Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Officium de S. Victore
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11253 Ofdesvi
2.1
HYMNUS.
2.1
Vita Victoris meritis praeclara, Hominem terris, qui non sit de terra, Velut e coelo datum repraesentat Ad imitandum.
2.2
Christus in illo vixit, et non ipse; Speculum vitae mortuis de mundo, Homo coelestis praebuit se ipsum, Similes quaerens.
2.3
Aliquid quoque sanctius professus, Exstitit Victor forma sanctitatis, Integrum servans atque incorruptum Decus honesti.
2.4
Unde et vidit visiones Dei, Vidit et coelos aperiri sibi. Nempe pudicos visio coelestis Quaerit aspectus.
2.5
Gloria summae Trinitati Deo, Gloria trina una personarum, Tota cujusque non divisa trium, Tres enim unum.
2.6
Ad Magnif. Antiphona. Magna est virtus Domini tui, Victor, nec minor pietas: et utinam per te nobis tam sit propitius ad salutem, quam tibi magnificus exstitit ad virtutem! Magnifica, Victor, Dominum, qui magna fecit tibi, magnum te faciens, ut faceres mirabilia, in quibus mirabilis fieres; dedit certare, ut vincere daret, et Victorem coronaret.
2.7
Collecta. Exaudi, Domine, quaesumus, tibi supplicantium preces ut, quos corporali beati confessoris tui Victoris fecisti praesentia gloriari, concedas ejus benigna intercessione undique praemuniri. Per Dominum Jesum, etc
2.8
1258 AD MATUTINUM.
2.9
Invitat. Confidete, Victor vicit mundum Gaudeamus in ejus victoria, ut vincamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note