Quid enim majestas illa non impleat? Etiam superimplebit et supereffluet, quando mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus vestros. Usque adeo siquidem supereffluet, ut supra modum in sublimitate excedat non modo merita, sed et vota, sicut vere potens est facere supra quam nos intelligere aut sperare possimus. Nam desideria quidem nostra in tribus maxime constituta videntur; quod decet, quod expedit, quod delectat. Haec sunt quae concupiscimus, omnes quidem omnia, sed alius magis hoc, alius illud. Ille sic deditus est voluptati, ut nec honestatem satis reputet, nec utilitatem: ille quaestui magis incubans, et honestum dissimulat et jucundum: ille voluptatis pariter et utilitatis negligentior, solum vel maxime honorem sectatur. Nec vero reprehensibile desiderium horum: sed si ibi quaereremus ea, vere inveniremus. Haec enim ubi vere sunt, unum sunt: atque ipsum utique summum bonum, summa utilitas, summa gloria, summa voluptas. Atque haec quidem, quantum interim capere possumus, expectatio nostra est, et promissa nobis visio majestatis in nobis, ut Deus sit omnia in omnibus, omne jucundum, omne utile, omne honestum.

Intertext edge

Open linked passage

Note